1.
Claudius regnavit, qui unicam filiam habebat
gratiosam et decoram valde; qui cum semel in stratu suo iacuisset, intime de
filia sua cogitabat, quomodo eam promovere posset. Ait intra se: "Si eam
in uxorem diviti stulto tradidero, filiam meam perdam, si vero pauperi
sapienti, per eius sapientiam ei necessaria large acquiret."
2.
Erat tunc in civitate quidam philosophus nomine Socrates, quem rex dilexerat,
vocavit eum et ait: "Carissime, numquid tibi placet filiam meam in
coniugem accipere?" Et ille: Etiam, domine peroptime." Et ille: "Ex quo ita est, dabo tibi eam et sub
illa condicione, quod, si moriatur filia in tua societate, vitam tuam amittes.
Eliges ergo eam accipere vel dimittere?" Et ille: "Mihi bene placet
eam accipere sub ista condicione." Rex nuptias celebravit cum magna
solemnitate.
3.
Per quaedam tempora vitam duxerunt in quiete et sanitate perfecta, post hoc
uxor Socratis usque ad mortem infirmabatur. Haec audiens Socrates
contristatus est valde, quandam forestam intravit et flevit amare.
4.
Dum sic esset in dolore, rex Alexander in eadem foresta venabatur. Miles quidam Alexandri
Socratem vidit, ad eum equitabat et ait ei: "Carissime, cuius homo
es?" Et ille: "Homo talis domini sum ego, quod servus domini mei est
dominus domini tui." Ait miles: "Non est maior domino meo in toto
mundo; sed ex quo talia dicis, ducam te ad dominum meum et audiemus, quis est
dominus tuus, de quo tot et tanta praesumis."
5.
Cum autem coram rege Alexandro ductus fuisset, ait ei rex: "Carissime,
quis est dominus tuus, de quo talia dicis, quod servus eius est dominus
meus?" Ait ille: "Dominus meus est ratio, servus eius voluntas, sic
est ergo, quod tu per voluntatem tuam regnum tuum et non per rationem huc usque
gubernasti. Ideo servus domini mei, hoc est voluntas, est dominus tuus."
6.
Audiens haec Alexander ait: "Carissime, prudenter respondisti, vade in
pace!" Ab illa die coepit rex regnum suum ratione gubernare et non
voluntate.
7.
Socrates vero solus forestam intravit et flevit amare pro sua coniuge. Senex
quidam venit ad eum et ait: "O bone magister, ob quam rem affligitur anima
tua?" Et ille: "Filiam regis sub tali condicione desponsavi, quod,
quocumque tempore ipsa in societate mea moriatur, ego vitam meam amittam, et
iam ad mortem infirmatur, et haec est causa doloris mei."
8.
Ait senex: "Fac consilium meum et post factum non paenitebis. Uxor tua est
de sanguine regum; cum rex minutus fuerit, uxor tua pectus et ubera liniat de
sanguine patris sui, deinde in ista foresta tres herbas invenies, de una ei
potionem facies, de aliis duabus unum emplastrum ponas, ubi dolorem sentit, et
si istam doctrinam impleverit, sanitatem perfectam inveniet."
9.
Socrates omnia implevit et uxor ab omni infirmitate convaluit. Rex vero cum
audisset, quod Socrates tam sollicite pro infirmitate filiae suae laborabat,
eum ad magnas divitias et honores promovit.
|