1.Quidam
rex erat, qui statuit pro lege, quod, quicumque subito mori deberet, mane ante
ortum solis ante domum eius tubas canerent, et statim talis vestibus nigris se
indueret et sic ad iudicium veniret.
2.
Ille rex magnum convivium fecit et omnes nobiles satrapas regni vocari fecit, qui
omnes venerunt. In convivio erant omni genere musicali periti, qui magnum
solacium convivis fecerunt ex suavi melodia, rex vero nullum solacium nec
signum laetitiae ostendit, sed vultum tristem habuit et suspiria et gemitus
emittebat.
3.
Haec videntes convivae mirati sunt et non fuerunt ausi petere ab eo causam
tristitiae, sed dixerunt fratri regis, ut causam tantae tristitiae indicaret,
qui et fecit dicens sibi, quod omnes in convivio mirarentur de tanta tristitia
et causam libenter scirent. Ait rex: "Vade ad domum tuam! Die crastina responsum audies." Quod et factum est. Rex
praecepit bucinatoribus, ut sequenti mane venirent ante domum fratris sui et
tubis canerent et ipsum ad eum ducerent secundum legem, quod et fecerunt.
4.
Audiens frater regis de mane tubas ante domum suam commota sunt omnia viscera
eius et surrexit, vestibusque nigris se induit, veniens ad regem, qui fecit
fieri foveam profundam et ultra foveam cathedram fragilem, quae quattuor pedes
fragiles habuit, et fecit fratrem suum exui vestibus et super cathedram poni.
Cum autem in cathedra esset collocatus, ordinavit, ut gladius acutus ultra
caput suum per filum sericum penderet; deinde ordinavit quattuor homines cum
quattuor gladiis acutissimis, unam a parte ante, alium a parte posteriori,
tertium a parte dextra et quartum a parte sinistra. Cum autem sic starent, ait
rex illis quattuor: "Cum dixero, sub poena mortis gladios in eum
infigite!" Et tubas omniaque genera musicalia fecit adduci coram fratre et
mensam parari et diversa fercula apponi et ait: "O frater mi carissime,
quare tantum doles et tantam tristitiam in corde habes? Ecce optima fercula, ecce melodia suavissima! Quare non gaudes et
laetaris?" At ille: "Quomodo potero gaudere, cum in signum mortis
hodie mane sonitum tubae ante domum meam audivi et modo corruptibili et fragili
cathredra sum collocatus? Si indiscrete me moveam, ipsa cathedra frangitur et
in puteum cado, de quo resurgere non potero; si caput meum erigo, gladius ultra
caput meum petens et cadens usque ad cerebrum me interficiet; quattuor tortores
in circuitu meo stant parati cum gladiis ad unicum verbum vestrum me occidere;
istis consideratis, si dominus totius mundi essem, gaudere non possem."
5.
Cui rex ait: "Iam ad quaestionem hesternam, quare non gauderem, respondeo.
Ego sum sicut tu es modo collocatus in cathedra corruptibili et fragili, quia
in corpore fragili cum quattuor pedibus corruptibilibus, scilicet de quattuor
elementis, et sub me est puteus infernalis; ultra caput meum gladius acutus
scilicet divinum iudicium paratum animam meam a corpore separare; ante me
gladius acutus scilicet mors, quae nulli parcet et, antequam speratur, veniet,
et quomodo, ubi vel quando, penitus ignoro; a parte posteriori alius gladius
paratus ad percutiendum, scilicet peccata mea, quae in hoc saeculo commisi,
parata sunt ante tribunal me accusare; gladius a parte dextra est diabolus, qui
circuit quaerens, quem devoret, et semper est paratus animam meam recipere et
ad infernum deducere; gladius a parte sinistra sunt vermes, quae carnem meam
post mortem corrodent; cum omnia ista considero, numquam gaudere potero; si
ergo tu tantum hodie me timuisti, qui sum mortalis, multo plus creatorem meum
debeo timere. Vade ergo et noli amplius tales quaestiones quaerere a me!"
6.
Ille vero surrexit et gratias de vita sua regi reddidit, promittens firmiter
amodo se corrigere. Hoc audientes laudabant responsum regis.
|