Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sine nomine Gesta Romanorum IntraText CT - Text |
|
|
XVII. De gloria mundi et luxuria, quae multos decipit et ad interitum deducit1.Olim erat quidam rex, qui habuit duos milites in una civitate; unus erat senex, alter iuvenis. Senex erat dives et pulchram puellam propter eius pulchritudinem in uxorem duxit. Iuvenis miles erat pauper et quandam vetulam locupletem propter divitias accepit, quam miles non multum dilexit. 2. Accidit semel, quod miles iuvenis per castrum senis militis ambularet et uxor senis militis in quadam fenestra in solario sedebat et dulciter cantabat. Iuvenis miles cum eam vidisset, captus est in amore eius et in animo cogitabat: "Melior esset combinatio inter me et illam iuvenculam, quam inter ipsam et virum suum, qui est homo senex et impotens, et quod uxor mea esset uxor eius." 3. Et ab illo die incepit eam diligere et clenodia dare. Domina vero etiam miro modo eum dilexit et, quando potuit, ad eum accessit, et omnibus viribus nitebatur, si possibile esset, in virum accipere post mortem viri sui. 4. Erat autem ante fenestram castri senis militis arbor ficuum, in qua omni nocte philomena residebat, quae dulciter cantabat, quod propter cuius cantum domina singulis noctibus surrexit et ad fenestram perrexit, et per magnum spatium ibidem exspectabat, ut canticum philomenae audiret. Cum hoc percepisset vir eius, quod singulis noctibus surgeret, ait ei: "Carissima, qua de causa de lecto singulis noctibus surgis?" Quae respondit: "Super arborem fici omni nocte residet philomena, quae tam dulciter cantat, quod oportet me surgere et eam audire." Miles hoc audiens de mane surrexit et cum arcu et sagitta ad arborem fici perrexit, philomenam occidit et cor extraxit et uxori praesentavit. Domina videns cor philomenae flevit amare dicens: "O bona philomena, fecisti, quod debuisti. Ego sum causa mortis tuae." 5. Statim nuntium ad iuvenem militem misit, nuntiando ei crudelitatem mariti, eo quod philomenam interfecisset. Miles hoc audiens commota sunt omnia viscera eius, et ait in corde suo: "O si constaret isti crudeli, quantus est amor inter me et suam uxorem, peius me tractaret." 6. Armavit igitur se duplici armatura et castrum intravit et senem militem occidit. Post hoc cito moritur uxor sua, et ipse cum gaudio uxorem senis militis occisi in matrimonium duxit, et ambo longo tempore vixerunt et in pace vitam finierunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |