Est et non
Est et non cuncti
monosyllaba nota frequentant.  
his
demptis nihil est, hominum quod sermo volutet.  
omnia in his et ab his sunt omnia, sive negoti  
sive oti quicquam est, seu turbida sive quieta.  
alterutro pariter non numquam, saepe seorsis  
obsistunt studiis, ut mores ingeniumque,  
et facilis vel difficilis contentio nata est.  
si consentitur, mora nulla intervenit «est, est»:  
sin controversum, dissensio subiciet «non».  
hinc fora dissultant clamoribus, hinc furiosi  
iurgia sunt circi, cuneati hinc +laeta+ theatri  
seditio, et tales agitat quoque curia lites.  
coniugia
et nati cum patribus ista quietis  
verba serunt studiis salva pietate loquentes.  
hinc etiam placitis schola consona disciplinis  
dogmaticas agitat placido certamine lites.  
hinc omnis certat dialectica turba sophorum.  
+estne dies, est ergo dies? non convenit istuc.  
nam facibus multis aut fulgoribus quotiens lux  
est nocturna homini, non est lux ista diei.  
est et non igitur, quotiens lucem esse fatendum est,  
sed non esse diem. mille hinc certamina surgunt,  
hinc pauci, multi quoque, talia commeditantes  
murmure concluso rabiosa silentia rodunt.  
qualis vita hominum, duo quam monosyllaba versant! 
 |