1.Lucius
in Roma regnavit prudens valde; qui habebat filiam pulcherrimam, quam multum
dilexit. Erat quidam miles in curia, qui
puellam miro modo dilexit, et cum eam solam vidisset, ait ei: "Carissima,
miro modo te diligo. Quid tibi dabo, quod possum una nocte tecum dormire?"
Quae ait:
"Mille marcas florenas." Ille
vero concessit et ei dedit.
2.
Cum nox adesset, miles lectum intravit et statim dormire coepit, puella vero simili
modo post eum. Miles per totam noctem dormivit nec a somno excitatus est. Mane vero cum
sol oriretur, puella se vestimentis induit et eum a somno excitavit. Et ille: "O bona puella, intra lectum!" Quae
ait: "Non facio tibi, carissime, iniuriam, tecum conveni pro mille marcis
florenis, ut tecum tota nocte dormirem; hoc fideliter implevi. Sed tu fuisti
ita ruralis, quod semel faciem tuam ad me non vertisti, et ideo de
incurialitate te comprendo." At ille: "Somnum cepi et per hoc
deceptus fui; sed rogo, ut ad me iam intres." At illa: "Certe non
faciam."
3.
Ait miles: "Quid tibi dabo, ut secunda vice possum tecum dormire?"
Quae ait: "Tantum sicut prius." Ille vero concessit.
4.
Cum vero nox adesset, miles lectum intravit et statim dormivit et per omnia
fecit sicut prius. Miles vero ultra quam credi potest dolens dixit puellae:
"Dic mihi, bona puella, quomodo tecum dormiam tertia nocte!" Quae ait: "Certe pro
mille marcis florenis." Ille assensit. Miles intra se cogitabat:
"Primo perdidi mille marcas florenas, secundo terras meas obligavi pro
aliis milibus, iam vero oportet me acquirere per aliquam viam, si debeo habere
puellam."
5.
Perrexit ad quandam civitatem et obviavit uni mercatori et ait ei:
"Domine, potes mihi mille marcis florenis commodare in necessitate?"
Qui ait: "Quam securitatem mihi praestabis?" Et ille: "Quidquid
vis." Cui mercator: "Volo, ut chartam de proprio sanguine tuo facias
sub tuo sigillo, quod, si unum diem constitutum inter nos frangas, sine
condicione potestatem habeam tantum de carnibus tuis scindere ac a corpore
vellere, ubicumque mihi placeat in tuo corpore, ita tamen, quod carnes tuae
pecuniam meam ponderent." At ille: "Mihi bene placet." Statim fecit sibi chartam de proprio sanguine suo
sigillatam cum suo sigillo. Hoc facto tradidit mercatori chartam et recepit
pecuniam.
6.
Miles cum pecuniam accepisset, intra se cogitabat: "Si illam pecuniam
perdidero sicut priorem, ero pauper perpetuo."
7.
Perrexit ad quendam philosophum et ait ei: "Bone magister, tibi habeo
secretum pandere quoddam, et filiam imperatoris diligo et cum ea conveni, ut mecum
una nocte dormiret pro mille marcis florenis. Et prima nocte et secunda dormivi
et sic voluntatem in nullo implevi. Iam pecuniam a quodam mercatore mutuavi et,
si illam sicut prius perdidero, confusus sum ego. Iam ad te veni, ut sciam,
quomodo possim me ipsum salvare a dormitione, ne tam leviter amittam, quod tam
care mutuavi."
8.
Ait philosophus: "Inter coopertorium puellae et linteamen, dico tibi,
iacet una charta habens illam virtutem, quod, quicumque intrat lectum, statim
oppressus sit somno, donec a puella excitetur. De hoc sum expertus, quia chartam
ordinavi. Sed dicam tibi, quomodo habeas
puellam. Antequam
ascendas lectum, chartam diligenter quaeras private, et cum inveneris, longe a
lecto proicias et tunc audacter intra et voluptatem tuam obtinebis."
9.
