Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Clemens PP. V Exivi de Paradiso IntraText CT - Text |
|
|
Declaration circa jejunium. 8. Deinde cum duobus temporibus annotatis in regula, scilicet a festo omnium Sanctorum usque ad Nativitatem Domini, & maxime quadragesimae, in quibus jejunare tenentur, inferatur in eadem regula: aliis autem temporibus non teneantur nisi sexta feria jenunare: & ex hoc voluerint aliqui dicere, quod dicti Ordinis Fratres non tenentur, nisi ex condecentia ad alia jejunia, quam ad ista: declaramus, debere intelligi eos non teneri ad jejunium aliis temporibus, preterquam in jejuniis ab Ecclesia constitutis: non est enim verisimile, quod vel Institutor regulae, vel etiam confirmator absolvere ipsos intenderit a servandis illis jejuniis, ad quae de communi statuto Ecclesiae obligantur ceteri christiani.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |