Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sine nomine Gesta Romanorum IntraText CT - Text |
|
|
XIII. De morte1.Legitur in chronicis, quod anno XXII ab urbe Romana condita populus Romanus columnam marmoream in foro Romano statuerunt, et ibi imaginem Iulii Caesaris fecerunt et super caput eius nomen Iulii scripserunt, quia in honore ipsius factum fuit. Sed iste Iulius Caesar tria signa in morte vel antequam moreretur accipit; centesimo enim die ante mortem suam cecidit fulmen ante imaginem in foro et in nomine subscripto litteram primam abrasit. Nocte vero praecedente diem mortis suae fenestrae thalami eius cum tanto strepitu et impetu apertae sunt, ut domum ruituram aestimaret. Eadem vero die mortis suae cum ad Capitolium iret, datae sunt ei litterae iudicii mortis suae imminentis, quae si statim legisset, mortem evasisset. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |