Etsi me vario
iactatum laudis amore
irritaque expertum fallacis praemia vulgi
Cecropius suavis expirans hortulus auras
florentis viridi sophiae complectitur umbra,
mensque, ut quiret eo dignum sibi quaerere carmen,
longe aliud studium inque alios accincta labores
altius ad magni suspexit sidera mundi
et placitum paucis ausa est ascendere collem,
non tamen absistam coeptum detexere munus,
in quo iure meas utinam requiescere musas
et leviter blandum liceat deponere amorem.
+quod
si mirificum genus omnes . . . . .
+mirificum sedi+ modo sit tibi velle libido,
si mihi iam summas sapientia panderet arces,
quattuor antiquis +heredibus est data consors,
unde hominum errores longe lateque per orbem
despicere atque humilis possem contemnere curas,
non ego te talem venerarer munere tali,
non equidem (quamvis interdum ludere nobis
et gracilem molli liceat pede claudere versum),
sed magno intexens, si fas est dicere, peplo,
qualis Erectheis olim portatur Athenis,
debita cum castae solvuntur vota Minervae
tardaque confecto redeunt quinquennia lustro,
cum levis alterno Zephyrus concrebuit Euro
et prono gravidum provexit pondere currum.
felix illa dies, felix et dicitur annus,
felices qui talem annum videre diemque.
ergo Palladiae texuntur in ordine pugnae,
magna Giganteis ornantur pepla tropaeis,
horrida sanguineo pinguntur proelia cocco,
additur aurata deiectus cuspide Typhon,
qui prius Ossaeis consternens aethera saxis
Emathio celsum duplicabat vertice Olympum.
tale deae velum sollemni tempore portant,
tali te vellem, iuvenum doctissime, ritu
purpureos inter soles et candida lunae
sidera, caeruleis orbem pulsantia bigis,
naturae rerum magnis intexere chartis,
aeterno ut sophiae coniunctum carmine nomen
nostra tuum senibus loqueretur pagina saeclis.
sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artes,
nunc primum teneros firmamus robore nervos,
haec tamen interea quae possumus, in quibus aevi
prima rudimenta et iuvenes exegimus annos,
accipe dona meo multum vigilata labore
promissa atque diu iam tandem . . . . .
impia prodigiis ut quondam +exterruit amplis
Scylla novos avium sublimis in aere coetus
auxerit et tenui conscendens aethera penna
caeruleis sua tecta super volitaverit alis,
hanc pro purpureo poenam scelerata capillo
pro patria solvens excisa et funditus urbe.
Complures illam magni, Messalla, poetae
(nam verum fateamur: amat Polyhymnia verum)
longe alia perhibent mutatam membra figura
Scyllaeum monstro saxum infestasse voraci;
illam esse aerumnis quam saepe legamus Ulixi
candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates et gurgite in alto
deprensos nautas canibus lacerasse marinis.
sed neque Maeoniae patiuntur credere chartae
nec +malus istorum+ dubiis erroribus auctor.
namque alias alii vulgo finxere puellas
quae Colophoniaco Scyllae dicantur Homero.
ipse Crataein ait matrem, sed sive Crataeis,
sive illam monstro generavit Echidna biformi,
sive necutra parens atque hoc in carmine toto
inguinis est vitium et veneris descripta libido;
sive etiam iactis speciem mutata venenis
infelix virgo (quid enim commiserat illa?);
sive pater timidam +saeva+ complexus harena
coniugium castae violaverat Amphitrites,
at tamen exegit longo post tempore poenas,
ut, cum cura sui veheretur coniugis alto,
ipsa trucem multo misceret sanguine pontum
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
seu vero, ut perhibent, forma cum vinceret omnis
et cupidos quaestu passim popularet amantes,
horribilis circum vidit se existere formas,
piscibus et canibusque malis vallata repente est
(heu quotiens mirata novos expalluit artus
ipsa suos, quotiens heu pertimuit latratus),
ausa quod est mulier numen fraudare deorum
et dictam Veneri +notorum vertere poenam,
quam mala multiplici iuvenum consaepta caterva
+dixerat+ atque modo meretrix vulgata ferarum
(infamem tali merito rumore fuisse
docta Palaepaphiae testatur voce Pachynus):
quidquid et ut quisque est tali de clade locutus,
+omnia sim+: potius liceat notescere cirin
atque unam ex multis Scyllam non esse puellis.
