Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus Sententiae IntraText CT - Text |
|
|
Sent. CXI-CXXI111. Alteri semper ignoscito, tibi ipsi numquam. 112. Tantum ad virtutem adicies, quantum ex voluptate abstraxeris. 113. Stultum est somno delectari et mortem horrere, cum somnus adsiduus sit mortis imitatio. 114. Bonis nocet qui malis parcit. 114a. Si fatum est, quid times, quod certum est? 115. Multi cum aliis maledicunt, sibi ipsi convicium faciunt. 116. Nihil turpius est quam quod obicitur in obiciente cognosci. 117. Ut licentiosa mancipia animi imperio rege linguam ventrem libidinem: quae opprimere si non potes, paululum remitte. 118. Saepe ea, quae sanari ratione non poterant, sanata sunt tempore. 119. Qui propter amorem pecuniae et libidinum moritur, ostendit se numquam sui causa vixisse. 119a. Dignus tibi sit, coram quo peceare pudeat te. 119b. Adolescens si te feminis adornaveris, iniuriam facere cogitas, si viris adornaveris, accipere. 119c. Non est quod insolenter felicitatem fatearis, + quod non fuisset tibi insperatum. 120. Turpia ne dixeris; paulatim enim pudor rerum per verba dediscitur. 121. Sic habita, ut potius laudetur dominus quam domus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |