Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus Sententiae IntraText CT - Text |
|
|
Sent. CXXII-CXXXII122. Consuetudinaria res est innocentia: invita ab eo recedit, cum quo diu fuit. 123. Non damnatio, sed causa hominem turpem facit. 124. Merito enim damnati poena est damnatio, inmerito damnati calamitas. 125. Si aliquid cogitaveris, cito apparebit conversantibus. 126. Videri vis ab hominibus an non? Numquam bonae honestatis longa simulatio est. 127. Quod de alienis mentibus tractas, ex tua indices. 128. Multi sint obligandi, pauci sunt offendendi: nam memoria beneficiorum fragilis est, iniuriarum tenax. 129. Obiurgationi semper aliquid blandi admisce: facilius enim penetrant verba quae molli vadunt via quam quae aspera: nemo enim se mutat, qui mutari se desperet. 130. Quotiens scribis aliquid quod editurus es, scito morum tuorum te hominibus chirographum dare. 131. Qui in servos irascitur et crudelis est, satis ostendit potestatem adversus alios sibi defuisse, non voluntatem. 132. Qui nescit tacere, nescit et loqui. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |