Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sine nomine Gesta Romanorum IntraText CT - Text |
|
|
XII. De mirabili divina dispensatione et ortu beati Gregorii papae1. Marcus regnavit prudens valde. Qui tantum unicum filium et filiam habebat, quos multum dilexit. Cum vero ad senectutem pervenisset, infirmitas gravis eum apprehendit; qui cum vidisset, quod vivere non posset, fecit vocari omnes satrapas imperii et ait: "Carissimi, scire debetis, quod hodie spiritum deo debeo reddere; non habeo tantum periculum in anima mea, sicut de filia mea, quod eam matrimonio non tradidi, et ideo tu, fili, qui es heres meus, tibi praecipio sub mea benedictione, ut eam maritari facias tam honorifice, sicut decet, et medio tempore sicut te ipsum omni die eam in honore habeas." 2. His dictis vertit se ad parietem et spiritum emisit. De cuius morte planctus magnus factus est in civitate et satis honorifice eum sepulturae tradiderunt. 3. Post hoc vero filius satis prudenter incepit regnare, sororem suam in omni honore habere, quam miro modo dilexit in tantum, quod omni die, licet nobiles secum essent in mensa, in una cathedra ex opposito eius sedebat et adinvicem comedebant et in eadem camera in lectis separatis iacebant. 4. Accidit una nocte, quod temptatio gravis eum accepit, quod ei videbatur spiritum emittere, nisi cum sorore sua libidinem suam posset implere. De lecto surrexit et ad sororem suam perrexit, quam dormientem invenit et excitavit eam. Illa sic excitata ait: "O domine, ad quid venisti ista hora?" Qui respondit: "Nisi tecum dormiam, amitto vitam meam." Quae ait: "Absit a me tale peccatum perpetrare! Ad memoriam reducite, quomodo pater noster te oneravit sub benedictione ante mortem suam, quod me haberes in omni honore! Si tale peccatum perpetrares, offensionem dei non evaderes nec hominum confusionem." At ille: "Quomodocumque fiat, voluntatem meam adimplebo." Dormivit cum ea. 5. Hoc facto ad proprium stratum rediit, puella vero amare flevit et consolari nolebat, imperator vero, quantum potuit, solacium ei praebebat, et miro modo magis ac magis eum dilexit. 6. Post hoc vero circa dimidium annum illa in cathedra sedebat in mensa, et frater eius eam intime aspexit et ait: "Carissima, quid tibi est? Iam facies tua est mutata in colore et oculi tui in nigredinem mutantur." At illa: "Mirum non est, quia sum impraegnata et per consequens confusa." 7. Ille hoc audiens ultra quam credi potest contristatus est; flevit amare et ait: "Pereat dies, in quo natus sum, et quid faciam ego, penitus ignoro." 8. Quae ait: "Domine, fac consilium meum et post factum non paenitebis; nos non sumus primi, qui graviter deum offenderunt. Hic prope est unus miles senex consiliarius patris nostri, de cuius consilio pater noster semper est operatus. Vocetur ille et sub sigillo confessionis omnia ei dicemus. Ille vero utile consilium dabit nobis et quod satisfaciemus deo et opprobrium mundanum evadere poterimus." 9. Ait rex: "Mihi bene placet, sed primo studeamus deo reconciliari!" Confessi sunt ambo corde puro cum contritione magna. 10. Facta confessione miserunt pro milite et totum private cum fletu rettulerunt. At ille: "Domine, ex quo estis deo reconciliati, audite consilium meum, ut confusionem mundanam evadere possitis. Pro peccatis vestris ac patris vestri terram sanctam debetis visitare et tali die omnes satrapas regni vestri in praesentia tua convocare, deinde haec verba per ordinem dicere: Carissimi, terram sanctam visitare volo; nullum heredem praeter sororem unam habeo, sicut scitis, cui in absentia mea sicut corpori meo debetis oboedire', et post hoc mihi coram omnibus dicere: Et tibi, carissime, dico sub poena vitae tuae, ut sororis meae custodiam habeas.' Ego vero tam private et secure custodiam, quod nullus tempore partus nec ante nec post de casu vestro sciet, nec etiam uxor mea." 11. Ait rex: "Bonum est consilium; omnia adimplebo, quae mihi dicitis." Statim fecit omnes satrapas convenire et omnia a principio usque ad finem, sicut superius est scriptum, consilium militis adimplevit. Cum omnia verba consumasset, vale omnibus fecit, ad terram sanctam perrexit, miles vero dominam sororem regis ad castrum suum duxit. 12. Cum autem uxor militis hoc vidisset, domino suo occurrit et ait: "Domine mi reverende, qualis domina ista est?" Qui ait: "Domina nostra soror regis est. Iura mihi per deum omnipotentem sub poena vitae tuae, ut, quicquam tibi dixero, omnia habebis in secreto." At illa: "Domine, paesto sum." Cum autem iurasset, ait miles: "Domina nostra per dominum nostrum regem est impraegnata; quare tibi praecipio, ut nulla creatura ministret ei excepta tua persona, ita ut principium, medium et finis omnia sint secreta." At illa: "Domine, omnia ista fideliter adimplebo." 13. Domina ad cameram privatam est introducta et satis splendide ei ministrabatur. Cum tempus pariendi esset, filium formosum peperit. 14. Miles cum hoc audisset, ait dominae: "O domina carissima, bonum est ac utile sacerdotem vocari, ut puerum baptizet." Qae ait: "Deo meo voveo, quo ille, qui est inter fratrem et sororem genitus, per me baptismum non habebit." Ait miles: "Scitis, grave peccatum est inter vos et dominum meum commissum; nolite propter hoc animam pueri occidere." Ait domina: "Votum vovi, quod firmiter tenebo; sed tibi praecipio, ut dolium vacuum mihi apportes." Qui ait: "Praesto sum." 15. Dolium secum ad cameram portari fecit, illa vero decenter puerum in cunabulo reclinavit et in parvis tabellis haec, quae sequuntur, scripsit: Carissimi, scire debetis, quod puer iste non est baptizatus, quia inter fratrem et sororem genitus est; ideo propter dei amorem baptizetur, et sub capite eius pondus auri invenietis, cum quo ipsum nutriri faciatis, et ad pedes argenti pondus, cum quo studium exerceat.' 16. Cum omnia ista erant scripta, tabellas in cunabulo sub latere pueri ponebat, aurum sub capite, argentum ad pedes. Deinde cum pannis sericis ac deauratis cunabulum cooperuit. 17. Hoc facto militi praecepit, ut cunabulum infra dolium poneret et in mari proiceret, ut nataret, ubicumque deus disponeret. Miles vero omnia adimplevit. Cum dolium proiectum in mari fuisset, miles tamdiu iuxta mare stetit, quamdiu dolium natare videret; hoc facto ad dominam rediit. 18. Sed cum iuxta castrum suum venisset, nuntius regis de terra sancta ei obviabat; ait ei: "Carissime, unde venis?" Qui ait: "De terra sancta venio." "Et quales rumores habetis?" Et ille: "Dominus meus rex mortuus est et corpus suum ad unum de castris suis est ductum." 19. Miles hoc audiens flevit amare. Uxor eius superveniens cum de morte imperatoris audisset, ultra quam credi potest dolebat. Miles surrexit et ait uxori suae: "Nolito flere, ne domina nostra percipiat. Nihil ei dicemus, quousque a puerperio resurgat." 20. Miles post hos sermones ad dominam intravit. Uxor eius sequebatur eum. Cum domina eos respexisset et eos desolatos perpendit, ait: "Carissimi, propter quam causam estis tristes?" At illa: "Domina, non sumus tristes, sed potius gaudentes, quod liberata estis a gravi periculo, in quo fuistis." At illa: "Ita non est. Indicate mihi, nolite aliquid celare a me sive bonum sive malum!" Ait miles: "Quidam nuntius de terra sancta venit de domino nostro, rege fratre vestro, qui narrat rumores." Quae ait: "Vocetur nuntius!" Qui cum venisset, ait ei domina: "Quomodo est de domino meo?" Qui respondit: "Dominus vester mortuus est et eius corpus de terra sancta translatum est ad castrum suum, et cum patre vestro sepelietur." 21. Domina cum haec audisset, ad terram cecidit. Miles videns dolores dominae, in terram iacuit, uxor militis cum eis ac nuntius; omnes isti per magnum spatium iacebant, et in eis prae magno dolore non est vox neque sensus. 22. Domina vero post magnum spatium surrexit, crines capitis traxit, faciem usque ad sanguinis effusionem dilaceravit et alta voce clamavit: "Heu mihi, pereat dies, in qua concepta eram, non illa numeretur, in qua sum nata! Quantas habeo iniquitates et quanta in me sunt completa! Periit spes mea, fortitudo mea, frater meus unicus, dimidium animae meae. Quid faciam de cetero, penitus ignoro." 23. Surrexit miles et ait: "O domina carissima, audite me! Si propter dolorem te ipsam necaveris, totum regnum peribit. Tu sola es derelicta et iure hereditario regnum tibi debetur. Si ergo te ipsam occideris, regnum ad extraneos convolabit. Surgamus ergo et ad locum, ubi corpus iacet, accedamus et honorifice eum sepeliemus, deinde studeamus, quomodo imperium regere debemus." 24. Illa vero ex verbis militis comfortata surrexit et cum honesta comitiva ad castrum fratris sui accessit. Cum autem intrasset, corpus regis super feretrum invenit, super corpus cecidit, a planta pedis usque ad verticem osculata est eum. Milites videntes nimium dolorem in ipsa de funere dominam extraxerunt et in cameram introduxerunt et corpus satis honorifice sepulturae tradiderunt. 25. Post hoc quidam dux Burgundiae solemnes nuntios ad eam misit, ut ei in uxorem consentiret; illa vero statim respondit: "Quamdiu vixero, virum non habebo." Nuntii haec audientes voluntatem eius domino nuntiabant; dux haec audiens indignatus est contra eam et ait: "Si eam habuissem, rex illius regni fuissem, sed ex quo me vili pendebat, de regno suo parum gaudebit." Exercitum collegit, regnum intravit, comburebat et occidit et infinita mala perpetrabat et victoriam in omni bello obtinuit. Domina ad quandam civitatem bene muratam fugam petiit, in qua erat castrum fortissimum et in ea per multos annos permansit. 26. Iam ad puerum proiectum in mare redeamus. Dolium cum puero per multa regna transiit, quousque iuxta coenobium monachorum pervenit et hoc feria sexta. Eodem die abbas illius monasterii ad litus maris perrexit et piscatoribus suis ait: "Carissimi, estote parati ad piscandum!" Illi vero retia sua parabant. Dum vero praepararent, dolium cum fluctibus maris ad terram pervenit. Ait abbas servis suis: "Ecce dolium! Aperiatis et videatis, quid ibi lateat!" Illi vero dolium aperuerunt et ecce puer parvus pannis pretiosis involutus abbatem respexit et risit, abbas vero totaliter de visu contristatus ait: "O deus meus, quid est hoc, quod invenimus puerum in cunabulo?" Propriis manibus eum levavit, tabellas sub latere eius invenit, quas mater ibidem posuit. Aperuit et legit, quod puer ille inter fratrem et sororem esset genitus nec baptizatus, sed propter dei amorem petitur, ut sacramentum baptismi ei daretur, deinde cum auro, quod ad caput eius inveniretur, nutriretur, et ad pedes argentum, per quod studium exerceret. Abbas cum haec legisset et cunabulum pannis pretiosis ornatum vidisset, intellexit, quod puer de nobili sanguine esset, statim eum baptizari fecit et ei proprium nomen imposuit, scilicet Gregorius, et puerum ad nutriendum uni piscatori tradidit, dans ei pondus, quod invenit. 