1.
Erat quidam imperator, in cuius imperio erant
duo latrones, adinvicem confoederati iuramento, ut nullus alium dimitteret in
necessitate, sed quilibet pro altero vitam poneret. Multa mala adinvicem
perpetraverunt, scilicet furtum et homicidium.
2.
Accidit semel, quod unus sine altero et eo absente cum furto captus erat et in
carcere in compedibus positus. Quod audiens socius eius, alter latro, ad eum
venit et dixit: "Carissime socie, dic mihi, <...> in fide ligati
sumus." At ille: "Ut mihi videtur, mori debeo, quia comprehensus sum
cum furto. Si velles tantum facere istud, quod tibi dixero, semper essem tibi
obligatus. Uxorem
et parvulos ac familiam habeo, de eis nihil ordinavi, nec de bonis meis. Si in
loco meo posses exspectare in carcere, et hoc poteris a iudice inquirere, domi
vadam et de uxore et familia et de bonis meis ordinabo et tempore debito
revertar et liberabo te." At ille: "Istud satis fideliter adimplebo."
3.
Perrexit ad iudicem et ait: "Domine mi, amicus meus captus est et in
carcere positus; mortem, ut credo, evadere non potest; si placet, tantum unam
petitionem a vobis peto, ut eum licentietis, quod ad domum propriam accedere
potest, ut ante mortem suam de uxore et familia poterit disponere. Ego vero, ut de eo sis securus, loco suo in carcere
remanebo, donec venerit."
4.
Ait iudex: "Tali die iudicium de eo ac de aliis fiet; si vero eodem die
non venerit, quid ad hoc respondebis?" At ille: "Domine, omnem
securitatem, quae tibi placet, adimplebo. Quod si non venerit, pro eius amore
mortem sustinebo." Ait iudex: "Petitionem tuam exaudiam, ita tamen,
quod te in vinculis habeam, quousque ipse redierit." Et ille: "Bene placet
mihi." Tunc iudex istum in carcere posuit et alium libere misit abire.
5.
Ille vero domi recessit, de uxore, prole et familia ordinavit, et tamdiu
exspectavit, quod ad tres dies iudicii, in quo omnes malefactores coram iudice
sunt praesentati, et inter alios ille, qui prompte se carceri obtulit, pro
amico suo est praesentatus.
6.
Ait ei iudex: "Ubi est amicus tuus, qui hodie deberet redire et te
liberare ac salvare?" At ille:
"Domine, spero, quod non deficiet." Iudex vero diu exspectabat, si
veniret, et non venit. Statim dedit pro sententia, ut ad patibulum duceretur;
et sic factum est.
7.
Cum vero ad patibulum venisset, ait ei iudex: "Carissime, imputes tibi et
non mihi, quod nunc morieris. Dixisti, quod amicus tuus veniret et te liberaret." Ait ille: "Domine, ex quo mori debeo, instanter
peto, ut ante mortem meam pulsare potero." Ait iudex: "Cuiusmodi
pulsatio erit illa?" Qui ait: "Ante mortem meam tribus vicibus
clamare." Et ille: "Mihi placet." Ille incepit alta voce clamare
primo, secundo, tertio, et respexit circumquaque, et hominem agili cursu
venientem vidit a longe et ait iudici: "Mortem meam differas! Ecce hominem
venientem video. Forte ipse est socius meus, qui me hodie liberabit."
8.
Iudex vero cum ipsum venientem audisset, exspectavit. Et ecce socius eius venit
et ait: "O domine, ego sum ille, qui de bonis meis, uxore et amicis meis
disposui, et amicus meus interim in periculo mortis pro me stetit. Illum libere
permittas abire, quia paratus sum, pro peccatis meis mortem sustinere."
Iudex respexit eum et ait: "O carissime, dic mihi causam, quare adivicem
estis tam fideles?" Et ille: "Domine, a pueritia quilibet alteri
fidem dedit, ut in omnibus fideles essemus. Et haec est causa, quare ipse in
loco meo se posuit, quousque de domo mea ordinassem."
9.
Iudex ait: "Ex quo ita est, tibi mortem remitto, et sitis mihi fideles. De cetero mecum manebitis, et de praebenda necessaria
vobis providebo per omnia." At ille: "Domine, omnem fidelitatem amodo
promittimus vobis." Iudex igitur eos recepit ad gratiam, et omnes iudicem
laudabant, qui fecit eis talem misericordiam.
|