Sum.
Pontif. receperunt in se & Romana Eccl. dominium eorum quorum usum Fr.
licet habere. Fr. Minor. non sunt capaces successionum cum in his transeat
dominium ad haered. Fr. non possunt
recipere annuos redditus nec possessiones nec eorum usum.
10. Proinde cum Vir sanctus
paupertatis praemissae in regula modum exprimens dixerit in eadem: Fratres
nihil sibi approprient, nec domum, nec locum, nec aliquam rem: sed tamquam
peregrini & advenae in hoc seculo, in paupertate & humilitate Domino
famulantes, vadant pro eleemosyna confidenter: sicque declaratum extitit per
nonnullos praedecessores nostros Romanos Pontifices, hanc expropriationem
intellige debere tam in speciali quam etiam in communi, propter quod &
rerum concessarum omnium, oblatarum & donatarum Fratribus (quas &
quarum usum facti, scilicet Ordini vel ipsius Fratribus licet habere)
proprietatem & dominium in se & Romana Ecclesia receperunt, dimisso
ipsis Fratribus in eis tantummodo usu facti simplicis. Ad nostrum fuerunt
deducta examen quae in Ordine fieri dicebantur, & videbantur praedicto voto
& puritati Ordinis repugnare: videlicet, ut ea prosequamur ex ipsis quae
remedio credimus indigere, quod se institui haeredes non solum sustinent sed
procurant: Item quod redditus annuos recipiunt interdum in tam notabili
quantitate, quod Conventus habentes totaliter inde vivunt: Item quod cum
ipsorum negotia etiam pro rebus temporalibus in curiis agitantur, assistunt
advocatis & procuratoribus, & ad instigandum eosdem se ibidem
personaliter representant: Item quod executiones ultimarum suscipiunt
voluntatum, & gerunt, seque intromittunt quandoque de usuarum, vel male
ablatarum dispositionibus seu restitutionibus faciendis: Item quod alicubi non
solum excessivos hortos, sed etiam vineas magnas habent, de quibus tam de
oleribus quam de vino multum colligiter ad vendendum: Item quod temporibus
messium vel vindemiarium sic copiose granum & vinum mendicando vel aliunde
emendo colliguntur a Fratribus, & in cellariis & granariis reconduntur,
quod per anni residuum & absque eorum mendicatione possunt transigere vitam
suam: Item quod Ecclesias vel alia aedificia faciunt vel procurant fieri in
quantitate & curiositate figurae, & formae, ac sumptuositate
notabiliter excessiva, sic quod non videntur habitacula pauperum, sed magnatum:
Paramenta etiam Ecclesiastica in plerisque locis tam multa habent, & tam
notabiliter pretiosa, quod excedunt in his magnas Ecclesia Cathedrales: equos
insuper & arma eis oblata in funeralibus recipiunt indistincte: tamen
communitas Fratrum & specialiter Rectores ipsius Ordinis asserebant, quod
praedicta, seu plura ex ipsis in Ordine non fiebant, quod & si qui
reperiuntur rei in talibus rigide puniuntur: necnon contra talia ne fiant, sunt
facta pluries ab antiquo statuta in Ordine multum stricta. Cupientes igitur nos
ipsorum Fratrum providere conscientiis, & cuncta dubia (quantum possibile
nobis est) de ipsorum pectoribus removere, ad praedicta, modo, qui sequitur
respondemus. Cum enim ad veritatem vitae pertineat, ut id quod exterius agitur,
interiorem mentis dispositionem & habitum representet: necesse habent
Fratres, qui se expropriatione tanta a temporalibus abstraxerunt, ab omni eo,
quo dictae expropriationi esset, vel posset videri contrarium, abstinere. Quia
igitur in successionibus transit non solum usus rei, sed & dominium suo
tempore in haeredes: Fratres autem praefati nihil sibi in speciali acquirere,
vel eorum Ordini possunt, etiam in communi: declarando dicimus, quod
sucessionum hujusmodi, quae etiam ex sui natura indiferenter ad pecuniam, &
etiam ad alia mobilia, & immobilia se extendunt (considerata sui puritate
voti) nullatenus sunt capaces: nec licet eis valorem haereditatum talium, vel
tantam earum partum, quod praesumi possit hoc in fraudem fieri, quasi sub modo
& forma legati sibi dimissi facere, vel sic dimissa recipere: quin potius
ista sic fieri ab ipsis simpliciter prohibemus. Cumque annui redditus inter
immobilia censeantur a jure, ac hujusmodi redditus obtinere paupertati &
mendicitati repugnet, nulla dubitatio est, quod praedictis Fratribus redditus
quoscumque sicut & possesiones vel earum etiam usum (cum eis non reperiatur
concessus) recipere vel habere (conditione considerata ipsorum) non licet.
Amplius, cum non solum quod malum esse dignoscitur, sed & omne quod speciem
habet mali, sit a viris perfectis specialiter evitandum: ex talibus autem
assistentiis in curiis, & instigationibus, cum de rebus agitur in ipsorum
commoda convertendis, creduntur verisimiliter ex his, quae foris patent (de
quibus habent homines foris judicare) in ipsis rebus Fratres assistentes
aliquid quaerere tamquam suum: nullo modo debent hujusmodi voti & regulae
professores se talibus curis, & litigiosis actibus immiscere: ut &
testimonium habeant ab his qui foris sunt, & puritati satisfaciant voti
sui, evitetur per hic scandalum proximorum. Verum etiam cum dicti Ordinis
Fratres non solum a receptione, propietate, dominio, sive usu ipsius pecuniae,
verum etiam contrectatione qualibet ipsius, & ab ea sint penitus alieni,
quemadmodum saepe dictus praedecessor noster in delaratione hujusmodi regulae
plane dixit: cumque dicti Ordinis professores pro nulla re temporali possint in
judicio expetire, praedictis Fratribus non licet nec competit, quin potius
considerata sui puritate status debent scire sibi interdictum, quod hujusmodi
executionibus & dispositionibus se exponant, cum haec saepius absque
litigio & contrectatione vel administratione pecuniae nequeant expedire.
Verumtamen in his exequendis dare consilium ipsorum statui non obsistit, cum ex
hoc ipsis circa bona temporalia nulla jurisdictio sive actio in judicio, sive
dispensatio tribuatur.
|