27. Puer vero crescebat, ab omnibus dilectus, quosque septem annos in aetatem complevisset. Abbas statim ad studium eum ordinavit, in quo miro modo profecit, omnes monachi coenobii tamquam suum monachum dilexerunt, puer vero infra pauca tempora omnes in scientia transcendit. 28. Accidit quodam die, ut, cum filius piscatoris cum pila quadam luderet - et dictum piscatorem patrem suum esse credidit - , a casu filium piscatoris cum pila laesit, ille sic percussus amare flevit, domi perrexit et matri conquestus est dicens: "Gregorius frater meus me percussit." Mater haec audiens foras exivit et dure arguebat eum dicens: "O Gregori, qua audacia filium meum percussisiti, cum tamen, qualis es et unde, ignoramus." 29. Ait ille: "O mater dulcissima, nonne filius tuus sum ego? Quare talia mihi improperas?" Quae ait: "Filius meus non es et, unde sis, ignoro, sed unum scio, quod in quodam dolio inventus fuisti; abbas te mihi ad nutriendum dedit." 30. Ille cum haec audisset, flevit amare, ad abbatem perrexit et ait: "O domine mi, diu vobiscum steti, credebam me filium piscatoris fuisse; cum tamen non sum, et ideo parentes meos ignoro, si placet, me ad militiam promoveas, quia hic amplius non manebo." 31. Ait abbas: "O fili, noli talia cogitare! Omnes monachi in domo exsistentes miro modo te diligunt in tantum, quod post discessum meum in abbatem te promovebunt." Ait ille: "Domine, sine dubio non exspectabo, donec ad parentes meos pervenero." Abbas haec audiens ad thesaurum suum accessit et tabellas, quas in cunabulo suo invenit, ei ostendit dicens: "Nunc, fili, lege interius et, qualis es, clare invenies." 32. Cum vero legisset, quod inter fratrem et sororem esset genitus, ad terram cecidit et ait: "Heu mihi, quales parentes habeo? Ad terram sanctam pergam et pro peccatis parentum pugnabo et ibi vitam finiam. Peto ergo, domine, instanter, ut me ad militiam promoveas." 33. Quod et fecit. Cum autem licentiam de recessu recepit, factus est planctus magnus in coenobio, dolor in populo et in circuitu lamentatio. Ad mare se transtulit et convenit cum nautis, ut eum ad terram sanctam ducerent. 34. Cum vero navigassent, ventus erat eis oppositus et subito ducti sunt ad eandem civitatem, in qua erat mater eius in castro. Qualis erat civitas aut quod regnum, penitus nautae ignorabant. 35. Cum autem civitatem miles intrasset, quidam civis ei occurrebat et ait ei: "Domine, quo tenditis?" Et ille: "Hospitium quaero." Civis vero ad domum suam cum tota familia sua duxit et splendide eis ministravit. 36. Cum vero in mensa sederent, dominus Gregorius hospiti dixit: "Domine, qualis est civitas illa et quis dominus istius terrae?" At ille: "Carissime, unum virum valentem imperatorem habuimus, qui mortuus est in terra sancta, qui nullum heredem praeter suam sororem post se reliquit; quidam dux eam in uxorem petiit, quae nullo modo copulari intendit. Ille ex hoc indignatus totum regnum istud excepta civitate ista manu forti acquisivit." 