Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sine nomine
Gesta Romanorum

IntraText CT - Text

  • IX. De superbia nimia, et quomodo superbi ad humilitatem maximam saepe perveniunt; satis notabile
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IX. De superbia nimia, et quomodo superbi ad humilitatem maximam saepe perveniunt; satis notabile

1.Iovinianus imperator regnavit potens valde; qui cum semel in stratu suo iacuisset, exaltatum est cor eius ultra quam credi potest, et in corde suo dixit: "Estne aliquis alius deus quam ego?" His cogitatis somnum cepit. Mane vero surrexit et vocavit milites suos et ait: "Carissimi, bonum est cibum sumere, quia hodie ad venandum pergere volo." Illi vero parati erant eius voluntatem adimplere. Cibo sumpto ad venandum perrexerunt.

2. Dum vero imperator equitasset, calor intolerabilis eum invasit, in tantum, quod videbatur ei, quod moreretur, nisi in aqua frigida balneari posset. Respexit a longe et aquam latam vidit, dixit suis militibus: "Hic remaneatis, quousque fuero liberatus." Dextrarium cum calcaribus percussit, ad aquam festinanter equitabat, de equo descendit, omnia vestimenta deposuit, aquam intravit et tamdiu ibi remansit, quousque totaliter refrigeratus esset. Dum ibidem exspectasset, venit quidam homo ei per omnia similis in vultu et gestu et induit se vestimentis eius, dextrarium eius ascendit et ad milites equitavit, ab omnibus sicut persona imperatoris est receptus. Finito ludo ad palatium cum militibus perrexit.

3. Post haec cito Iovinianus de aqua exivit, vestes nec equum invenit. Admirabatur et tristatus est valde, quia nudus erat et neminem vidit. Cogitavit inter se: "Quid faciam? Ego miserabiliter sum ministratus." Tandem ad se reversus dicebat: "Hic prope manet unus miles, quem ad militiam promovi. Ad eum pergam, vestes et equum acquiram et sic ad palatium meum ascendam et videbo, quomodo et per quem sum confusus."

4. Iovinianus totaliter nudus ad castrum militis perrexit, ad ianuam pulsavit, ianitor autem causam pulsationis quaesivit. Ait Iovinianus: "Ianuam aperite, et qualis ego sum, videte!" Ille vero ianuam aperuit et cum eum vidisset, obstupuit et ait: "Qualis es tu?" At ille: "Iovinianus sum imperator, vade ad dominum tuum et dic ei, ut mihi vestes accommodet, quia vestes et equum perdidi." Qui ait: "Mentiris, pessime ribalde! Iam ante adventum tuum dominus imperator Iovinianus ad palatium suum cum militibus suis transivit, et dominus meus secum perrexit et rediit et iam in mensa sedet. Sed quia imperatorem te nominasti, domino meo nuntiabo."

5. Ianitor intravit et domino suo verba eius rettulit. Ille hoc audiens praecepit, ut introduceretur, et sic factum est.

6. Miles cum vidisset, notitiam eius non habebat, sed imperator peroptime eum cognovit. Ait ei miles: "Dic mihi, qualis es, et quod est nomen tuum?" Qui respondit: "Ego sum imperator Iovinianus, et ego te ad militiam promovi tali tempore." Ait ille: "O ribalde pessime, qua audacia audes te ipsum imperatorem nominare! Iam dominus meus imperator ante te ad palatium equitavit, et ego per viam ei associatus eram et iam sum reversus. Et quia te ipsum imperatorem nominasti, impune non transibis." Fecit eum egregie verberari et postea expelli.

7. Ille vero sic flagellatus et expulsus flevit amare et ait: "O deus meus, quid hoc esse poterit, quod miles, quem ad militiam promovi, notitiam mei non habet, et cum hoc graviter me flagellavit!" Cogitavit autem apud se: "Prope est quidam dux consiliarius meus, ad eum pergam et necessitatem ei ostendam, per quem potero indui et ad palatium meum reverti."

8. Cum vero ad ianuam ducis venisset, pulsavit. Ianitor audiens pulsationem ianuam aperuit, et cum hominem nudum vidisset, admirabatur et aiebat: "Carissime, qualis es tu, et quare sic totaliter nudus venisti?" Et ille: "Ego sum imperator, a casu equum et vestimenta perdidi et ideo ad ducem veni, ut mihi in hac necessitate succurrat. Ideo te rogo, ut negotium meum coram domino tuo facias."

