I.
De qua saepe tibi,
venit: sed, Tucca, videre
non licet: occulitur limine clausa viri.
de qua saepe tibi, non venit adhuc mihi: namque
si occulitur - longe est, tangere quod nequeas.
venerit: audivi. sed iam mihi nuntius iste
quid prodest? illi dicite cui rediit.
Corinthiorum amator iste
verborum,
iste, iste rhetor, +namque quatenus+ totus
Thucydides, tyrannus Atticae febris,
tau Gallicum, min et sphin ut male illisit,
ita omnia ista verba miscuit fratri.
Aspice
quem valido subnixum Gloria regno
altius et caeli sedibus extulerat:
terrarum hic bello magnum concusserat orbem,
hic reges Asiae fregerat, hic populos;
hic grave servitium tibi, iam tibi, Roma, ferebat
(cetera namque viri cuspide conciderant),
cum subito in medio rerum certamine praeceps
corruit e patria pulsus in exilium.
tale Deae numen: tali mortalia nutu
fallax momento temporis +hora dedit.
Quocumque
ire ferunt variae nos tempora vitae,
tangere quas terras, quosque videre homines,
dispeream, si te fuerit mihi carior alter
(alter enim qui te dulcior esse potest?),
cui iuveni ante alios divi divumque sorores
cuncta, neque indigno, Musa, dedere bona,
cuncta quibus gaudet Phoebi chorus ipseque Phoebus;
doctior o quis te, Musa, fuisse potest?
o quis te in terris loquitur iucundior uno?
(Clio +nam certe candida non loquitur.)
quare
illud satis est, si te permittis amari:
nam contra ut sit amor mutuus, unde mihi?
Ite
hinc, inanes, ite, rhetorum ampullae,
inflata rhoezo non Achaico verba;
et vos, Selique Tarquitique Varroque,
scholasticorum natio madens pingui,
ite hinc, inane cymbalon iuventutis;
tuque, o mearum cura, Sexte, curarum,
vale, Sabine; iam valete, formosi.
Nos ad beatos vela mittimus portus
magni petentes docta dicta Sironis,
vitamque ab omni vindicabimus cura.
ite hinc, Camenae, vos quoque ite iam sane,
dulces Camenae (nam fatebimur verum,
dulces fuistis), et tamen meas chartas
revisitote, sed pudenter et raro.
Socer, beate nec
tibi nec alteri,
generque Noctuine, putidum caput,
tuoque nunc puella talis et tuo
stupore pressa rus abibit? ei mihi,
ut ille versus usquequaque pertinet:
«gener socerque, perdidistis omnia».
Si
licet, hoc sine fraude, Vari dulcissime, dicam
«dispeream, nisi me perdidit iste Pothus»;
sin autem praecepta vetant me dicere, sane
non dicam, sed: «me perdidit iste puer».
Villula,
quae Sironis eras, et pauper agelle -
verum illi domino tu quoque divitiae -
me tibi, et hos una mecum, quos semper amavi,
si quid de patria tristius audiero,
commendo, in primisque patrem. tu nunc eris illi
Mantua quod fuerat quodque Cremona prius.
Pauca
mihi, niveo sed non incognita Phoebo,
pauca mihi, doctae, dicite, Pegasides.
victor adest, magni magnum decus ecce triumphi,
victor qua terrae, quaque patent maria,
horrida barbaricae portans insignia pugnae,
magnus ut Oenides, utque superbus Eryx,
nec minus idcirco vestros expromere cantus
maximus, et sanctos dignus inire choros.
hoc itaque insuetis iactor magis, optime, curis,
quid de te possim scribere, quidve tibi;
namque (fatebor enim) quae maxima deterrendi
debuit, hortandi maxima causa fuit.
pauca tua in nostras venerunt carmina chartas,
carmina cum lingua tum sale Cecropia,
carmina quae Phrygium, saeclis accepta futuris,
carmina quae Pylium vincere digna senem.
molliter hic viridi patulae sub tegmine quercus
Moeris pastores et Meliboeus erant,
dulcia iactantes alterno carmina versu
qualia Trinacriae doctus amat iuvenis.
certatim ornabant omnes heroida divae,
certatim divae munere quoque suo.
Felicem ante alias o te scriptore puellam:
altera non fama dixerit esse prior -
non illa, Hesperidum ni munere capta fuisset,
quae volucrem cursu vicerat Hippomenen;
candida cycneo non edita Tyndaris ovo;
non supero fulgens Cassiopea polo;
non defensa diu +multum+ certamine equorum,
optabant +gravide quam sibi quaeque manus,
saepe animam generi pro qua pater inpius hausit,
saepe rubro pro qua sanguine fluxit humus;
regia non Semele, non Inachis Acrisione,
inmitti expertae fulmine et imbre Iovem;
non cuius ob raptum pulsi liquere penates
Tarquinii patrios filius atque pater,
illo quo primum dominatus Roma superbos
mutavit placidis tempore consulibus.
