1.
Rex quidam regnavit, in cuius imperio erat quidam iuvenis a piratis captus, qui
scripsit patri suo pro redemptione. Pater noluit eum redimere sic, quod iuvenis
multo tempore in carcere erat maceratus. Ille, qui eum in vinculis habebat,
quandam pulchram filiam ac oculis hominum gratiosam genuerat, que nutrita in
domo erat, quousque viginti annos in etate sua compleverat, quae saepius
incarceratum visitatum ivit ac consolabatur. Sed ille in tantum desolatus erat,
quod nullam consolationem recipere poterat, sed suspiria et gemitus continue
emittebat.
2.
Accidit quodam die, quod, cum puella eum visitaret, ait iuvenis ei: "O
bona puella, utinam velles pro mea liberatione laborare!" Quae ait:
"Quomodo potero hoc attentare! Pater tuus, qui te genuit, non vult te
redimere, ego vero, cum sim tibi extranea, quomodo deberem hoc cogitare! Et si
te liberarem, offensionem patris mei incurrerem, quia tuam redemptionem
perderet pater meus. Verumtamen mihi unum concede, et liberabo te." Ait
ille: "o bona puella, pete a me, quid tibi placuerit! Si mihi est possibile,
ego concedam." At illa: "Nihil aliud peto pro tua liberatione, nisi
quod me in uxorem ducas tempore opportuno." Qui ait: "Hoc tibi firmiter
promitto."
3.
Statim puella, patre ignorante, ipsum a vinculis liberavit et cum eo ad patriam
suam fugit. Cum vero ad patrem suum venisset, ait ei pater: "o fili, de
tuo adventu gaudeo. Sed dic mihi, qualis est ista puella, quam tecum
duxisti!" Ait ille: "Filia regis est, quam in uxorem habeo." Ait pater:
"Sub pena amissionis hereditatis tue nolo, ut eam in uxorem ducas."
Ait ille: "o pater, quid dicis! Plus ei teneor, quam tibi. Quando captus eram in manu inimici et fortiter
vinculatus, tibi pro mea redemptione scripsi, et noluisti me redimere. Ipsa
vero non tantum a carcere, sed a periculo mortis me liberavit; ideo eam in
uxorem ducere volo." Ait pater: "Fili, probo tibi, quod non possis in
eam confidere et per consequens nullo modo in uxorem ducere. Patrem proprium
decepit, quando, ipso ignorante, te a carcere liberavit. Pro qua liberatione
pater eius multa perdidit, que pro tua redemptione habuisset. Ergo videtur,
quod tu non possis in eam confidere et per consequens nullo modo in uxorem
ducere. Item alia ratio est. Ista licet te liberavit, hoc fuit causa libidinis,
ut posset te in virum habere, et ideo quia eius libido erat causa liberationis
tue, non mihi videtur, quod uxor tua erit."
4.
Puella audiens istas rationes ait: "Ad primam respondeo, quando dicis,
quod ego decepi patrem meum proprium, quod non est verum. Ille decipitur, qui
in aliquo bono diminuitur. Sed pater meus tam locuples est, quod alicuius auxilio
non indiget. Cum hoc perpendi, iuvenem istum a carcere liberavi, ei si pater
meus pro eo redemptionem accepisset, non multum propter hoc ditior fuisset, et
tu per redemptionem depauperatus esses. Ergo
in isto actu te salvavi, quod redemptionem non dedisti, et patri meo nullam
iniuriam feci. Ad aliam rationem, quando dicis, quod ego ex libidine hoc feci,
respondeo: hoc nullo modo potest fieri, quia libido aut est propter
pulchritudinem aut propter divitias aut propter fortitudinem. Sed filius tuus
nullum istorum habuit, quia pulchritudo eius per carcerem erat annihilata; nec
dives fuit, quia non habuit, unde se ipsum redimeret; nec fortis, quia
fortitudinem perdidit per carceris macerationem. Ergo sola pietas me movebat,
quod ipsum liberavi.
5.
Pater hoc audiens non potuit filium arguere ulterius. Filius ergo cum magna
solennitate eam in uxorem duxit et in pace vitam finivit.
|