Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Clemens PP. V
Exivi de Paradiso

IntraText CT - Text

  • An Frat. possint licite recipere de bonis intrantium religionem, si ei dentur. Cautela a Fr. observanda circa receptionem oblatorum ab ingredientibus religionem.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

An Frat. possint licite recipere de bonis intrantium religionem, si ei dentur. Cautela a Fr. observanda circa receptionem oblatorum ab ingredientibus religionem.

6.Ceterum quia Christi Confessor praedictus agendorum, ac servandorum circa recipiendos ad Ordinem, Ministris, & Fratribus modum praebens, dixit in regula, quod caveant Fratres & eorum Ministri, ne sint solliciti de rebus suis temporalibus, ut libere faciant de eis quidquid ipsis a Domino fuerit inspiratum: licentiam tamen habeant ipsi Ministri mittendi eos ad aliquos Deum timentes si consilium requiratur, quorum consilio sua bona pauperibus erogentur: dubitaverunt, & dubitant multi Fratrum, an liceat ipsis de bonis ingredientium quidquam recipere si donetur: & si ad dandum personis & conventibus possint eos inducere sine culpa: Si etiam ad disponendum distributionem rerum talium debeant ipsi Ministri seu Fratres dare consilum, ubi ad consulendum alii, quam ex ipsis ad quos ingressuri mittantur, possint idonei invenire. Nos autem considerantes attente intendisse sanctum Franciscum suae regulae professores, quos fundaverat in maxima paupertate, ab affectu temporalium rerum ipsorum ingredientium per dicta verba specialiter & totaliter elongare, ut quantum est ex parte Fratrum ipsorum, receptio ad Ordinem sancta & purissima appareret, & ne aliquo modo oculum viderentur habere ad bona eorum temporalia, sed ad ipso tantum divino servitio mancipandos: dicimus de cetero debere tam Ministros quam Fratres ceteros, ad dictis inductionibus ad sibi dandum & suasionibus, necnon & dandis circa distributionem consiliis abstinere, cum per hoc ad timentes Deum status alterius mitti debeant, non ad Fratres: ut vere cunctis pateant esse tam salubris Instituti paterni studiosi zelatores, saeduli, & perfecti. Cum vero facere de rebus suis quod Dominus ispirabit, ipsamet regula ingredientibus liberum esse velit, non videtur quin liceat eis recipere, consideratis scilicet eorum necessitatibus & moderaminibus declarationis jam dictae, si quid de bonis suis intrans sicut, & ceteris pauperibus per modum eleemosynae libere velit dare: cavere tamen in acceptione oblatorum talium decet Fratres, ne ex receptorum quantitate notabili, praesumi possit sinister oculus contra ipsos.

7. Praeterea cum dicatur in regula, quod illi qui jam promiserunt obedientiam, habeant unam tunicam cum caputio, & aliam sine caputio qui habere voluerint: Item quod Fratres omnes vilibus induantur: nosque praedicta verba declaraverimus aequipollere praeceptis: volentes haec determinari plenius, dicimus quantum ad numerum tunicarum, quod plure uti non licet, nisi in necessitatibus, quae haberi possunt ex regula, secundum quod hunc passum memoratus praedecessor noster plenius declaravit. Vilitatem autem vestium tam habitus, quam interiorum tunicarum, illam intelligi debere dicimus, quae secundum consuetudinem vel conditionem patriae debeat quantum ad colorem panni & pretium vilitas merito reputari: non enim quoad regiones omnes potest determinatus unus modus in talibus assignare. Hujusmodi etiam vilitatis judicium Ministris & Custodibus seu Guardianis duximus committendum, eorum super hoc conscientias onerantes: ita tamen quod servent in vestibus vilitatem, quorum etiam Ministrorum, Custodum & Guardianorum judicio eodem modo relinquimus, pro qua necessitate possint ipsi Fratres calceamenta portare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License