Quare, quae cantus meditanti mittere +cocos
magna mihi cupido tribuistis praemia, divae
Pierides, quarum castos +altaria+ postis
munere saepe meo inficiunt foribusque hyacinthi
deponunt flores aut suave rubens narcissus
aut crocus alterna coniungens lilia caltha
sparsaque liminibus floret rosa, nunc age, divae,
praecipue nostro nunc aspirate labori
atque novum aeterno praetexite honore volumen.
Sunt Pandioniis vicinae sedibus urbes
Actaeos inter colles et candida Thesei
purpureis late ridentia litora conchis,
quarum non ulli fama concedere digna
stat Megara, Alcathoi quondam murata labore,
Alcathoi Phoebique; deus namque affuit illi,
unde etiam citharae voces imitatus acutas
saepe lapis recrepat Cyllenia murmura pulsus
et veterem sonitu Phoebi testatur honorem.
hanc urbem, ante alios qui tum florebat in armis,
fecerat infestam populator remige Minos,
hospitio quod se Nisi Polyidos avito
Carpathium fugiens et flumina Caeratea
texerat. hunc bello repetens Gortynius heros
Attica Cretaea sternebat rura sagitta.
sed neque tum cives neque tum rex ipse veretur
infesto ad muros volitantis agmine turmas
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
+dicere+ et indomitas virtute retundere mentes,
responsum quoniam satis est meminisse deorum.
nam capite ab summo regis, mirabile dictu,
+candida caesarie florebant tempora lauro
et roseus medio surgebat vertice crinis,
cuius quam servata diu natura fuisset,
tam patriam incolumem Nisi regnumque futurum
concordes stabili firmarunt numine Parcae.
ergo omnis caro residebat cura capillo,
aurea sollemni comptum quem fibula ritu
Cecropiae tereti nectebat dente cicadae.
Nec vero haec urbis custodia vana fuisset
(nec fuerat), ni Scylla novo correpta furore,
Scylla, patris miseri patriaeque inventa sepulcrum,
o nimium cupidis Minoa inhiasset ocellis.
sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater
iratum potuit, quem nec pater atque avus idem
Iuppiter (ille etiam Poenos domitare leones
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
et validas docuit vires mansuescere tigris,
ille etiam divos, homines - sed dicere magnum est),
idem tum tristis acuebat parvulus iras
Iunonis magnae, cuius periura puella
olim (sed meminere diu periuria divae)
non ulli licitam violaverat inscia sedem,
dum sacris operata deae lascivit et extra
procedit longe matrum comitumque catervam,
suspensam gaudens in corpore ludere vestem
et tumidos agitante sinus aquilone relaxans.
necdum etiam castos gustaverat ignis honores,
necdum sollemni lympha perfusa sacerdos
pallentis foliis caput exornarat olivae,
cum lapsa e manibus fugit pila quoque ea lapsa est
procurrit virgo. quod uti ne prodita ludo
aureolam gracili solvisses corpore pallam.
omnia quae retinere gradum cursusque morari
possent, o tecum vellem +tua semper+ haberes.
non, numquam violata manu sacraria divae
iurando, infelix, nequiquam periurasses.
et, si quis nocuisse tibi periuria credat
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
causa pia est: timuit fratri te ostendere Iuno.
at levis ille deus, cui semper ad ulciscendum
quaeritur ex omni verborum iniuria dictu,
aurea fulgenti depromens tela pharetra
(heu nimium certo, nimium, +thirintia+ missu)
virginis in tenera defixit acumina mente.
Quae simul ut venis hausit sitientibus ignem
et validum penitus concepit in ossa furorem,
saeva velut gelidis Edonum Bistonis oris
ictave barbarico Cybeles antistita buxo
infelix virgo tota bacchatur in urbe,
non storace Idaeo fragrantis cincta capillos,
coccina non teneris pedibus Sicyonia servans,
non niveo retinens bacata monilia collo.
multum illi incerto trepidant vestigia cursu;
saepe petit patrios ascendere perdita muros
aeriasque facit causam se visere turris;
saepe etiam tristis volvens in nocte querelas
sedibus ex altis +caeli speculatur amorem
castraque prospectat crebris lucentia flammis.
nulla colum novit, carum non respicit aurum,
non arguta sonant tenui psalteria chorda,
non Libyco molles plauduntur pectine telae;
nullus in ore rubor: ubi enim rubor, obstat amori.
atque ubi nulla malis reperit solacia tantis
tabidulamque videt labi per viscera mortem,
quo vocat ire dolor, subigunt quo tendere fata,
fertur et horribili praeceps impellitur oestro,
ut patris, a demens, crinem de vertice +serum
furtive arguto detonsum mitteret hosti.
namque haec condicio miserae proponitur una,
sive illa ignorans (quis non bonus omnia malit
credere quam tanti sceleris damnare puellam?) -
heu tamen infelix: quid enim imprudentia prodest?
