Prohiben.
cippi. Fr. nequeunt recurrere ad pecun. nisi pro causis expressis a Nicol. III.
Cautelae observandae a Fr. circa pecuniam tam cum deponitur. quia, circa
depsotatam, & circa depositar.
9. Porro cum dictus Sanctus
volens Fratres suos super omnia a denariis seu pecunia esse totaliter alienos,
praeceperit firmiter Fratribus universis, ut nullo modo denarios vel pecuniam
recipiant per se, vel per interpositam personam: istumque articulum declarans,
praedecessor noster, casus & modos posuerit, quibus servatis a Fratribus
non possint dici, nec debent per se, vel per alium pecuniae receptores, contra
regulam vel sui Ordinis puritatem. Dicimus Fratres teneri cavere summopere quod
pro aliis causis & sub modis aliis, quam ponat dicti praecedessoris nostri
declaratio, ad dantes pecunia, sive deputatos nuncios non recurrant, ne (si
secus ab ipsis attentatum fuerit) trangressores praecepti & regulae merito
possint dici: nam ubi alicui generaliter prohibetur, quod expresse non
conceditur intelligitur denegatum. Quocirca quaestus omnis pecuniae, ac
oblationum, pecuniarum receptio in Ecclesia, vel alibi, cippi vel trunci
ordinati ad offerentium, vel donantium pecunias reponendas: necnon &
quicumque recursus ad pecunias, seu habentes ipsas, qui per declarationem ipsam
non conceditur: haec inquam omnia sunt eis simpliciter interdicta. Cum etiam
recursus ad amicos spirituales expresse tantum in duobus casibus secundum
regulam concedatur: videlicet pro necessitatibus infirmorum, & Fratribus
induendis: idque pie & rationabiliter considerata necessitate vitae, ad
alias necessitates Fratrum pro tempore occurrentes (cessantibus eleemosynis)
seu etiam ingruentes, saepe dictus praedecessor noster duxerit extendendum:
attendant Fratres praefati, quod pro nullis causis aliis quam praedictis vel
similibus in via, vel alibi recurrere licet eis ad amicos hujusmodi, sive sint
dantes pecunias seu deputati per ipsos, sive nuntii vel depositarii, seu alio quovis
nomine appellentur: etiamsi concessi per eadem declarationem modi circa
pecuniam integre servarentur. Denique cum idem Confessor summe affectaverit,
suae regulae professores totaliter esse abstractos ab affectu & desiderio
terrenorum, & specialiter a pecunia in regula sepius repetita: curare
Fratres vigilanter necesse est, quod cum ex causis praedictis & modis ad
habentes pecunias deputatas pro ipsorum necessitatibus recurrere opportebit ad
tenentes ipsas, quicumque hi fuerint principales vel nuntii, in omnibus sic se
gerant, quod se cunctis ostendant in dictis pecuniis (sicut nec habent) penitus
nihil habere. Quapropter praecipere quod & qualiter pecunia expendatur,
computumque exigere de expensa, eam quomodocumque repetere sive deponere, aut
deponi facere, capsulam pecuniae, vel ejus clavem deferre, hos actus &
consimiles sibi Fratres illicitos esse sciant: praedicta enim facere ad solos
Dominos pertinet, qui dederunt, & eos quos ipsi deputaverunt ad hoc ipsum.
|