1.Imperatrix
quaedam erat, in cuius imperio erat quidam miles, qui nobilem uxorem et castam
atque decoram habebat. Contingit, quod miles ad peregrinandum perrexit, sed
prius uxori dixerat: "Nullum custodem ultra tibi dimitto, quia satis
credo, quod non indiges." Parato
comitatu abiit, uxor vero caste vivendo domi remansit.
2.
Accidit semel, quod precibus compulsa cuiusdam suae vicinae epulandi causa
domum suam egrederetur, quo peracto ad propria remeavit. Quam quidam iuvenis
aspectam ardenti amore coepit amare et plurimos nuntios ad eam direxit cupiens
ab illa, quantum ardebat, amari. Quibus contemptis eum penitus sprevit. Ille
vero se omnino contemptum videns adeo dolens efficitur, quod infirmabatur.
Saepe tamen illuc ibat, sed nihil ei valuit, eo quod domina per omnia eum sprevit.
3.
Accidit quodam die, quod versus ecclesiam perrexit dolens ac tristis, et obviam
habuit quandam vetulam in proposito sanctam reputatam. Quae cum iuvenem tristem
vidisset, causam tantae tristitiae ab eo quaesivit. At ille: "Quid prodest mihi
tibi narrare?" At illa: "O
carissime, quamdiu infirmus abscondit a medico suam infirmitatem, non poterit
curari. Ideo ostende mihi causam tanti doloris! Cum dei adiutorio te
curabo." Iuvenis cum hoc audisset, ostendit ei, quomodo dominam dilexit.
Ait vetula: "Perge cito ad domum tuam, quia infra breve tempus te
curabo." His dictis iuvenis ad domum perrexit et vetula ad propria
remeavit.
4.
Vetula ista quandam caniculam habebat, quam duobus diebus ieiunare coegit et
die tertia panem sinapi confectum caniculae ieiunanti dedit. Quem cum
gustasset, prae amaritudine oculi eius lacrimabantur tota die.
5.
Tunc vetula ad domum dominae perrexit cum canicula, quam iuvenis dilexit
tantum. Statim a domina est honorifice suscepta, eo quod reputabatur sancta.
Dum autem adinvicem sederent, domina parvam caniculam lacrimantem respexit,
admirabatur multum et quaesivit causam. Ait vetula: "O carissima amica,
noli quaerere, quare lacrimatur, quia tantum dolorem habet, quod vix potero
tibi intimari." Domina vero magis ac magis instigabat, ut diceret. Cui
vetula: "Haec canicula erat filia mea casta nimis et decora, quam iuvenis
quidam vehementer adamavit, sed adeo casta erat, ut omnino sperneret eius
amorem, unde iuvenis tantum dolens prae dolore mortuus est, pro qua culpa deus
convertit filiam meam in caniculam, sicut tu vides." His dictis incepit
vetula flere dicens: "Quotiens filia mea recolit, quod tam pulchra puella
erat et modo est canicula, flet et consolari nequit, immo omnes ad fletum
excitat prae nimio dolore."
6.
Audiens haec domina intra se cogitabat: "Heu me, simili modo me quidam
iuvenis diligit et pro amore meo infirmatur". Et totum processum vetulae
narravit. Vetula haec audiens ait: "O carissima domina, noli amorem
iuvenis spernere, ne forte et tu muteris in caniculam sicut filia mea, quod
esset damnum intolerablie." Ait
domina vetulae: "O bona matrona, date mihi sanum consilium, ut non sim
canicula!" Quae ait: "Cito pro illo iuvene mitte et voluntatem suam
sine ulteriori dilatione facias!" At illa: "Rogo
sanctitatem tuam, ut pergas ad eum et tecum ducas. Scandalum enim posset esse, si alius ad eum
accederet." Cui vetula: "Tibi compatior et libenter tibi eum
adducam." Perrexit et iuvenem secum duxit, et cum domina dormivit. Et sic
per vetulam domina adulterium commisit.
|