I
Rerum
gestarum divi Augusti, quibus orbem terrarum imperio populi Romani subiecit, et
impensarum quas in rem publicam populumque Romanum fecit, incisarum in duabus
aheneis pilis, quae sunt Romae positae, exemplar subiectum.
[1] Annos undeviginti natus exercitum privato consilio et privata
impensa comparavi, per quem rem publicam a dominatione factionis oppressam in
libertatem vindicavi. [Ob quae] senatus decretis honorificis in ordinem suum me
adlegit, C. Pansa et A. Hirtio consulibus, consularem locum sententiae dicendae
tribuens, et imperium mihi dedit. Res publica ne quid detrimenti caperet, me
propraetore simul cum consulibus providere iussit. Populus autem eodem anno me
consulem, cum cos. uterque bello cecidisset, et triumvirum rei publicae constituendae
creavit.
[2] Qui parentem meum trucidaverunt, eos in exilium expuli iudiciis
legitimis ultus eorum facinus, et postea bellum inferentis rei publicae vici
bis acie.
[3] Bella terra et mari civilia externaque toto in orbe terrarum
saepe gessi, victorque omnibus veniam petentibus civibus peperci. Externas
gentes, quibus tuto ignosci potuit, conservare quam excidere malui. Millia
civium Romanorum sub sacramento meo fuerunt circiter quingenta. Ex quibus
deduxi in colonias aut remisi in municipia sua stipendis emeritis millia
aliquanto plura quam trecenta, et iis omnibus agros adsignavi aut pecuniam pro
praemiis militiae dedi. Naves cepi sescentas praeter eas, si quae minores quam
triremes fuerunt.
[4] Bis ovans triumphavi, tris egi curulis triumphos et appellatus
sum viciens et semel imperator. Cum autem pluris triumphos mihi senatus
decrevisset, iis supersedi. Laurum de fascibus deposui in Capitolio, votis quae
quoque bello nuncupaveram solutis. Ob res a me aut per legatos meos auspicis
meis terra marique prospere gestas quinquagiens et quinquiens decrevit senatus
supplicandum esse dis immortalibus. Dies autem, per quos ex senatus consulto
supplicatum est, fuere DCCCLXXXX. In triumphis meis ducti sunt ante currum meum
reges aut regum liberi novem. Consul fueram terdeciens, cum scribebam haec, et
agebam septimum et tricensimum tribuniciae potestatis.
[5] Dictaturam et apsenti et praesenti mihi delatam et a populo et a
senatu, M. Marcello et L. Arruntio consulibus non acccepi. Non recusavi in
summa frumenti penuria curationem annonae, quam ita administravi, ut intra
paucos dies metu et periclo praesenti populum universam liberarem impensa et
cura mea. Consulatum quoque tum annuum et perpetuum mihi delatum non recepi.
[6] Consulibus M. Vinicio et Q. Lucretio et postea P. Lentulo et Cn.
Lentulo et tertium Paullo Fabio Maximo et Q. Tuberone senatu populoque Romano
consentientibus ut curator legum et morum summa potestate solus crearer, nullum
magistratum contra morem maiorum delatum recepi. Quae tum per me geri senatus
voluit, per tribuniciam potestatem perfeci, cuius potestatis conlegam et ipse
ultro quinquiens a senatu depoposci et accepi.
[7] Triumvirum rei publicae constituendae fui per continuos annos
decem. Princeps senatus fui usque ad eum diem quo scripseram haec per annos
quadraginta. Pontifex maximus, augur, XV virum sacris faciundis, VII virum
epulonum, frater arvalis, sodalis Titius, fetialis fui.
[8] Patriciorum numerum auxi consul quintum iussu populi et senatus.
Senatum ter legi, et in consulatu sexto censum populi conlega M. Agrippa egi.
Lustrum post annum alterum et quadragensimum feci, quo lustro civium Romanorum
censa sunt capita quadragiens centum millia et sexaginta tria millia. Tum
iterum consulari cum imperio lustrum solus feci C. Censonno et C. Asinio cos.,
quo lustro censa sunt civium Romanorum capita quadragiens centum millia et
ducenta triginta tria millia. Et tertium consulari cum imperio lustrum conlega
Tib. Caesare filio meo feci Sex. Pompeio et Sex. Appuleio cos., quo lustro
censa sunt civium Romanorum capitum quadragiens centum millia et nongenta
triginta et septem millia. Legibus novis me auctore latis multa exempla maiorum
exolescentia iam ex nostro saeculo reduxi et ipse multarum rerum exempla
imitanda posteris tradidi.