9. Ianitor cum verba eius audisset, admirabatur, aulam intravit et domino suo omnia rettulit. Ait dux: "Introducatur." Cum introductus fuisset, nullus notitiam eius habebat, et dux ad illum: "Qualis es tu?" Et ille: "Imperator sum ego et te ad divitias et honores promovi, quando te ducem feci et consiliarium meum te constitui." Ait dux: "Insane miser! Perrexi parum ante cum domino meo imperatore versus palatium et reversus sum, et quia talem honorem tibi appropriasti, impune non transibis." Confecit eum in carcerem includi et pane et aqua sustentari. Deinde ex carcere extraxit et egregie verberari et a tota terra post hoc eici fecit.

10. Ille sic eiectus ultra quam credi poterit gemuit et suspiria emittebat et intra se dixit: "Heu mihi, quid faciam, quia factus sum opprobrium omnium et abiectio plebis? Melius est mihi ad palatium meum pergere et mei de palatio meo notitiam habebunt; saltem si non, uxor mea notitiam meam habebit per certa signa."

11. Solus ad palatium accessit, ad ianuam pulsavit, audita pulsatione ianitor ianuam aperuit. Quem cum vidisset, dixit: "Dic mihi, qualis es tu?" Et ille: "Miror de te, quia non novisti me, quia per tot tempora mecum fuisti." Qui ait: "Mentiris; cum domino imperatore diu steti."

12. Et ille: "Ego sum ille, et si dictis non credis, rogo te dei amore, ut ad imperatricem accedas, et per ista signa illa mihi vestes imperiales per te mittet, quia a casu perdidi omnia. Ista signa, quae per te ei mitto, nullus nisi nos duo novit sub caelo." Ait ianitor: "Non dubito, quin insanus sis, quia iam dominus meus imperator in mensa sedet et iuxta eum imperatrix; verumtamen ex quo dicis te imperatorem esse, imperatrici intimabo, et certus sum, quod graviter punieris."

13. Ianitor ad imperatricem perrexit et omnia audita ei intimavit. Illa non modicum contristata ad dominum suum conversa est et ait: "O domine mi, audite mirabilia! Signa privata inter nos saepius acta unus ribaldus in porta mihi per ianitorem recitat et dicit se imperatorem et dominum meum esse." Ipse cum hoc audisset, praecepit ianitori, ut introduceretur in conspectu omnium.

14. Qui cum taliter nudus introductus fuisset, canis quidam, qui antea multum eum dilexerat, ad guttur suum saltabat, ut eum occideret, sed per familiam impeditus est, sic quod nullum ab eo accepit malum. Item quendam falconem habebat in pertica, qui cum eum vidisset, ligaturam fregit et extra aulam advolavit.

15. Ait imperator omnibus in aula sedentibus: "Carissimi, audite verba mea, quae de isto ribaldo dicam! Dic mihi, qualis es tu et ob quam causam venisti?" At ille: "O domine, ista est mirabilis quaestio, imperator sum et dominus istius loci." Ait imperator omnibus sedentibus in mensa et circumstantibus: "Dicite mihi per iuramentum vestrum, quod mihi fecistis, quis nostrum imperator est et dominus?" Aiunt illi: "O domine, leviter respondemus per iuramentum, quod vobis fecimus, istum ribaldum numquam vidimus, sed vos estis dominus noster et imperator, quem a iuventate novimus, et ideo rogamus una voce, ut puniatur, ut omnes exemplum ab eo capiant et de tali praesumptione se non attemptent."

16. Imperator ille conversus ad imperatricem ait: "Dic, domina, mihi per fidem, qua teneris, nosti tu istum hominem, qui se dicit imperatorem et dominum tuum esse?" At illa: "O bone domine, cur talia a me quaeris? Nonne plus quam XXVI annis in societate tua steti et prolem per te genui? Sed unum est, quod miror, quomodo iste ribaldus pervenit ad nostra secreta inter nos perpetrata."