Miles vero perrexit ad puellam, tradidit ei pecuniam. Cum vero nox adesset,
miles vestimenta deposuit et, antequam lectum ascenderit, inter coopertorium et
linteamen chartam invenit, quam longe a lecto proiecit. Hoc facto lectum ascendit et se
finxit dormire.
10.
Puella vero simili modo vestimenta deposuit et ignorans, quod charta fuisset
ablata. Statim
autem cum lectum ascendisset, miles manum ad eam posuit. Puella autem ait: "O domine, decepta sum, totam
pecuniam, quam mihi dedisti, tibi reddam, et me illaesam permittas abire!"
Qui ait:
"In vanum loqueris." Quae ait: "Tibi pecuniam duplicabo."
Ait miles: "Et si imperium patris tui mihi dares, tibi non concedam."
Fecit cum ea voluntatem suam.
11.
Statim conglutinata est anima puellae cum eo et ultra modum eum dilexit, miles
vero in tantum eam adamavit, quod transiit unam quindenam ultra diem
constitutum inter illum et mercatorem et tradidit oblivioni, quomodo mercatori
esset obligatus.
12.
Cum autem semel in lecto suo iacuisset, ad memoriam reduxit, quomodo mercatori
obligatus esset. Suspiria, gemitus et fletus misit. Audiens haec puella ait:
"O domine, quid est tibi? Cur tantum affligitur anima tua?" Qui ait:
"Heu mihi, tantum te dilexi, quod pro tuo amore filius mortis sum!"
At illa: "Dic, quomodo!"
13.
Respondit miles: "Obligatus sum uni mercatori in tali forma: Defecit mihi
pecunia, ut tibi solverem, mutuavi ab uno mercatore mille marcas auri, ita
quod, si non solverem die assignata, ipse potestatem haberet, ubicumque vellet,
in toto corpore meo tantum pondus de carnibus meis abscidere. Quindena iam
transiit de conventione, propter nimium amorem, quem habeo ad te, oblitus fui
et haec est causa doloris mei." At
illa: "Noli tantum contristari, ad illum perge et pecuniam eius ei
duplica! Si vero ei non placuerit, quaere, quidquid ei placeat, et hoc ego tibi
dabo."
14.
Miles hoc audiens ad mercatorem perrexit et eum satis honorifice salutavit
dixitque ei: "Domine, diem meum non tenui, igitur graviter deliqui et pro delicto
tibi pecuniam duplicabo." Ait mercator: "Carissime, scire debes, quod
conventionem meam servare volo, quam per litteras es mihi obligatus." Qui
ait: "Si ergo ad hoc non vis assentire, pete a me, quantum volueris, et
obtinebis." Ait mercator: "Quid verba multiplicias? Iam dixi tibi,
crede mihi, conventionem asscriptam inter nos habere volo." Statim fecit
eum capi et ad iudicium duci. Lex autem erat, quod, sicut homo voluntarie se
obligaret, ita et iudicium reciperet.
15.
Interim puella exploratores habebat, quomodo de amasio suo tractaretur.
Exploratores revertentes nuntiaverunt ei, quod ad iudicium ductus fuerit.
Puella hoc audiens ait intra se: "Si ille morietur, ego ero rea; non fiet
ita." Statim crines capitis sui perscidit ad modum viri, vestes mulieris
mutavit et sicut vir per omnia se praeparavit ascendensque dextrarium ad
iudicium equitavit. Cum autem iudex eam vidisset, notitiam eius in nullo
habebat, quia credebat eam esse virum. Et dixit ei: "Carissime, unde venis?"
Quae ait: "De partibus marinis venio a causa, per istam civitatem
transitum feci et a viris fide dignis audivi, quod quidam miles hic inter vos
per quendam mercatorem male sit tractatus, et ideo iudicium intravi, ut militem
a morte liberarem."
16.
Ait iudex: "Carissime, illum iuvare non potes, quia lex huius regni
dictat, quod, sicut homo se voluntarie obligaverit, sic sine contradictione
iudicium recipiat, si conventionem non impleverit. Miles iste convenit cum
mercatore illo pro quadam summa pecuniae, quod, si non solveret die statuto,
habeat potestatem plenariam in toto corpore, ubicumque ei placuerit, tantum
pondus, quantum sit de pecunia, abscidere, et ideo hoc nullo modo potest fieri,
nisi occidatur."