37. Ait miles: "Numquid secretum cordis mei potero secure propalare?" At ille: "Domine, etiam cum omni securitate." Qui ait: "Miles sum; si placet, die crastina ad palatium pergas et cum senescallo sermonem de me facias, quod, si salarium mihi dederit, pro iustitia dominae isto anno pugnabo." Ait civis: "Non dubito, domine, quin de adventu tuo gaudebit tot corde; die crastina ad palatium pergam et finem huius rei faciam." 38. Mane surrexit, ad senescallum perrexit et de adventu eius intimavit. Ille non modicum gaudens pro domino Gregorio nuntium destinavit. Cum eum vidisset, dominae est praesentatus et multum commendatus. Quem cum vidisset, intime eum respexit; sed quod erat filius eius, penitus ignorabat. Ipsa eum submersum a multis annis credidit. Senescallus in praesentia dominae eum conduxit, ut per integrum annum ei ministraret. 39. Die crastina ad bellum se parat, adest dux in campo cum exercitu magno, dominus Gregorius bellum aggreditur, omnes penetravit, quousque ad ducem pervenit, quem in eodem loco occidit et caput eius amputavit et victoriam obtinuit. Miles vero post haec de die in diem proficiebat, fama eius undique circuibat, sic quod, antequam annus fuisset completus, totum regnum a manibus inimicorum acquisivit. 40. Deinde ad senescallum venit et ait: "Carissime, vobis constat, in quo statu vos inveni et ad quem statum duxi; rogo ergo, trade mihi salarium, quia tendo pergere ad alium regnum." Ait senescallus: "Domine, plus meruisti, quam ex conventione tenemur tibi; ideo ad dominam nostram pergam, ut de statu ac mercede finem faciam." 41. Cum autem ad dominam venisset, ait: "O domina carissima, dicam vobis aliqua verba proficua, ex defectu capitis omnia mala sustinuimus; ideo bonum est virum accipere, per quem poterimus de cetero securi esse. Regnum vestrum in divitiis abundat, et ideo virum propter divitias accipere non consulo; unde ignoro, ubi melius ad honorem vestrum et commodum totius populi poteritis virum accipere, quam dominum Gregorium." 42. Illa vero solebat semper respondere: "Voveo deo, quod numquam copulabor viro." Sed ad verbum senescalli diem deliberationis constituit ad respondendum. 43. Adest vero dies, cunctis audientibus domina dixit: "Ex quo dominus Gregorius valide nos et regnum nostrum de manibus inimicorum liberavit, eum in virum accipiam." Haec audientes gavisi sunt valde, diem nuptiarum constituit, ambo cum magno iubilo et consensu totius imperii in matrimonium sunt coniuncti, filius cum matre propria; sed quales essent, utrique ignorabant. Facta est inter eos dilectio magna. 44. Accidit quadam die, quod dominus Gregorius ad venandum perrexit; ait quaedam ancilla dominae: "O domina carissima, numquid dominum nostrum regem in aliquo offendisti?" Quae ait: "In nullo. Credo, quod in mundo non inveniuntur duo adinvicem ligati in matrimonio, qui tantum se diligunt mutuo, sicut dominus meus et ego. Sed dic mihi, carissima, quare protulisti talia verba?" At illa: "Omni die, quando ponitur mensa, dominus noster rex illam cameram privatam intrat laetus; sed cum exit, lamentationes et fletus emittit; deinde faciem lavat; sed quare hoc fit, penitus ignoro." 45. Domina cum hoc audisset, cameram illam sola intravit, de foramine in foramen intime respexit, donec ad illud foramen venit, in quo tabellae erant, quas singulis diebus solebat legere, quomodo inter fratrem et sororem genitus esset; et tunc amare flevit. Illae enim erant tabellae, quae in cunabulo suo erant inventae. Domina vero cum tabellas invenisset, statim notitiam illarum habebat, aperuit, scripturam legit de manu propria, intra se cogitabat: "Numquam homo iste ad tabellas venisset, nisi filius meus esset." Incepit alta voce clamare ac dicere: "Heu mihi, quod sum nata ac in mundo educata! Utinam in die conceptionis meae mater mea fuisset exstincta!" 