1.Erat
quidam imperator potens sed tyrannus, qui quandam puellam, regis filiam,
pulchram valde, desponsavit. Facta desponsatione ambo adinvicem iuramentum
fecerunt, quod, si quis eorum prius moreretur, alter prae nimio amore se ipsum
occideret.
2.
Accidit semel, quod imperator iste ad partes longinquas se transtulit et diu
moram ibidem traxit. Volens probare uxorem ad eam nuntium destinavit, ut ei de
morte sua diceret. Audiens hoc uxor propter iuramentum, quod ante fecerat viro
suo, de alto monte se praecipitavit, ut moreretur. Verumtamen mortua non est,
sed infra breve tempus sanitati est restituta. Deinde iterato se ipsam volebat
praecipitare, ut moreretur.
3.
Pater eius hoc audiens ei praecepit, ut praecepto et iuramento viri non
oboediret. Illa vero nolebat consentire. Ait pater: "Ex quo non vis mihi consentire et
oboedire, celeriter extra societatem meam exeas!" At illa: "Nolo, et
hoc per talem rationem probo. Cum autem quis iuramento est obligatus, tenetur
adimplere. Ego iuravi viro meo, quod pro eius amore me ipsam occiderem. Ideo non deliqui, si iuramentum implere volo; ergo
extra societatem tuam non debeo expelli. Item nullus debet puniri pro eo, quod
est commendabile. Sed cum vir et uxor sint unum in carne secundum deum,
commendabile est, quod uxor pro amore viri sui moriatur. Unde in India aliquando
erat lex, quod uxor post mortem viri sui prae dolore et amore se ipsam
comburere deberet, vel viva cum eo in sepulcrum poni. Et ideo, ut mihi videtur,
non deliqui, quando me ipsam interficio propter amorem viri mei."
4.
Ait pater: "Quando prius dixisti, quod obligata iuramento fuisti etc.,
tale obligamentum non valet, quia praetendit ad malum finem, scilicet ad
mortem. Iuramentum semper debet esse rationabile et ideo iuramentum tuum nullum
est. Ad aliam rationem, quando dixisti, quod istud est commendabile, quod uxor
moriatur pro viro, non valet, quia, licet sint unum in corpore per carnalem
affectionem, tamen in anima duo sunt, quae abinvicem realiter differunt. Et
ideo non valet, quod allegasti." Puella haec audiens non poterat ulterius
arguere, sed dictis patris adhaesit, nec ulterius se ipsam praecipitare
volebat, nec amplius viro suo copulari.
|