Nise pater, cui direpta crudeliter urbe
vix erit una super sedes in turribus altis
fessus ubi extructo possis considere nido,
tum quoque avis metuere: dabit tibi filia poenas.
gaudete, o celeres, subnixae nubibus altis,
quae mare, quae viridis silvas lucosque sonantis
incolitis, gaudete, vagae, gaudete, volucres,
vosque adeo, humanos mutatae corporis artus,
vos o crudeli fatorum lege, puellae
Dauliades, gaudete: venit carissima vobis
cognatos augens reges numerumque suorum
ciris et ipse pater. vos, o pulcherrima quondam
corpora, caeruleas praevertite in aethera nubes,
qua novus ad superum sedes haliaeetos et qua
candida concessos ascendat ciris honores.
Iamque adeo dulci devinctus lumina somno
Nisus erat vigilumque procul custodia primis
excubias foribus studio iactabat inani,
cum furtim tacito descendens Scylla cubili
auribus arrectis nocturna silentia temptat
et pressis tenuem singultibus aera captat.
tum suspensa levans digitis vestigia primis
egreditur ferroque manus armata bidenti
avolat: at demptae subita in formidine vires.
caeruleas sua furta prius testatur ad umbras;
nam qua se ad patrium tendebat semita limen,
vestibulo in thalami paulum remoratur et alte
suspicit ad clari nictantia sidera mundi,
non accepta piis promittens munera divis.
Quam simul Ogygii Phoenicis filia Carme
surgere sensit anus, sonitum nam fecerat illi
marmoreo aeratus stridens in limine cardo,
corripit extemplo fessam languore puellam
et simul «o nobis sacrum caput» inquit «alumna,
non tibi nequiquam viridis per viscera pallor
aegroto tenuis suffundit sanguine venas,
nec levis hoc faceret, neque enim pote, cura subegit,
aut fallor: quod ut o potius, Rhamnusia, fallar.
nam qua te causa nec dulcis pocula Bacchi
nec gravidos Cereris dicam contingere fetus;
qua causa ad patrium solam vigilare cubile,
tempore quo fessas mortalia pectora curas,
quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus?
dic age nunc miserae saltem, quod saepe petenti
iurabas nihil esse mihi, cur maesta parentis
formosos circum virgo remorere capillos.
ei mihi, ne furor ille tuos invaserit artus,
ille Arabae Myrrhae quondam qui cepit ocellos,
ut scelere infando (quod nec sinat Adrastea)
laedere utrumque uno studeas errore parentem.
quod si alio quovis animi iactaris amore
(nam te iactari, non est Amathusia nostri
tam rudis ut nullo possim cognoscere signo),
si concessus amor noto te macerat igni,
per tibi Dictynae praesentia numina iuro,
prima deum dulcem mihi quae te donat alumnam,
omnia me potius digna atque indigna laborum
milia visuram, quam te tam tristibus istis
sordibus et senio patiar tabescere tali.»
Haec loquitur mollique ut se velavit amictu
frigidulam iniecta circumdat veste puellam,
quae prius in tenui steterat succincta crocota.
dulcia deinde genis rorantibus oscula figens
persequitur miserae causas exquirere tabis.
nec tamen ante ullas patitur sibi reddere voces,
marmoreum tremebunda pedem quam rettulit intra.
illa autem «quid . . . me» inquit, «nutricula, torques?
quid tantum properas nostros novisse furores?
non ego consueto mortalibus uror amore,
nec mihi notorum deflectunt lumina vultus,
nec genitor cordi est: ultro namque odimus omnis.
nil amat hic animus, nutrix, quod oportet amari,
in quo falsa tamen lateat pietatis imago,
sed media ex acie, mediis ex hostibus - eheu,
quid dicam quove aegra malum hoc exordiar ore?
dicam equidem, quoniam tu nunc non dicere, nutrix,
non sinis: extremum hoc munus morientis habeto.
ille, vides, nostris qui moenibus assidet hostis,
quem pater ipse deum sceptri donavit honore,
cui Parcae tribuere nec ullo vulnere laedi
(dicendum est, frustra circumvehor omnia verbis),
ille mea, ille idem oppugnat praecordia Minos.
quod per te divum crebros obtestor amores
perque tuum memori sanctum mihi pectus alumnae,
ut me, si servare potes, nec perdere malis,
sin autem optatae spes est incisa salutis,
nec mihi quam merui invideas, nutricula, mortem.
nam nisi te nobis malus, o malus, optima Carme,
ante in conspectum casusve deusve tulisset,
aut ferro hoc» (aperit ferrum quod veste latebat)
«purpureum patris dempsissem vertice crinem,
aut mihi praesenti peperissem vulnere letum.»