17. Imperator ille dixit illi, qui introductus fuerat: "Carissime, quare ausus fuisti te ipsum imperatorem nominare? Damus pro iudicio, ut ad caudam equi hodie sis tractus et si iterum sis ausus hoc dicere, te condemnabo morte turpissima." Vocavit satellites suos et ait: "Ite et istum ad caudam equi trahite, sed nolite eum occidere!" Et sic factum est.

18. Post haec vero ultra quam credi potest commota sunt omnia interiora eius et quasi de se ipso desperatus dicebat: "Pereat dies, in qua natus sum! Amici a me recesserunt, uxor mea et filii mei non noverunt me." Dum hoc dixisset, cogitabat: "Hic prope manet confessor meus, pergam ad ipsum. Forte ipse notitiam meam habebit, quia saepius confessionem meam audivit."

19. Perrexit ad eremitam, ad fenestram cellulae suae pulsavit. At ille: "Quis ibi est?" Et ille: "Ego sum imperator Iovinianus, fenestram aperias, ut loquar tecum!" Ille vero cum vocem eius audisset, fenestram aperuit; cum eum vidisset, cum impetu fenestram clausit et ait: "Discede a me, maledicte, tu non es imperator, sed diabolus in forma hominis."

20. Ille hoc audiens ad terram prae dolore cecidit, crines capitis ac barbae dilaceravit et dixit: "Heu mihi, quid faciam ego!" His dictis recordatus fuit, quod in stratu suo exaltatum fuit cor eius dicens "Estne deus alter praeter me?" Statim ad fenestram eremitae pulsabat et dixit: "Amore illius, qui pependit in cruce, confessionem meam audite fenestra clausa!" At ille: "Mihi bene placet."

21. Qui de tota vita sua cum lacrimis est confessus et praecipue, quomodo contra deum se erexit dicens, quod non credidit alium deum esse quam se ipsum. Facta confessione et absolutione eremita fenestram eius aperuit et notitiam eius habebat et ait: "Benedictus altissimus, iam novi vos. Paucas vestes hic habeo, induas te et ad palatium perge, et, ut spero, notitiam tuam habebunt."

22. Imperator induit se, ad palatium suum perrexit, ad ianuam pulsabat, ianitor ostium aperuit et eum satis honorifice recepit. At ille: "Numquid notitiam meam habes?" Qui ait: "Etiam, domine peroptime, sed admiror, quod per totum diem hic steti et vos exire non vidi." Ille vero aulam intravit, omnes eum videntes capita inclinabant.

23. Alius imperator erat cum domina in camera. Quidam miles exiens de camera eum intime aspexit et post haec in cameram reversus ait: "Domine mi, est quidam in aula, cui omnes capita inclinant et honorem faciunt, qui vobis in omnibus assimilatur, in tantum, quod, quis vestrum est imperator, penitus ignoro."

24. Imperator ille hoc audiens ait imperatrici: "Exeas et videas, si eius notitiam habeas." Illa vero foras perrexit, et cum eum vidisset, admirabatur, statim cameram intravit et ait: "O domine, vobis unum denuntio, quod, quis vestrum est dominus meus, penitus ignoro." At ille: "Ex quo sic est, foris pergam et veritatem excutiam."

25. Cum autem aulam intrasset, eum per manum cepit et iuxta eum stare fecit, vocavit omnes nobiles in aula exsistentes cum imperatrice et ait: "Per iuramentum, quod mihi fecistis, dicite, quis nostrum est imperator?" Imperatrix primo respondit: "Domine mi, mihi incumbit primo respondere; testis est mihi deus in caelis, quis vestrum est dominus meus, penitus ignoro." Et sic omnes dixerunt.

26. At ille: "Carissimi, audite me! Iste homo est imperator vester et dominus. Nam aliquo tempore contra deum se erexit; propter quod peccatum deus eum flagellavit et hominis notitia ab eo recessit, quousque satisfactionem deo fecit; ego sum angelus eius, custos animae suae, qui imperium custodivi, quamdiu fuit in paenitentia. Iam eius paenitentia est completa et pro peccatis satisfecit, amodo ei sitis oboedientes, ad deum vos recommendo."

27. Statim ab oculis eorum disparuit. Imperator vero deo gratias reddidit et toto tempore vitae suae in bona pace vixit et spiritum deo reddidit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License