[9] Vota pro valetudine mea suscipi per consules et sacerdotes quinto
quoque anno senatus decrevit. Ex iis votis saepe fecerunt vivo me ludos aliquotiens
sacerdotum quattuor amplissima collegia, aliquotiens consules. Privatim etiam
et municipatim universi cives unanimiter continenter apud omnia pulvinaria pro
valetudine mea supplicaverunt.
[10] Nomen meum senatus consulto inclusum est in saliare carmen, et
sacrosanctus in perpetum ut essem et, quoad viverem, tribunicia potestas mihi
esset, per legem sanctum est. Pontifex maximus ne fierem in vivi conlegae mei
locum, populo id sacerdotium deferente mihi quod pater meus habuerat, recusavi.
Quod sacerdotium aliquod post annos, eo mortuo qui civilis motus occasione
occupaverat, cuncta ex Italia ad comitia mea confluente multitudine, quanta
Romae nunquam fertur ante id tempus fuisse, recepi, P. Sulpicio C. Valgio
consulibus.
[11] Aram Fortunae Reducis ante aedes Honoris et Virtutis ad portam
Capenam pro reditu meo senatus consacravit, in qua pontifices et virgines
Vestales anniversarium sacrificium facere iussit eo die quo, consulibus Q.
Lucretio et M. Vinicio, in urbem ex Syria redieram, et diem Augustalia ex
cognomine nostro appellavit.
[12] Ex senatus auctoritate pars praetorum et tribunorum plebi cum
consule Q. Lucretio et principibus viris obviam mihi missa est in Campaniam, qui
honos ad hoc tempus nemimi praeter me est decretus. Cum ex Hispania Galliaque,
rebus in iis provincis prospere gestis, Romam redi, Ti. Nerone P. Qintilio
consulibus, aram Pacis Augustae senatus pro reditu meo consacrandam censuit ad
campum Martium, in qua magistratus et sacerdotes virginesque Vestales
anniversarium sacrificium facere iussit.
[13] Ianum Quinnum, quem claussum esse maiores nostri voluerunt cum
per totum imperium populi Romani terra marique esset parta victoriis pax, cum
priusquam nascerer, a condita urbe bis omnino clausum fuisse prodatur memoriae,
ter me principe senatus claudendum esse censuit.
[14] Filios meos, quos iuvenes mihi eripuit fortuna, Gaium et Lucium
Caesares honoris mei caussa senatus populusque Romanus annum quintum et decimum
agentis consules designavit, ut eum magistratum inirent post quinquennium, et
ex eo die quo deducti sunt in forum ut interessent consiliis publicis decrevit
senatus. Equites autem Romani universi principem iuventutis utrumque eorum
parmis et hastis argenteis donatum appellaverunt.
[15] Plebei Romanae viritim HS trecenos numeravi ex testamento
patris mei et nomine meo HS quadringenos ex bellorum manibiis consul quintum
dedi, iterum autem in consulatu decimo ex patrimonio meo HS quadringenos
congiari viritim pernumeravi, et consul undecimum duodecim frumentationes
frumento privatim coempto emensus sum, et tribunicia potestate duodecimum
quadringenos nummos tertium viritim dedi. Quae mea congiaria pervenerunt ad hominum
millia numquam minus quinquaginta et ducenta. Tribuniciae potestatis
duodevicensimum, consul XII, trecentis et viginti millibus plebis urbanae
sexagenos denarios viritim dedi. Et colonis militum meorum consul quintum ex
manibiis viritim millia nummum singula dedi; acceperunt id triumphale
congiarium in colonis hominum circiter centum et viginti millia. Consul tertium
decimum sexagenos denarios plebei quae tum frumentum publicum accipiebat dedi;
ea millia hominum paullo plura quam ducenta fuerunt.
