Si Salomoniaci memoretur
machina templi,
arte licet par sit, pulchrior ista fide.
nam
quaecumque illic veteris velamine legis
clausa fuere prius, hic reserata patent.
floruit illa quidem vario intertexta metallo:
clarius haec Christi sanguine tincta nitet;
illam aurum, lapides ornarunt, cedrina ligna:
huic venerabilior de cruce fulget honor.
constitit illa vetus, ruituro structa talento:
haec pretio mundi stat solidata domus.
splendida marmoreis attollitur aula columnis
et quia pura manet, gratia maior inest.
prima capit radios vitreis oculata fenestris
artificisque manu clausit in arce diem;
cursibus Aurorae vaga lux laquearia conplet
atque suis radiis et sine sole micat.
haec pius egregio rex
Childebercthus amore
dona suo populo non moritura dedit.
totus in affectu divini cultus adhaerens
ecclesiae iuges amplificavit opes;
Melchisedech noster merito rex atque sacerdos
conplevit laicus religionis opus.
publica iura regens ac celsa palatia servans
unica pontificum gloria, norma fuit.
hinc abiens illic meritorum vivit honore;
hic quoque gestorum laude perennis erit.
|