1.Caius
regnavit prudens valde; in eius regno mulier quaedam erat nomine Florentina
miro modo pulchra et gratiosa, unde tanta pulchritudo erat in ea, quod tres
reges eam obsidebant et a quolibet rege erat violata. Post haec inter reges propter
nimium amorem commissum est bellum et quasi infiniti homines ex omni parte
occubuerunt. Satrapae imperii haec audientes omnes ad regem venerunt dicentes:
"Domine, illa Florentina in regno tuo est tam pulchra, quod quasi infiniti
cottidie pro eius amore occiduntur, et nisi citius remedium apponatur, quotquot
sunt in regno, peribunt."
2.
Audiens haec rex litteras scribi fecerat anulo suo signatas, quod sine
ulteriori dilatione illa ad eum veniret. Praeco cum litteris ad eam
perrexit, et antequam ad eam pervenit, defuncta est. Rediit praeco, de morte
Florentinae regi nuntiavit.
3.
Rex contristatus est valde, quod eam videre non poterat in sua pulchritudine,
et omnes pictores regni ad eum convocari fecit. Cum autem venissent, ait rex:
"Carissimi, haec est causa, quare pro vobis misi: Erat quaedam mulier
nomine Florentina in tanta pulchritudine, quod quasi infiniti occubuerunt pro
eius amore; defuncta est et eam non vidi. Ite
ergo et cum omni industria vestra imaginem eius depingite cum sua
pulchritudine, per quam potero discernere, quomodo tot occubuerunt pro eius
amore."
4.
At illi: "Domine, rem difficilem vos quaeritis; tanta erat in ea
pulchritudo et decentia, quod omnes pictores orbis imaginem eius non
depingerent quantum ad omnia, excepto uno pictore, qui latet in montibus. Ille solus est et non
alius, qui voluntatem vestram adimplere poterit." Haec audiens rex pro
illo pictore destinavit.
5.
Qui cum ad eum venisset, ait ei: "Carissime, de tua industria informati
sumus, ite et imaginem Florentinae per omnia depingite in sua pulchritudine et
condignam mercedem dabo tibi." At ille: "Rem difficilem quaeritis,
verumtamen mihi concede, ut in conspectu meo omnes pulchras mulieres totius
regni saltem per unam horam habeam, et faciam, quod vobis placebit."
6.
Rex vero fecit omnes convocari et in conspectu eius stare. Pictor quattuor
pulchriores ex eis elegit et alias licentiavit, ut ad patriam suam redirent.
7.
Pictor ille cum rubeo colore imaginem eius incepit depingere, et quae illarum
quattuor mulierum habebat magis faciem gratiosam aut nasum, et sic de ceteris
membris, hoc in imagine posuit, ita quod ex qualibet muliere aliquam partem
accepit et imaginem complevit.
8.
Cum vero completa fuisset imago, venit rex, ut eam videret. Quam cum vidisset,
ait: "O Florentina, Florentina, si vixisses, ultra omnes istum pictorem
deberes diligere, qui depinxit te in tanta pulchritudine."
|