[16] Pecuniam pro agris quos in consulatu meo quarto et postea
consulibus M. Crasso et Cn. Lentulo Augure adsignavi militibus solvi municipis;
ea summa sestertium circiter sexsiens milliens fuit quam pro Italicis praedis
numeravi, et circiter bis milliens et sescentiens quod pro agris provincialibus
solvi. Id primus et solus omnium qui deduxerunt colonias militum in Italia aut
in provincis ad memoriam aetatis meae feci. Et postea, Ti. Nerone et Cn. Pisone
consulibus itemque C. Antistio et D. Laelio cos. et C. Calvisio et L. Pasieno
consulibus et L. Lentulo et M. Messalla consulibus et L. Camnio et Q. Fabricio
cos., militibus quos emeriteis stipendis in sua municipia deduxi praemia
numerato persolvi, quam in rem sestertium quater milliens circiter impendi.
[17] Quater pecunia mea iuvi aerarium, ita ut sestertium milliens et
quingentiens ad eos qui praerant aerario detulerim. Et M. Lepido et L. Arruntio
cos. in aerarium militare, quod ex consilio meo constitutum est ex quo praemia
darentur militibus qui vicena aut plura stipendia emeruissent, HS milliens et
septingentiens ex patrimonio meo detuli.
[18] Ab eo anno quo Cn. et P. Lentulli consules fuerunt, cum
deficerent vectigalia, tum centum milibus hominum tum pluribus multo
frumentarios et nummarios tributus ex horreo et patrimonio meo edidi.
[19] Curiam et continens ei Chalcidicum templumque Apollinis in
Palatio cum porticibus, aedem divi Iuli, Lupercal, porticum ad circum
Flaminium, quam sum appellari passus ex nomine eius qui priorem eodem in solo
fecerat, Octaviam, pulvinar ad circum maximum, aedes in Capitolio Iovis Feretri
Iovis Tonantis, aedem Quirini, aedes Minervae et Iunonis Reginae et Iovis
Libertatis in Aventino, aedem Larum in summa sacra via, aedem deum Penatium in
Velia, aedem Iuventatis, aedem Matris Magnae in Palatio feci.
[20] Capitolium et Pompeium theatrum utrumque opus impensa grandi
refeci sine ulla inscriptione nominis mei. Rivos aquarum compluribus locis
vetustate labentes refeci, et aquam quae Marcia appellatur duplicavi fonte novo
in rivum eius inmisso. Forum Iulium et basilicam quae fuit inter aedem Castoris
et aedem Saturni, coepta profligataque opera a patre meo, perfeci et eandem
basilicam consumptam incendio, ampliato eius solo, sub titulo nominis filiorum
meorum incohavi, et, si vivus non perfecissem, perfici ab heredibus meis iussi.
Duo et octoginta templa deum in urbe consul sextum ex auctoritate senatus
refeci nullo praetermisso quod eo tempore refici debebat. Consul septimum viam
Flaminiam ab urbe Ariminum refeci pontesque omnes praeter Mulvium et Minucium.
[21] In privato solo Martis Ultoris templum forumque Augustum ex
manibiis feci. Theatrum ad aedem Apollinis in solo magna ex parte a privatis
empto feci, quod sub nomine M. Marcelli generi mei esset. Dona ex manibiis in
Capitolio et in aede divi Iuli et in aede Apollinis et in aede Vestae et in
templo Martis Ultoris consacravi, quae mihi constiterunt HS circiter milliens.
Auri coronari pondo triginta et quinque millia municipiis et colonis Italiae
conferentibus ad triumphos meos quintum consul remisi, et postea,
quotienscumque imperator appellatus sum, aurum coronarium non accepi
decernentibus municipiis et colonis aeque benigne adque antea decreverant.
[22] Ter munus gladiatorium dedi meo nomine et quinquiens filiorum
meorum aut nepotum nomine, quibus muneribus depugnaverunt hominum circiter
decem millia. Bis athletarum undique accitorum spectaculum populo praebui meo
nomine et tertium nepotis mei nomine. Ludos feci meo nomine quater, aliorum
autem magistratuum vicem ter et viciens. Pro conlegio XV virorum magister
conlegii collega M. Agrippa ludos saeclares C. Furnio C. Silano cos. feci.
Consul XIII ludos Martiales primus feci quos post id tempus deinceps
insequentibus annis s.c. et lege fecerunt consules. Venationes bestiarum
Africanarum meo nomine aut filiorum meorum et nepotum in circo aut in foro aut
in amphitheatris populo dedi sexiens et viciens, quibus confecta sunt bestiarum
circiter tria millia et quingentae.
[23] Navalis proeli spectaclum populo dedi trans Tiberim in quo loco
nunc nemus est Caesarum, cavato solo in longitudinem mille et octingentos
pedes, in latitudinem mille et ducenti, in quo triginta rostratae naves
triremes aut biremes, plures autem minores inter se conflixerunt; quibus in
classibus pugnaverunt praeter remiges millia hominum tria circiter.
[24] In templis omnium civitatium provinciae Asiae victor ornamenta
reposui quae spoliatis templis is cum quo bellum gesseram privatim possederat.
Statuae meae pedestres et equestres et in quadrigeis argenteae steterunt in
urbe XXC circiter, quas ipse sustuli, exque ea pecunia dona aurea in aede
Apollinis meo nomine et illorum qui mihi statuarum honorem habuerunt posui.
[25] Mare pacavi a praedonibus. Eo bello servorum qui fugerant a
dominis suis et arma contra rem publicam ceperant triginta fere millia capta
dominis ad supplicium sumendum tradidi. Iuravit in mea verba tota Italia sponte
sua, et me belli quo vici ad Actium ducem depoposcit; iuraverunt in eadem verba
provinciae Galliae, Hispaniae, Africa, Sicilia, Sardinia. Qui sub signis meis
tum militaverint fuerunt senatores plures quam DCC, in iis qui vel antea vel
postea consules facti sunt ad eum diem quo scripta sunt haec LXXXIII,
sacerdotes circiter CLXX.
[26] Omnium provinciarum populi Romani quibus finitimae fuerunt
gentes quae non parerent imperio nostro fines auxi. Gallias et Hispanias
provincias, item Germaniam, qua includit Oceanus a Gadibus ad ostium Albis
fluminis pacavi. Alpes a regione ea quae proxima est Hadriano mari ad Tuscum
pacificavi nulli genti bello per iniuriam inlato. Classis mea per Oceanum ab
ostio Rheni ad solis orientis regionem usque ad fines Cimbrorum navigavit, quo
neque terra neque mari quisquam Romanus ante id tempus adit. Cimbrique et
Charydes et Semnones et eiusdem tractus alii Germanorum populi per legatos
amicitiam meam et populi Romani petierunt. Meo iussu et auspicio ducti sunt duo
exercitus eodem fere tempore in Aethiopiam et in Arabiam quae appellatur
Eudaemon, magnaeque hostium gentis utriusque copiae caesae sunt in acie et
complura oppida capta. In Aethiopiam usque ad oppidum Nabata perventum est, cui
proxima est Meroe; in Arabiam usque in fines Sabaeorum processit exercitus ad
oppidum Mariba.
[27] Aegyptum imperio populi Romani adieci. Armeniam maiorem
interfecto rege eius Artaxe cum possem facere provinciam malui maiorum
nostrorum exemplo regnum id Tigrani regis Artavasdis filio, nepoti autem
Tigranis regis, per Ti. Neronem tradere, qui tum mihi privignus erat. Et eandem
gentem postea desciscentem et rebellantem domitam per Gaium filium meum regi
Ariobarzani regis Medorum Artabazi filio regendam tradidi, et post eius mortem
filio eius Artavasdi; quo interfecto Tigranem qui erat ex regio genere
Armeniorum oriundus in id regnum misi. Provincias omnis quae trans Hadrianum
mare vergunt ad orientem Cyrenasque, iam ex parte magna regibus ea
possidentibus, et antea Siciliam et Sardiniam occupatas bello servili
reciperavi.
[28] Colonias in Africa, Sicilia, Macedonia, utraque Hispania,
Achaia, Asia, Syria, Gallia Narbonensi, Pisidia militum deduxi. Italia autem
XXVIII colonias quae vivo me celeberrimae et frequentissimae fuerunt mea
auctoritate deductas habet.
[29] Signa militaria complura per alios duces amissa devictis
hostibus recepi ex Hispania et Gallia et a Dalmateis. Parthos trium exercitum
Romanorum spolia et signa reddere mihi supplicesque amicitiam populi Romani
petere coegi. Ea autem signa in penetrali quod est in templo Martis Ultoris
reposui.