46. Cumque esset in aula clamor, audientes milites dominae ad dominam cucurrerunt cum ceteris et illam iacentem in terra invenerunt et per longum tempus circa eam steterunt, antequam verbum ab ea habere potuerunt; deinde os aperuit et ait: "Si diligitis vitam meam, statim dominum meum quaerite!" 47. Milites haec audientes statim equos ascenderunt et ad imperatorem equitabant et ei dixerunt: "Domine, regina in periculo mortis iacet." Ille hoc audiens lusum dimisit et ad castrum perrexit, cameram, in qua domina iacuit, intravit. 48. Domina cum illum vidisset, ait: "O domine, omnes exeant praeter vos, ut nullus audiat, quae vobis dixero!" Cum autem omnes essent expulsi, ait domina: "O carissime, de qua progenie es tu, dicite mihi!" Qui ait: "Ista est mirabilis quaestio; scias sine dubio, quod de longinqua terra sum ego." Et illa: "Deo voveo, quod nisi dixeris mihi veritatem, me cito morientem vides." Qui ait: "Et ego dico tibi, quod pauper eram, nihil habens praeter arma mea, cum quibus vos et totum regnum a servitute liberavi." At illa: "Dic mihi modo, de qua terra es oriundus et qui erant parentes tui, et nisi mihi veritatem dixeris, numquam cibum gustabo." Et ille: "Vobis de veritate fateor. Quidam abbas ab infantia me nutrivit et mihi saepius dixit, quod in quodam dolio me invenit infra cunabulum, et ab illo tempore usque in praesens me nutrivit, quousque ad partes istas veni." 49. Domina cum haec audisset, tabellas ei ostendit et ait: "Numquid tabellas istas nosti?" Ille cum tabellas vidisset, ad terram cecidit. Illa vero ait: "O fili dulcissime, tu es filius meus unicus, tu es maritus meus et dominus meus, tu es filius fratris mei et meus. O fili dulcissime, in dolio cum istis tabellis posui te, postquam peperi te. Heu mihi, quare de vulva eduxisti me, domine deus meus, quia tot mala sunt per me perpetrata! Fratrem meum proprium cognovi et te ex me genui. Utinam consumpta essem ne oculus me videret! Fuissem quasi non essem de utero!" Ad murum caput percussit et ait: "O domine deus meus, ecce filius meus, maritus meus et filius fratris mei!" 50. Ait dominus Gregorius: "Credebam me evasisse periculum et iam in rete diaboli cecidi. Dimitte me, domina, ut plangam miseriam meam! Vae mihi, vae, ecce mater mea, amica mea, uxor mea! Ecce sic diabolus conclusit me." 51. Mater cum in filio tantum dolorem vidisset, ait: "O fili dulcissime, pro peccatis nostris peregrinabor toto tempore vitae meae, tu vero regnum gubernabis." Qui ait: "Non fiet ita! In regno mater expectabis, ego vero peregrinabor, donec a deo peccata nostra sint dimissa." 52. De nocte surrexit, lanceam suam fregit, vestimentis se induit peregrini, matri valefecit et nudis pedibus ambulavit, quousque extra regnum pervenit, deinde ad quandam civitatem in noctis obscuritate venit ad domum unius piscatoris, a quo hospitium pro dei amore petivit. Piscator eum diligenter respexit et cum membrorum decentiam et corporis dispositionem vidisset, ait ei: "Carissime, verus peregrinus non es; hoc bene apparet in tuo corpore." At ille: "Licet vere peregrinus non fuero, hospitium tamen dei amore nocte ista peto." Uxor piscatoris, cum eum vidisset, pietate mota preces fundebat pro eo, ut introduceretur. Cum autem introductus fuisset, retro ostium grabatum parari iussit, piscator pisces cum aqua ei dedit et panem, et inter cetera ei dixit: "Tu peregrine, si sanctitatem cupis invenire, loca solitaria deberes accedere." At ille: "Domine, libenter hoc attemptarem, sed locum talem ignoro." Qui ait: "Die crastina mecum pergas et ad locum solitarium te ducam." Et ille: "Deus sit tibi merces!" 53. Mane vero piscator peregrinum excitavit, in tantum enim festinabat, quod tabellas suas parvas retro ostium dimisit. Piscator cum peregrino mare intravit, per XVI miliaria in mari navigabant, donec ad quandam rupem pervenit habens circa pedes eius compedes, qui sine clave non poterant aperiri; sed postquam compedes serasset, claves in mari proiecit, deinde domum rediit. 54. Peregrinus iste per XVII annos in paenitentia remansit. Accidit, quod papa moritur. Ipso mortuo venit vox desuper de caelo dicens: "Quaerite hominem dei et illum in vicarium constituite, nomine Gregorium!" 55. Electores hoc audientes gavisi sunt valde, nuntios per diversas partes mundi miserunt, ut eum quaererent. Tandem in domo piscatoris hospitati sunt. Cum vero in cena fuissent, piscatori dixerunt: "O carissime, multum vexati sumus per regna et castra quaerendo unum sanctum virum nomine Gregorium, quem in summum pontificem constituere debemus et non invenimus." 56. Ille vero cum de peregrino fuisset recordatus, ait: "Iam sunt XVII anni, quod unus peregrinus nomine Gregorius in domo ista est hospitatus, quem ad quandam rupem in mari duxi et ibidem dimisi; sed scio, quod a multo tempore mortuus est." 57. Accidit, quod eadem die pisces accepit, et dum unum piscem extraxisset, clavem, quam XVII annis in mare proiecit, infra piscem invenit. Statim alta voce clamavit: "O carissimi, videte clavem, quam in mari proieci! Ut spero, de labore vestro non eritis frustrati." 58. Nuntii haec audientes et videntes gavisi sunt valde, mane vero surrexerunt, piscatorem rogabant, ut eos ad rupem duceret, quod et factum est. 59. Cum autem ibidem venissent et eum vidissent, dixerunt: "O Gregori, homo dei, ex parte dei omnipotentis ad nos ascende, quia dei voluntas est, ut eius vicarius in terris constitutus sis!" At ille: "Quod deo placet, eius voluntas fiat!" 60. Illum extra rupem duxerunt. Antequam civitatem intravit, omnes campanae civitatis per se pulsabant. Cives haec audientes dixerunt: "Bendictus altissimus, iam venit, qui Christi vicarius erit." Omnes ei obviam processerunt et cum magno honore eum receperunt et Christi vicarium constituerunt. 61. Beatus Gregorius in vicariatu constitutus in omnibus se laudabiliter habebat. Fama eius per orbem volabat, et quod tam sanctus Christi vicarius constitutus erat. Multi ex omnibus partibus mundi veniebant, ut eius consilium et auxilium haberent. 62. Audiens vero mater eius, quod tam sanctus homo Christi vicarius factus esset, intra se cogitabat: "Ubi iam melius potero accedere, quam ad istum sanctum virum et vitam meam ei intimare?" Verumtamen quod esset filius eius et maritus, penitus ignorabat. Ad Romam perrexit et Christi vicario est confessa. 63. Ante confessionem nullus alium cognovit, sed papa, cum confessionem matris audisset, notitiam eius per omnia habebat et ait: "O mater dulcissima, uxor et amica, diabolus credebat nos ducere ad inferna et nos evasimus dei gratia." Illa haec audiens ad pedes eius cecidit et prae gaudio amare flevit, papa vero de terra eam levavit et in eius nomine monasterium constituit, in quo eam abbatissam fecit, et infra pauca tempora ambo animas deo reddiderunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |