Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sine nomine
Gesta Romanorum

IntraText CT - Text

  • III. De sancti Alexii filii Euphemiani imperatoris
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. De sancti Alexii filii Euphemiani imperatoris

1. Quidam imperator erat, in cuius imperio scil. in civitate Romana fuit quidam iuvenis nomine Alexius, filius Euphemiani nobilissimi Romani et in aula imperatoris primus. Cui multi pueri et servi assistebant, qui zonis aureis cingebantur et vestimentis sericis induebantur. Erat autem praedictus Euphemianus valde misericors et singulis diebus in domo sua tres mensae pauperibus, orphanis, peregrinis et viduis parabantur, quibus strenue serviebat, et hora nona ipse cum viris religiosis cibum in timore domini capiebat. Cui uxor nomine Agaelis eiusdem religionis et propositi erat. Cum autem filium non haberent, ad preces tamen suas dominus contulit eis filium. Post quem ipsi deinceps in castitate vivere firmaverunt.

2. Traditur igitur puer liberalibus disciplinis imbuendus, et cum omnibus philosophiae artibus ipse floreret, et iam ad puberem aetatem veniens puella sibi de domo imperiali eligitur et in coniugem copulatur. Venit nox, in qua cum sponsa suscepit secreta silentia, tunc sanctus iuvenis sponsam suam coepit in dei timore instruere et ipsam ad virginitatis provocare pudorem. Deinde anulum suum aureum et caput baltei, quo cingebatur, sibi servandum tradidit dicens: "Suscipe haec et serva, donec deo placuerit, et dominus sit inter nos!"

3. Post haec de substantia sua accipiens ad mare discessit, ascendensque occulte navim Laodiciam usque advenit. Inde pergens in Edissam, civitatem Syriae, profectus est, ubi imago domini nostri Iesu Christi sine humano opere facta in sindone habebatur. Quo perveniens omnia, quae secum detulerat, pauperibus distribuit et vestimenta vilia induens cum ceteris pauperibus in atrio dei genetricis Mariae sedere coepit, et de elemosynis, quantum sibi sufficere poterat, sibi retinebat, cetera vero aliis pauperibus erogabat.

4. At pater decessum filii ingemiscens per universas mundi partes pueros suos misit, qui eum inquirerent diligenter. Quorum dum aliqui ad civitatem Edissam pervenissent, ab eo cogniti minime eum cognoscentes eidem cum ceteris pauperibus elemosynas tribuerunt, quas ille accipiens deo gratias egit dicens: "Gratias tibi ago, domine, quia a servis meis elemosynam recipere me fecisti." Reversi pueri nuntiant, quod nusquam reperiri valeat.

5. Mater igitur sua a die recessus sui saccum in pavimento cubilis stravit, ubi eiulans lamantabiles voces dabat dicens: "Hic semper in luctu manebo, donec filium meum recuperavero." Sponsa vero ad socrum suam dixit: "Donec audiam de sponso meo dulcissimo, ad instar turturis manebo tecum."

6. Cum ergo Alexius in praedicto atrio XVII annis in servitio dei permansisset, imago tandem beatae virginis, quae ibidem erat, custodi ecclesiae dixit: "Fac introire hominem dei, quia dignus est regno caelorum, et spiritus dei requiescit super eum; nam oratio eius sicut incensum in conspectu dei ascendit." Cum autem custos, de quo diceret, ignoraret, iterum dixit ei: "Ille, qui sedet foris in atrio, ipse est." Tunc custos festinus exiit et ipsum in ecclesiam duxit.

7. Quod factum cum cunctis innotesceret, et ab omnibus venerari coepisset, humanam gloriam fugiens inde recessit, ibique navim ascendens, cum in Tharsim Ciliciae vellet pergere, dispensante deo navis a ventis pulsa in Romanum portum devenit. Quod cernens Alexius ait inter se: "In domo patris mei ignotus manebo nec alteri onerosus ero."

8. Patrem vero a palatio redeuntem multitudine obsequentium circumdatum obvium habuit ac post eum clamare coepit: "Serve dei, me peregrinum in domo tua suscipi iubeas et de micis mensae tuae nutriri facias, ut tui quoque peregrini dominus dignetur misereri." Quod audiens pater ob amorem filii sui eum suscipi iussit et locum proprium in domo sua tribuit et cibum de mensa sua sibi constituit et ministrum proprium delegavit. Ipse autem in orationibus perseverabat et corpus suum ieiuniis macerabat. Famuli autem domus ipsum deridentes aquam utensilium domus super caput eius frequenter fundebant, sed ipse ad omnia valde patiens erat.

9. Alexius XVII annis in domo patris ignotus manebat. Videns ergo per spiritum, quod terminus vitae suae appropinquaret, chartam cum atramento petiit et totum ordinem vitae suae ibidem scripsit. Dominica igitur post missarum solemnia in sanctuario de caelo vox intonuit dicens: "Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis." Quod audientes omnes in facies suas ceciderunt. Et ecce vox secundo venit dicens: "Quaerite hominem dei, ut oret pro Roma!" Quaerentibus illis et minime invenientibus iterum dictum est: "In domo Euphemiani quaerite!" Requisitus ille nihil se scire dicebat. Tunc imperatores Arcadius et Honorius una cum summo pontifice Innocentio ad domum praedicti viri venerunt, et ecce vox ministri Alexii ad dominum suum venit dicens: "Vide, domine, ne ille peregrinus noster sit, qui magnae vitae et patientiae homo est." Currens igitur Euphemianus eum defunctum invenit et vultum eius tamquam vultum angeli rutilantem vidit, voluitque chartam, quam in manu habebat, accipere, sed nequivit. Exeunte ergo eo cum hoc imperatoribus et pontifici rettulisset, et illi ad eum intrassent, dixerunt: "Quamvis peccatores sumus, gerimus tamen regni gubernacula et curam universalem regiminis pastoralis. Da ergo nobis chartam, ut sciamus, quae in ea scripta sunt." Et accedens pontifex chartam in manu sumpsit et statim dimisit, fecitque eam legi coram omni populo et multitudine et patre eius.

10. Euphemianus hoc audiens nimio timore conturbatus obstupuit et factus exanimis resolutisque viribus in terram cecidit. Cum vero ad se aliquantulum redisset, vestimenta sua scidit, coepitque canos capitis sui evellere, barbam trahere atque semetipsum discerpere, ac super filium suum corruens exclamavit: "Heu me, fili mi, quare sic me contristasti et per tot annos dolores et gemitus ac suspiria incurristi? Heu me miserrimum, quia video te custodem senectutis meae in grabato iacentem et non mihi loquentem! Heu me, qualem de cetero consolationem habere potero?"

11. Mater vero hoc audiens, quasi leaena rumpens rete, ita scissis vestimentis, coma dissoluta ad caelum oculos levabat, et cum prae nimia multitudine ad sanctum corpus adire non posset, clamavit dicens: "Date mihi aditum, ut videam consolationem animae meae, quae suxit ubera mea!" Et cum pervenisset ad corpus, incumbens super illud clamabat: "Heu me, fili mi carissime, lumen oculorum meorum, quare sic nobis fecisti? Quare tam crudeliter nobiscum egisti? Videbas patrem tuum et me miseram lacrimantes et non ostendebas te ipsum nobis. Servi tui iniuriabantur tibi et sustinebas." Et iterum atque iterum prosternebat se super corpus et nunc bracchia super illud extendebat, nunc autem manibus vultum angelicum contrectabat et osculans clamabat: "Plorate mecum omnes, qui adestis, quia per XVII annos eum in domo mea habui et non cognovi, qui unicus meus esset. Servi enim eius conviciabantur ei et alapis eum percutiebant. Heu me, quis dabit oculis meis fontem lacrimarum, ut plangam die ac nocte dolorem animae meae?"

12. Sponsa vero eius induta veste adriatica cucurrit plorans et dicens: "Heu me, quia hodie desolata sum et appareo vidua! Iam non habeo, in quem perspiciam, nec in quem oculos levem. Nunc raptum est speculum meum, periit spes mea. Amodo incepit dolor, qui finem non habet." Populus autem audiens haec lacrimabiliter flebat.

13. Tunc pontifex cum imperatoribus posuerunt corpus in honorato feretro et duxerunt in civitatem mediam, et nuntiatum est populo inventum esse hominem dei, quem civitas tota quaerebat, et omnes obviam currebant sancto. Si quis autem infirmus illud corpus sacratissimum tangebat, protinus curabatur, caeci visum recipiebant, daemoniaci liberabantur et omnes infirmi a quacumque infirmitate detenti tacto corpore curabantur.

14. Imperatores tanta miracula videntes coeperunt per se cum pontifice lectum portare, ut et ipsi sanctificarentur ab eodem corpore sancto. Tunc imperatores iusserunt copiam auri et argenti in plateis spargi, ut turbae occuparentur amore pecuniarum et sinerent corpus sanctum perduci ad ecclesiam, sed plebs amore pecuniarum deposito magis ac magis ad tactum sanctissimi corporis irruebat, et sic cum magno labore ad templum sancti Bonifatii martyris tandem ipsum perduxerunt, et illic per septem dies in laudibus dei persistentes operati sunt monumentum ex auro et gemmis pretiosisque lapidibus, in quo sanctissimum corpus cum magna veneratione collocaverunt. De ipso quoque monumento ita suavissimus odor flagravit, ut omnibus videretur aromatibus plenum. Obiit circa annum domini tricentesimum vicesimum septimum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License