Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sine nomine Gesta Romanorum IntraText CT - Text |
|
|
XI. De pulchritudine fidelis animae1.Caius regnavit prudens valde; in eius regno mulier quaedam erat nomine Florentina miro modo pulchra et gratiosa, unde tanta pulchritudo erat in ea, quod tres reges eam obsidebant et a quolibet rege erat violata. Post haec inter reges propter nimium amorem commissum est bellum et quasi infiniti homines ex omni parte occubuerunt. Satrapae imperii haec audientes omnes ad regem venerunt dicentes: "Domine, illa Florentina in regno tuo est tam pulchra, quod quasi infiniti cottidie pro eius amore occiduntur, et nisi citius remedium apponatur, quotquot sunt in regno, peribunt." 2. Audiens haec rex litteras scribi fecerat anulo suo signatas, quod sine ulteriori dilatione illa ad eum veniret. Praeco cum litteris ad eam perrexit, et antequam ad eam pervenit, defuncta est. Rediit praeco, de morte Florentinae regi nuntiavit. 3. Rex contristatus est valde, quod eam videre non poterat in sua pulchritudine, et omnes pictores regni ad eum convocari fecit. Cum autem venissent, ait rex: "Carissimi, haec est causa, quare pro vobis misi: Erat quaedam mulier nomine Florentina in tanta pulchritudine, quod quasi infiniti occubuerunt pro eius amore; defuncta est et eam non vidi. Ite ergo et cum omni industria vestra imaginem eius depingite cum sua pulchritudine, per quam potero discernere, quomodo tot occubuerunt pro eius amore." 4. At illi: "Domine, rem difficilem vos quaeritis; tanta erat in ea pulchritudo et decentia, quod omnes pictores orbis imaginem eius non depingerent quantum ad omnia, excepto uno pictore, qui latet in montibus. Ille solus est et non alius, qui voluntatem vestram adimplere poterit." Haec audiens rex pro illo pictore destinavit. 5. Qui cum ad eum venisset, ait ei: "Carissime, de tua industria informati sumus, ite et imaginem Florentinae per omnia depingite in sua pulchritudine et condignam mercedem dabo tibi." At ille: "Rem difficilem quaeritis, verumtamen mihi concede, ut in conspectu meo omnes pulchras mulieres totius regni saltem per unam horam habeam, et faciam, quod vobis placebit." 6. Rex vero fecit omnes convocari et in conspectu eius stare. Pictor quattuor pulchriores ex eis elegit et alias licentiavit, ut ad patriam suam redirent. 7. Pictor ille cum rubeo colore imaginem eius incepit depingere, et quae illarum quattuor mulierum habebat magis faciem gratiosam aut nasum, et sic de ceteris membris, hoc in imagine posuit, ita quod ex qualibet muliere aliquam partem accepit et imaginem complevit. 8. Cum vero completa fuisset imago, venit rex, ut eam videret. Quam cum vidisset, ait: "O Florentina, Florentina, si vixisses, ultra omnes istum pictorem deberes diligere, qui depinxit te in tanta pulchritudine." |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |