1.Quidam
rex habuit tantum unicum filium, quem multum dilexit; qui filius a patre
licentiam accepit, ut mundum visitaret et amicos sibi acquirerert. Qui per
septem annos vagabat in mundo et post haec ad patrem rediit. Pater gaudenter
eum recepit et ab eo quaesivit, quot amicos acquisivisset. At filius:
"Tres; primum amicum plus quam me ipsum diligo, secundum tantum sicut me
ipsum, et tertium parum aut nihil."
2.
Cui pater: "Bonum est eos probare et temptare, antequam indigeas de eis.
Porcum occide et in sacco pone et in domum amici, quem plus diligis quam te, perge
de nocte et ei dic, quod a casu hominem occidisti; et si inventum fuerit corpus
mecum, morte turpissima ero condemnatus. Rogo
modo te, sicut te semper plus quam me ipsum dilexi, succurre mihi in hac maxima
necessitate!" Quod et factum est.
3.
At ille respondit: "Sicut eum occidisti, iustum est, ut poenae subiaceas.
Sed si corpus mecum esset inventum, forte in patibulo ero suspensus.
Verumtamen, quia amicus meus fuisti, ideo tecum pergam ad patibulum, et postquam
mortuus fueris, tres vel quattuor ulnas panni tibi dabo ad corpus tuum
involvendum."
4.
Ille hoc audiens ad secundum amicum accessit, et illum ut primum probavit. Ille sicut primus renuit dicens: "Credis me
fatuum, quod in tali periculo me ponere vellem? Verumtamen, quia amicus meus
fuisti, ideo ad patibulum tecum pergam et in via te consolabor, quantum
potero."
5.
Ille ad tertium amicum accessit et eum probavit dicens: "Verecundor tibi
loqui, quod numquam pro te aliquid feci et ecce nunc a casu hominem interfeci
etc." At ille: "Libenter hoc faciam et culpam mihi imponam, et
patibulum, si necesse fuerit, pro te ascendam."
6.
Hunc expertus est meliorem amicum suum fuisse.
|