17.
At illa: "Domine, si mercator hoc tantum concederet, ut vita eius redimi
posset, numquid tibi placeret?" Qui ait: "Peroptime."
18.
Conversa puella ad mercatorem ait: "Care, quid prodest tibi, si occidatur
ille? Nonne melius est tibi, aurum et argentum recipere pro eo pro tua
voluntate, quam mortem eius videre?" Ait mercator: "Bone domine, si
posses mihi totum imperium dare, vitam eius non concederem." Quae ait:
"O bone mercator, ex quo iudex vitam eius desiderat, fac tu
similiter!" At ille: "Quod dixi, dixi et hoc in corde meo
affirmavi." Quae ait: "Domine
iudex, ex quo ita est, quod nec prece nec pretio iste mercator potest flecti,
peto instanter, ut legem exerceas tam pro milite quam pro mercatore."
Dixit iudex: "Quidquid lex iubet, hoc implebo."
19.
Ait illa mercatori: "Dic mihi, in qua parte corporis carnes eius velis
abscidere!" Et ille: "In pectore, ubi cor iacet." Quae dixit iudici: "Domine mi, coram omnibus
dixisti, quod iustitiam velis tenere pro milite sicut pro mercatore. Ex quo ita
est, peto instanter beneficium legis. Rex dicit, quod, quicumque sanguinem
alicuius effuderit, sanguis eius pro eo effundatur. Miles iste tantum conventionem
fecerat de carnibus abscindendis, non de effusione sanguinis. Tu ergo mercator
impleas conventionem tuam, ubicumque volueris in toto corpore eius, sed videas,
ne sanguinem eius effundas, quia, si hoc feceris, beneficium legis recipies."
20.
Dicit ei mercator: "Ex quo ita est, da mihi pecuniam meam, et tibi remitto
omnem actionem, quam contra te habebo." Quae ait: "Dico tibi, quia non denarium ab eo obtinebis. Coram omnibus tibi obtuli
et renuisti." Et conversa ad iudicem
ait: "Carissime, da iudicium!" Qui ait: "Vita est salvata
militis; numquam evelli potest sine sanguinis effusione, de mentionem fecit in
conventione; et quia mercator renuit, quod suum erat, transeat ergo sine solutione."
21.
Illa cum hoc audisset, gratias iudici reddidit et ait: "Domine, ad dominum
te recommendo", exivit et equum ascendit et domum equitavit. Omnes autem
iuxta iudicem sedentes dixerunt: "Miles iste recendens miro modo et
sapienter militem illum salvavit, et omnes credebant eam esse virum. Finito autem iudicio omnes recesserunt et mercator ad
domum suam confusus abiit. Miles autem ad domum puellae ivit.
22.
Illa autem interim ornavit se sicut prius ad modum mulieris et amplexatus est
eum et ait: "Carissime, quomodo evasisti hodie?" Qui ait: "Ego
eram adiudicatus morti et subito intravit quidam miles iuvenis valde et sapiens
et generosus et eloquens, qui per sapientiam suam me liberavit et hoc non
obstante ita sapienter loquebatur, quod etiam nihil mercatori teneor solvere,
quia iudex pro me sententiam dedit et mercator sine solutione abiit." Dixit puella: "Ex quo te deus per sapientiam
huius militis salvavit, quare ipsum ad prandium non vocasti?" Respondit
miles: "Subito intravit et finito iudicio exivit nec postea potui ipsum
videre." Respondit iuvencula: "Si eum videres, numquid notitiam eius
haberes?" Qui dixit: "Optime." Illa cameram intravit et sicut prius se
ornavit; quo facto exivit. Miles cum eam vidisset, ultra quam credi potest
gaudebat et osculatus est eam et ait: "Benedicatur hora, in qua fuisti
nata." Post hoc cum magno iubilo eam in uxorem duxit et in pace dies suos
finierunt.
|