Multa, neque inmeritis, donavit praemia alumnis,
praemia Messallis maxima Publicolis:
nam quid ego inmensi memorem studia ista laboris,
horrida quid durae tempora militiae?
castra foro solitos, urbi
praeponere castra,
tam procul hoc +gnato,+ tam procul hac patria?
inmoderata pati iam frigora iamque calores?
sternere vel dura posse super silice?
saepe trucem adverso perlabi sidere pontum?
saepe mare audendo vincere, saepe hiemem?
saepe etiam densos inmittere corpus in hostes?
communem belli non meminisse deum?
nunc celeris Afros, periurae milia gentis,
aurea nunc rapidi flumina adire Tagi?
nunc aliam ex alia bellando quaerere gentem,
vincere et Oceani finibus ulterius?
non
nostrum est tantas, non, inquam, attingere laudes;
quin ausim hoc etiam dicere: vix hominum est.
ipsa haec, ipsa ferent rerum monumenta per orbem,
ipsa sibi egregium facta decus parient;
nos ea quae tecum finxerunt carmina divi,
Cynthius et Musae, Bacchus et Aglaie.
si laudi aspirare humili, si adire Cyrenas,
si patrio Graios carmine adire sales
possumus, optatis plus iam procedimus ipsis:
hoc satis est: pingui nil mihi cum populo.
Sabinus
ille, quem videtis, hospites,
ait fuisse mulio celerrimus,
neque ullius volantis inpetum cisi
nequisse praeterire, sive Mantuam
opus foret volare, sive Brixiam.
et hoc negat Tryphonis aemuli domum
negare nobilem insulamve Ceryli,
ubi iste, post Sabinus, ante Quinctio,
bidente dicit attodisse forcipe
comata colla, ne Cytorio iugo
premente dura vulnus ederet iuba.
Cremona frigida, et lutosa Gallia,
tibi haec fuisse et esse cognitissima,
ait Sabinus; ultima ex origine
tua stetisse dicit in voragine,
tua in palude deposisse sarcinas,
et inde tot per orbitosa milia
iugum tulisse, laeva sive dextera
strigare mula sive +utrumque ceperat.
neque ulla vota semitalibus deis
sibi esse facta praeter hoc novissimum:
paterna lora +proximumque+ pectinem.
sed haec prius fuere: nunc eburnea
sedetque sede seque dedicat tibi,
gemelle Castor, et gemelle Castoris.
Quis
deus, Octavi, te nobis abstulit? an quae
dicunt, a, nimio pocula dura mero?
«vobiscum, si est culpa, bibi: sua quemque secuntur
fata: quid inmeriti crimen habent cyathi?»
scripta quidem tua nos multum mirabimur: et te
raptum et Romanam flebimus historiam.
sed tu nullus eris. perversi, dicite, Manes,
hunc superesse patri quae fuit invidia?
Superbe
Noctuine, putidum caput,
datur tibi puella quam petis, datur;
datur, superbe Noctuine, quam petis.
Sed, o superbe Noctuine, non vides
duas habere filias Atilium?
duas, et hanc et alteram, tibi dari?
Adeste nunc, adeste: ducit, ut decet,
superbus ecce Noctuinus hirneam.
Thalassio, Thalassio, Thalassio.
Iacere
me, quod alta non possim, putas,
ut ante, vectari freta,
nec ferre durum frigus aut aestum pati,
neque arma victoris sequi?
Valent, valent mihi ira et antiquus furor
et lingua qua +assim+ tibi,
seu prostitutae turpe contubernium
sororis (o quid me incitas,
quid, inpudice et inprobande Caesari?),
seu furta dicantur tua,
et helluato sera patrimonio
in fratre parsimonia,
vel acta puero cum viris convivia,
udaeque per somnum nates,
et inscio repente clamatum insuper
«Thalassio, Thalassio».
Quid palluisti, femina? an ioci dolent?
an facta cognoscis tua?
non me vocabis, pulchra, per Cotytia
ad feriatos fascinos;
nec deinde te movere lumbos in +ratulam
prensis videbo altaribus,
flavumque propter Thybrim olentis nauticum
vocare, ubi adpulsae rates
caeno retentae sordido stant in vadis
macraque luctantes aqua;
neque in culinam et uncta compitalia
dapesque duces sordidas,
quibus repletus et salivosis +aquis
obesam ad uxorem redis,
et aestuantes +docte+ solvis pantices,
+osiculisque+ lambis saviis.
Nunc
laede, nunc lacesse, si quidquam vales.
en nomen adscribo tuum,
cinaede Lucci. iamne liquerunt opes,
fameque genuini crepant?
videbo habentem praeter ignavos nihil
fratres et iratum Iovem
scissumque ventrem et hirneosi patrui
pedes inedia turgidos.
Si
mihi susceptum fuerit decurrere munus,
o Paphon, o sedes quae colis Idalias,
Troius Aeneas Romana per oppida digno
iam tandem ut tecum carmine vectus eat,
non ego ture modo aut picta tua templa tabella
ornabo, et puris serta feram manibus:
corniger +hos aries humilis+ et maxima taurus
victima sacratos sparget honore focos,
marmoreusque tibi +aut+ mille coloribus ales
in morem picta stabit Amor pharetra.
adsis o Cytherea: tuus te Caesar Olympo
et Surrentini litoris ara vocat.
Vate
Syracosio qui dulcior, Hesiodoque
maior, Homereo non minor ore fuit,
illius haec quoque sunt divini elementa poetae,
et rudis in vario carmine Calliope.
[+Callide
mage sub hec celi est iniuria secli
antiquis, hospes, non minor ingeniis,
et quo Roma viro doctis certaret Athenis -
ferrea sed nulli vincere fata datur.]
|