Fratres non tenentur ad omnia consilia
Evangelica. Tenentur Fratres ad omnia, quae pertinent ad tria vota.
4. Cum igitur in primis ex
eo quod in dictae regulae principio habetur: Regula, & vita Fratrum Minorum
haec est: scilicet Domini nostri Jesu Christi santum Evangelium observare, in
obedientia vivendo, sine proprio, & in castitate. Item infra: Finito vero
anno probationis, recipiantur ad obedientiam promittentes vitam istam semper
& regulam observare. Item circa finem regulae: Paupertatem, &
humilitatem, & sanctum Evangelium Domnini Nostri Jesu Christi, quod
firmiter promisimus, observemus: fuit haesitatum, an Fratres ejusdem Ordinis ad
omnia, tam praecepta, quam consilia Evangelii, ex professione suae regulae
teneantur: quibusdam dicentibus, quod ad omnia: aliis autem asserentibus, quod
ad sola tria illa consilia, videlicet, vivere in obedientia, in castitate,
& sine proprio, & ad ea, quae sub verbis obligatoriis ponuntur in
regula, obligantur. Nos circa hunc articulum praedecessorum nostrorum vestigiis
inhaerentes, ipsumque articulum quoad aliquid clarium prosequentes, dictae
haesitationi duximus respondendum, quod cum votum determinatum cujuslibet
habeat cadere sub certo, vovens regulam non potest dici teneri ex vi voti
hujusmodi ad ea consilia Evangelica, quae in regula non ponuntur, & quidem
beati Franicsci conditoris regulae haec probatur fuisse intentio, ex hoc quod
quaedam Evangelica consilia in regula posuit, aliis praetermissis. Si enim per
illud verbum: Regula & vita Fraturum Minorum haec est &c. intendisset
eos ad omnia consilia evangelica obligare, superflue & nugatorie quaedam
eorum, suppressis ceteris, in regula expressiset. Cum autem natura termini
restrictivi hoc habeat, quod sic exludit ab ipso extranea, quod cuncta ad ipsum
pertinentia concludit: declaramus & dicimus, quod dicti Fratres non solum
ad illa tria nude & absolute accepta ex professione suae regulae
obligantur, sed etiam tententur ad ea omnia implenda, quae sunt pertinentia ad
tria praedicta, quae regula ipsa ponit. Nam si ad haec tria praedicta tantum
praecise & nude promittentes se servare regulam vivendo in obedientia,
castitate, & sine proprio, & non etiam ad omnia contenta in regula,
quae hae tria modificant, arctarentur pro nihilo & vane professentur haec
verba: Promitto semper hanc regulam obsrvare: ex quo ex his verbis nulla
obligatio nasceretur. Nec tamen putandum est, quod beatus Franciscus
professores hujus regulae, quantum ad omnia contenta in regula modificantia
tria vota, seu ad alia in ipsa expresa intenderit aequaliter esse obligatos;
quin potius aperte discrevit, quod quoad quaedam ipsorum ex vi verbi
transgressio est mortalis, & quoad quaedam alia, non: cum ad quaedam
ipsorum verbum apponat praecepti, vel aequipollentis eidem, & quad aliqua
verbis aliis sit contentus.
5. Item quia praeter ea,
quae expresse verbo praecepti, ac exhortationis, seu moniti ponuntur in regula:
talia nonnulla verbo imperativi modi negative vel affirmative apposito
inseruntur, hactenus extitit dubitatum an tenerentur ad ista, ut ad habentia
vim praecepti. Et quia, ut intelleximus, non minuitur hoc dubium, sed augetur
ex eo quo faelicis recordationis Nicolaus Papa III. praedecessor noster
noscitur declarasse, quod Fratres ipsi ex professione suae regulae sunt
adstricti ad ea consilia evangelica, quae in ipsa regula praeceptorie vel
inhibitorie, seu sub verbis equipollentibus exprimuntur; & nihilominus ad
eorum omnium observantiam, quae ipsis in eadem regula sub verbis obligatoriis
indicuntur; supplicaverunt praedicti Fratres, ut ad ipsorum conscientias
servanda declarare, quae horum censeri debeant praeceptis aequipollentia, ac
obligatoria dignaremur. Nos itaque, qui in sinceris horum conscientiis
delectamur, attendentes quod in his, quae animae salutem respiciunt, ad vitando
graves remorsus conscientiae pars securior est tenenda: dicimus quod licit
Fratres non ad omnium, quae sub verbis imperativi modi ponuntur in regula,
sicut ad praeceptorum, seu praeceptis aequipollentium observantiam teneantur:
expedit tamen ipsis Fratribus ad observandam puritatem regulae, & rigorem,
quod ad ea, sicut ad aequipollentia praeceptis se noverint obligatos, quae hic
inferium adnotantur. Ut autem haec, quae videri possint aequipollentia
praeceptis ex vi vebi, vel saltem ratione materiae de qua agitur, seu ex
utroque sub compendio habeantur: declaramus, quod illud quod ponitur in regula
de non habendo plure tunica, quam unam cum caputio, & alim sine caputio:
item de non portandis calceamentis, & de non aequitando extra casum
necessitatis: item quod Fratres vilibus induantur. Item quod jejunare a festo
omnium Sanctorum usque ad Natale Domini, & in sextis feriis teneantur: Item
quod Clerici faciant divinum officum secundum ordinem Sanctae Romanae
Ecclesiae: Item quod Ministri, & custodes pro necessitatibus infirmorum,
& Fratribus induendis sollicitam curam gerant: Item quod si quis Fratrum in
inifrmitatem ceciderit, alii fratres debent ei servire: Item quod Fratres non
praedicent in Episcopatu alicujus Episcopi, cum ab eo illis fuerit
contradictum: Item quod nullus audeat penitus populo praedicare, nisi a
Generali Ministro, vel aliis, quibus secundum declarationem praedictam id
competit, fuerit examinatus, approbatus, & ad hoc institutus: Item quod
Fratres qui cognoscerent se non posse praemissam regulam spiritualiter
observare, debeant, & possint ad suos Ministros recurrere: Item quod omnia
quae ponuntur in regula ad formam habitus tam Novitiorum, quam etiam
professorum: necnon ad receptionis modum, ac professionem spectantia, nisi
recipientibus quoad habitum Novitiorum (sicut dixit regula) secundum Deum
aliter videatur. Haec (inquam) omnia sunt a Fratribus tamquam obligatoria
servanda: Item ordo communiter sentit, tenet, & tenuit ab antiquo, quod
ubicumque ponitur in regula hoc vocabulum, teneantur, obtinet vim praecepti:
& observari debet a Fratribus sicut tale.
|