Vix haec ediderat, cum clade exterrita tristi
insontes multo deturpat pulvere crinis
et graviter questu Carme complorat anili:
«o mihi nunc iterum crudelis reddite Minos,
o iterum nostrae Minos inimice senectae,
+semper aut+ olim natae te propter eundem
aut amor insanae luctum portavit alumnae.
tene ego tam longe capta atque avecta nequivi,
tam grave servitium, tam duros passa labores,
effugere, o bis iam exitium crudele meorum?
iam iam nec nobis aequo senioribus ullum,
vivere uti cupiam, vivit genus. ut quid ego amens
te erepta, o Britomarti, mei spes una sepulcri,
te, Britomarti, diem potui producere vitae?
atque utinam celeri nec tantum grata Dianae
venatus esses virgo sectata virorum,
Cnosia nec Partho contendens spicula cornu
Dictaeas ageres ad gramina nota capellas.
numquam tam obnixe fugiens Minois amores
praeceps aerii specula de montis iisses,
unde alii fugisse ferunt et numen Aphaeae
virginis assignant, alii, quo notior esses,
Dictynam dixere tuo de nomine Lunam.
sint haec vera velim: mihi certe, nata, peristi;
numquam ego te summo volitantem vertice . . .
Hyrcanos inter comites agmenque ferarum
conspiciam nec te redeuntem amplexa tenebo.
verum haec tum non sic gravia atque indigna fuere,
tum, mea alumna, tui cum spes integra maneret,
nam vox ista meas nondum violaverat auris.
tene etiam fortuna mihi
crudelis ademit,
tene, o sola meae vivendi causa senectae?
saepe tuo dulci nequiquam capta sopore,
cum premeret natura, mori me velle negavi,
ut tibi Corycio glomerarem flammea luto.
quo nunc me, infelix, aut quae me fata reservant?
an nescis, qua lege patris de vertice summo
edita candentis praetexat purpura canos,
quae tenui patriae spes sit suspensa capillo?
si nescis, aliquam possum sperare salutem,
inscia quandoquidem scelus es conata nefandum;
sin est quod metuo, per te, mea alumna, tuumque
expertum multis miserae mihi rebus amorem,
+perdere seva precor per flumina elithie
ne tantum in facinus tam nulla mente feraris.
non ego te incepto, fieri quod non pote, conor
flectere amore, nec est cum dis contendere nostrum,
sed patris incolumi potius denubere regno
atque aliquos tamen esse velis tibi, alumna, penates;
hoc unum exilio docta atque experta monebo.
quod si non ulla poteris ratione parentem
flectere (sed poteris: quid enim non unica possis?),
tum potius tandem ista, pio cum iure licebit,
cum facti causam tempusque doloris habebis,
tum potius conata tua atque incepta referto,
meque deosque tibi comites, mea alumna, futuros
polliceor: nihil est, quod texitur ordine, longum.»
His ubi sollicitos animi relevaverat aestus
vocibus et blanda pectus spe mulserat aegrum,
paulatim tremebunda genis obducere vestem
virginis et placidam tenebris captare quietem,
inverso bibulum restinguens lumen olivo,
incipit ad crebrosque insani pectoris ictus
ferre manum, assiduis mulcens praecordia palmis.
noctem illam sic maesta super marcentis alumnae
frigidulos cubito subnixa pependit ocellos.
Postera lux ubi laeta diem mortalibus almum
et gelida venientem ignem quatiebat ab Oeta,
quem pavidae alternis fugitant optantque puellae
(Hesperium vitant, optant ardescere Eoum),
praeceptis paret virgo nutricis et omnis
undique conquirit nubendi sedula causas.
temptantur patriae submissis vocibus aures
laudanturque bonae pacis bona; multus inepto
virginis insolitae sermo novus errat in ore:
nunc tremere instantis belli certamina dicit
communemque timere deum; nunc regis amicis
(namque ipsi verita est) torvum flet maesta parentem,
cum Iove communis qui nolit habere nepotes.
nunc etiam conficta dolo mendacia turpi
invenit et divum terret formidine civis;
nunc alia ex aliis (nec desunt) omina quaerit;
quin etiam castos ausa est corrumpere vates,
ut, cum caesa pio cecidisset victima ferro,
essent qui generum Minoa auctoribus extis
iungere et ancipitis suaderent tollere pugnas.
At nutrix patula componens sulpura testa
narcissum casiamque herbas incendit olentis
terque novena ligans triplici diversa colore
fila «ter in gremium mecum» inquit «despue, virgo,
despue ter, virgo: numero deus impare gaudet.»
inde mago geminata Iovi +frigidula+ sacra,
sacra nec Idaeis anubus nec cognita Grais,
pergit Amyclaeo spargens altaria thallo
regis Iolciacis animum defigere votis.
verum ubi nulla movet stabilem fallacia Nisum,
nec possunt homines nec possunt flectere divi
(tanta est in parvo fiducia crine cavendi),
rursus ad inceptum sociam se adiungit alumnae
purpureumque parat rursus tondere capillum,
tam longo quod iam captat succurrere amori,
non minus illa tamen revehi quod moenia Cretae
gaudeat: et cineri patria est iucunda sepulto.
Ergo iterum capiti Scylla est inimica paterno:
tum coma Sidonio florens deciditur ostro,
tum capitur Megara et divum responsa probantur,
tum suspensa novo ritu de navibus altis
per mare caeruleum trahitur Niseia virgo.
complures illam nymphae mirantur in undis,
miratur pater Oceanus et candida Tethys
et cupidas secum rapiens Galatea sorores,
illa etiam iunctis magnum quae piscibus aequor
et glauco bipedum curru metitur equorum
Leucothea parvusque dea cum matre Palaemon,
illi etiam alternas sortiti vivere luces,
cara Iovis suboles, magnum Iovis incrementum,
Tyndaridae niveos mirantur virginis artus.
has adeo voces atque haec lamenta per auras
fluctibus in mediis questu volvebat inani,
ad caelum infelix ardentia lumina tendens,
lumina, nam teneras arcebant vincula palmas:
«supprimite o paulum turbati flamina venti,
dum queror et divos (quamquam nil testibus illis
profeci) extrema moriens tamen alloquor hora.
vos ego, vos adeo, venti, testabor, et aurae,
vos +o numantana+ si qui de gente venitis,
cernitis? illa ego sum cognato sanguine vobis
Scylla (quod o salva liceat te dicere, Procne),
illa ego sum Nisi pollentis filia quondam,
certatim ex omni petiit quam Graecia regno
qua curvus terras amplectitur Hellespontus;
illa ego sum, Minos, sacrato foedere coniunx
dicta tibi: tamen haec, etsi non accipis, audis.
vinctane tam magni tranabo gurgitis undas?
vincta tot assiduas pendebo ex ordine luces?
non equidem me alio possum contendere dignam
supplicio, quae sic patriam carosque penates
hostibus immitique addixi ignara tyranno.
verum istaec, Minos, illos scelerata putavi,
si nostra ante aliqui nudasset foedera casus,
facturos, quorum direptis moenibus urbis
o ego crudelis flamma delubra petivi.
te vero victore prius vel sidera cursus
mutatura suos quam te mihi talia captae
facturum metui. iam iam scelus omnia vicit.
tene ego plus patrio dilexi perdita regno?
tene ego? nec mirum: vultu decepta puella
ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error.
non equidem ex isto speravi corpore posse
tale malum nasci +forma vel sidera fallar.
me non deliciis commovit regia dives,
curalio fragili aut electro lacrimoso,
me non florentes aequali corpore nymphae,
non metus impendens potuit retinere deorum:
omnia vicit amor: quid enim non vinceret ille?
non mihi iam pingui sudabunt tempora myrrha,
pronuba nec castos accendet pinus odores,
non Libys Assyrio sternetur lectulus ostro -
parva queror: ne me illa quidem communis alumna
omnibus iniecta tellus tumulabit harena.
mene inter matres ancillarique maritas,
mene alias inter famularum munere fungi,
coniugis atque tuae, quaecumque erit illa, beatae
non licuit gravidos penso devolvere fusos?
at
belli saltem captivam lege necasses.
iam tandem casus hominum, iam respice, Minos.
sit satis hoc, tantum Scyllam vidisse malorum.
vel fato fuerit nobis haec debita pestis,
vel casu incerto, merita vel denique culpa:
omnia nam potius quam te fecisse putabo.»
Labitur interea resoluta ab litore classis,
magna repentino sinuantur lintea coro,
flectitur in viridi remus sale, languida fessae
virginis in cursu moritur querimonia longo.
deserit angustis inclusum faucibus Isthmon
Cypselidae et magni florentia regna, Corinthum;
praeterit abruptas Scironis protinus arces
infestumque suis dirae testudinis exit
spelaeum multoque cruentas hospite cautes.
iamque adeo tutum longe Piraeea cernit
et notas, eheu frustra, respectat Athenas;
iam procul e fluctu Salaminia respicit arva
florentisque videt iam Cycladas: hinc sinus illi
Sunius, hinc statio contra patet Hermionaea.
linquitur ante alias longe gratissima Delos
Nereidum matri et Neptuno Aegaeo;
prospicit incinctam spumanti litore Cythnum
marmoreamque Paron viridemque adlapsa Donysam
+aeginamque simul salutiferamque Seriphum.
iam fessae tandem fugiunt de corpore vires
et caput inflexa lentum cervice recumbit,
marmorea adductis livescunt bracchia nodis.
aequoreae pristes, immania corpora ponti,
undique conveniunt et glauco in gurgite circum
verbere caudarum atque oris minitantur hiatu.
fertur et incertis iactatur ad omnia ventis,
cumba velut magnas sequitur cum parvula classis
Afer et hiberno bacchatur in aequore turbo,
donec tale decus formae vexarier undis
non tulit ac miseros mutavit virginis artus
caeruleo pollens coniunx Neptunia regno.
sed tamen +aeternam+ squamis vestire puellam
infidosque inter teneram committere pisces
non statuit (nimium est avidum pecus Amphitrites):
aeriis potius sublimem sustulit alis,
esset ut in terris facti de nomine ciris,
ciris Amyclaeo formosior ansere Ledae.
hic velut in niveo tenera est cum primitus ovo
effigies animantis et internodia membris
imperfecta novo fluitant concreta calore,
sic liquido Scyllae circumfusum aequore corpus
semiferi incertis etiam nunc partibus artus
undique mutabant atque undique mutabantur.
oris honos primum et multis optata labella
et patulae frontis species concrescere in unum
coepere et gracili mentum producere rostro;
tum, qua se medium capitis discrimen agebat,
ecce repente velut patrios imitatus honores
puniceam concussit apex in vertice cristam;
at mollis varios intexens pluma colores
marmoreum volucri vestivit tegmine corpus
lentaque perpetuas fuderunt bracchia pennas;
inde alias partes minioque infecta rubenti
crura nova macies obduxit squalida pelli
et pedibus teneris unguis affixit acutos.
et tamen hoc demum miserae succurrere pacto
vix fuerat placida Neptuni coniuge dignum.
numquam illam post haec oculi videre suorum
purpureas flavo retinentem vertice vittas,
non thalamus Syrio fragrans accepit amomo,
nullae illam sedes: quid enim cum sedibus illi?
quae simul ut sese cano de gurgite velox
cum sonitu ad caelum stridentibus extulit alis
et multum late dispersit in aequora rorem,
infelix virgo nequiquam a morte recepta
incultum solis in rupibus exigit aevum,
rupibus et scopulis et litoribus desertis.
nec tamen hoc ipsum poena sine: namque deum rex,
omnia qui imperio terrarum milia versat,
commotus talem ad superos volitare puellam,
cum pater extinctus caeca sub nocte lateret,
illi pro pietate sua (nam saepe rubentis
sanguine taurorum supplex resperserat aras,
saepe deum largo decorarat munere sedes)
reddidit optatam mutato corpore vitam
fecitque in terris haliaeetos ales ut esset:
quippe aquilis semper gaudet deus ille coruscis.
huic vero miserae, quoniam damnata deorum
iudicio natique et coniugis ante fuisset,
infesti apposuit odium crudele parentis.
namque ut in aetherio signorum limite praestans,
unum quem duplici stellarunt sidere divi,
Scorpios alternis clarum fugat Oriona,
sic inter sese tristis haliaeetos iras
et ciris memori servant ad saecula fato.
quacumque illa levem fugiens secat aethera pennis,
ecce inimicus atrox magno stridore per auras
insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras,
illa levem fugiens raptim secat aethera pennis.
|