[30] Pannoniorum gentes, quas ante me principem populi Romani
exercitus nunquam adit, devictas per Ti. Neronem, qui tum erat privignus et
legatus meus, imperio populi Romani subieci, protulique fines Illyrici ad ripam
fluminis Danui. Citra quod Dacorum transgressus exercitus meis auspicis victus
profilgatusque est, et postea trans Danuvium ductus exercitus meus Dacorum gentes
imperia populi Romani perferre coegit.
[31] Ad me ex India regum legationes saepe missae sunt non visae
ante id tempus apud quemquam Romanorum ducem. Nostram amicitiam appetiverunt
per legatos Bastarnae Scythaeque et Sarmatarum qui sunt citra flumen Tanaim et
ultra reges, Albanorumque rex et Hiberorum et Medorum.
[32] Ad me supplices confugerunt reges Parthorum Tiridates et postea
Phrates regis Phratis filius, Medorum Artavasdes, Adiabenorum Artaxares,
Britannorum Dumnobellaunus et Tincommius, Sugambrorum Maelo, Marcomanorum
Sueborum . . . rus. Ad me rex Parthorum Phrates Orodis filius filios suos
nepotesque omnes misit in Italiam non bello superatus, sed amicitiam nostram
per liberorum suorum pignora petens. Plurimaeque aliae gentes expertae sunt p.
R. fidem me principe quibus antea cum populo Romano nullum extiterat legationum
et amicitiae commercium.
[33] A me gentes Parthorum et Medorum per legatos principes earum
gentium reges petitos acceperunt: Parthi Vononem, regis Phratis filium, regis
Orodis nepotem, Medi Ariobarzanem, regis Artavazdis filium, regis Ariobarzanis
nepotem.
[34] In consulatu sexto et septimo, postquam bella civilia
exstinxeram, per consensum universorum potitus rerum omnium, rem publicam ex
mea potestate in senatus populique Romani arbitrium transtuli. Quo pro merito
meo senatus consulto Augustus appellatus sum et laureis postes aedium mearum
vestiti publice coronaque civica super ianuam meam fixa est et clupeus aureus
in curia Iulia positus, quem mihi senatum populumque Romanum dare virtutis
clementiaeque et iustitiae et pietatis caussa testatum est per eius clupei
inscriptionem. Post id tempus auctoritate omnibus praestiti, potestatis autem
nihilo amplius habui quam ceteri qui mihi quoque in magistratu conlegae
fuerunt.
[35] Tertium decimum consulatum cum gerebam, senatus et equester
ordo populusque Romanus universus appellavit me patrem patriae, idque in
vestibulo aedium mearum inscribendum et in curia Iulia et in foro Aug. sub
quadrigis quae mihi ex s.c. positae sunt censuit. Cum scripsi haec annum agebam
septuagensumum sextum.
[1] Summa
pecuniae quam dedit vel in aerarium vel Plebei Romanae vel dimissis militibus:
denarium sexiens milliens.
[2] Opera
fecit nova aedem Martis, Iovis Tonantis et Feretri, Apollinis, divi Iuli,
Quirini, Minervae, Iunonis Reginae, Iovis Libertatis, Larum, deum Penatium,
Iuventatis, Matris Magnae, Lupercal, pulvinar ad circum, curiam cum Chalcidico,
forum Augustum, basilicam Iuliam, theatrum Marcelli, porticum Octaviam, nemus
trans Tiberim Caesarum.
[3] Refecit
Capitolium sacrasque aedes numero octoginta duas, theatrum Pompei, aquarum
rivos, viam Flaminiam.
[4]
Impensa praestita in spectacula scaenica et munera gladiatorum atque athletas
et venationes et naumachiam et donata pecunia colonis, municipiis, oppidis
terrae motu incendioque consumptis aut viritim amicis senatoribusque quorum
census explevit innumerabilis.
Rerum
gestarum divi Augusti, quibus orbem terra[rum] imperio populi Rom. subiecit, et
impensarum, quas in rem publicam populumque Romanum fecit, incisarum in duabus
aheneis pilis, quae su[n]t Romae positae, exemplar sub[i]ectum.
|