| 
 Vir bonus et sapiens,
qualem vix repperit unum  
milibus e cunctis hominum consultus Apollo,  
iudex ipse sui totum se explorat ad unguem.  
quid proceres vanique levis quid opinio volgi  
. . . . . . .. . . . . . .. . . . . . .. . . . . . . 
securus, mundi instar habens, teres atque rotundus,  
externae ne quid labis per levia sidat.  
ille, dies quam longus erit sub sidere Cancri  
quantaque nox tropico se porrigit in Capricorno,  
cogitat et iusto trutinae se examine pendit,  
ne quid hiet, ne quid protuberet, angulus aequis  
partibus ut coeat, nil ut deliret amussis,  
sit solidum quodcumque subest, nec inania subter  
indicet admotus digitis pellentibus ictus,  
non prius in dulcem declinans lumina somnum,  
omnia quam longi reputaverit acta diei:  
qua praetergressus, quid gestum in tempore, quid non?  
cur isti facto decus afuit aut ratio illi?  
quid mihi praeteritum? cur haec sententia sedit  
quam melius mutare fuit? miseratus egentem  
cur aliquem fracta persensi mente dolorem?  
quid volui quod nolle bonum foret? utile honesto  
cur malus antetuli? num dicto aut denique voltu  
perstrictus quisquam? cur me natura magis quam  
disciplina trahit? sic dicta et facta per omnia  
ingrediens ortoque a vespere cuncta revolvens  
offensus pravis dat palmam et praemia rectis.  
 |