Fr. non possunt habere hortos vineas, nec
similia. Non habeant Eccl. excessivas in magnitudine. Temperata & humilia
aedificia habeant.
11. Licet vero non solum
sit licitum, sed & multum conveniens rationi, quod Fratres qui in laboribus
spiritualibus orationis & studii sedule occupantur, hortos & areas
habeant competentes ad recollectionem vel recreationem sui, & interdum ad
se ipsos post labores hujusmodi corporaliter deducendos, necnon ad habenda
necessaria hortalitia pro se ipsis: habere tamen hortos aliquos ut colantur, ac
olera & alia hortalitia pretio distrahantur, necnon & vineas, repugnat
suae regulae & Ordinis puritati, secundum quod dictus praedecessor
declaravit ac etiam ordinavit: quod si talia ad usus proxime dictos, ut puta
agrum vel vineam ad colendum & consimilia Fratribus legarentur, per omnem
modum Fratres a receptione talium abstinerent, cum etiam praemissa habere ut pretium
fructuum suis temporibus habeatur, ad naturam & formam proventuum
appropinquet. Rursus cum praedictus Sanctus, tam in exemplis vitae, quam verbis
regulae ostenderit se velle, quod Fratres sui & filii divinae providentiae
innitentes, suos in Deum jacerent cogitatus, qui volucres coeli pascit, quae
non congregant in horrea, nec seminant nec metunt: non est verisimile voluisse
ipsum eos habere granaria vel cellaria, ubi quotidianis mendicationibus
deberent sperare posse tranfigere vitam suam. Et idcirco non ex timore levi
relaxare se debent ad congregationes & conservationes hujusmodi faciendas:
sed tunc tantum cum esset multum credibile ex jam expertis, quod non possent
vitae necessaria aliter invenire. Hoc autem Ministrorum & Custodum simul, &
separatim in suis administrationibus & custodiis (cum Guardiani &
duorum de conventu loci discretorum Sacerdotum & antiquorum in Ordine
Fratrum consilio & assensu) duximus judicio reliquendum, eorum super hos
specialiter conscientias onerantes. Hinc est quod, cur Vir sanctus Fratres suos
in paupertate summa, ac humilitate fundare voluerit, quoad affectum pariter
& effectum, sicut gere regula tota clamat: convenit ipsis, quod nullo modo
deinceps fieri faciant, vel fieri sustineant Ecclesias vel alia quaecumque aedificia,
quae (considerato Fratrum inhabitantium numero) excessiva in multitudine &
magnitudine debeant reputari. Ideoque volumus, quod ubique in suo Ordine
deinceps temperatis & humilibus aedificiis sint contenti, ne huic tantae
paupertati promissae, quod patet oculis, contrarium foris clamet. Quamvis etiam
paramenta & vasa Ecclesiastica ad honorem divini Nominis ordinentur,
propter quem omnia fecit ipse Deus: tamen qui absconditorum est cognitor, ad
animum sibi ministrantium respicit principaliter, non ad manum: nec per illa
sibi vult serviri quae suorum servitorum conditioni & statui dissonarent:
propter quod sufficere debent eis vasa & paramenta Ecclesiastica decentia,
in numero & in magnitudine sufficientia competenter. Superfluitas autem aut
nimia pretiositas, vel quaecumque curiositas in his seu aliis quibuscumque non
postest ipsorum professioni vel statui convenire: cum enim haec sapiant
thesaurizationem seu copiam, paupertati tantae quoad humanum judicium derogant
manifeste: quapropter praemissa servari a Fratribus volumus, & mandamus.
Circa equorum vero & armorum oblationes illud decernimus in omnibus, &
per omnia observandum, quod per declarationem praedictam in pencuniariis
noscitur eleemosynis definitum.
12. Ex praemissis autem
succrevit non parum scrupolosa quaestio inter Fratres: videlicet utrum ex suae
professione regulae obligentur ad arctum & tenuem, sive pauperem usum
rerum: quibusdam ex ipsis credentibus & dicentibus, quod sicut quoad
dominium rerum habent ex voto abdicationem arctissimam, ita ipsis quoad usum
arctitudo maxima & exilitas est indicta: aliis in contrarium asserentibus,
quod ex professione sua ad nullum usum pauperem, qui non exprimatur in regula
obligantur, licet teneantur ad usum moderatum temperantiae, sicut & magis
ex condecenti quam ceteri christiani. Volentes itaque conscientiarum
praedictorum Fratrum providere quieti, & his altercationibus finem dare,
declarando dicimus, quod Fratres Minores ex professione suae regulae
specialiter obligantur ad arctos usus seu pauperes, qui in ipsorum regula
continentur: & eo obligationis modo, sub quo continet seu ponit regula
dictos usus.
13. Dicere autem sicut
aliqui asserere perhibentur, quod haereticum sit, tenere usum pauperem includi
vel non includi sub voto evangelicae paupertatis, praesumptuosum &
temerarium judicamus.
14. Demum quia ex eo quod
dicta regula per quos, & ubi fieri debeat Ministri Generalis electio
tradens, nullam facit de Ministrorum Provincialium electione, vel institutione
penitus mentionem, oriri super hoc poterat dubitatio inter Fratres: nos
volentes posse ipsos clare & secure procedere in omnibus factis suis:
declaramus, statuimus etiam & ordinamus in hac constitutione in perpetuum
valitura, ut cum alicui Provinciae de Ministro fuerit providendum, ipsius
Ministri electio penes Capitulum Provinciale resideat, quam idem Capitulum die
sequenti, qua fuerit congregatum, facere teneatur. Ipsius autem electionis
confirmatio ad Ministrum pertineat Generalem, & si quidem ad electionem
hujusmodi per formam scrutinii procedatur, & votis in diversa divisis,
electiones plures in discordia celebrari contingat, illa quae a majori parte
Capituli numero (nulla zeli vel meriti collatione, aut consideratione habita)
fuerit celebrata, exceptione seu contradictione quacumque alterius partis non
obstante, per dictum Generalem Ministrum de consilio discretorum de Ordine
(prius tamen ex Officio, prout spectat ad ipsum, diligenti examinatione
praemissa) confirmetur, vel etiam infirmetur: prout ei secundum Deum visum
fuerit expedire: & si fuerit infirmata, ad Capitulum Provinciale electio
hujusmodi revertatur.
15. Ceterum si Capitulum
Provinciale die praedicta Ministrum eligere praetermittet: ex tunc Ministri
Provinicalis provisio ad Generalem Ministrum libere devolvatur. Verum si
Ministro praedicto, & Capitulo generalibus ex certa ac rationabili causa,
videretur aliquando in Provinciis ultra Maris Hiberniae, Graecia, seu Romaniae,
in quibus hactenus alius providendi modus dicitur ex causa certa, &
rationabili fuisse servatus, expedire Ministrum Provincialem, per Ministrum
Generalem, cum proborum Ordinis consilio potius, quam per Capituli praedicti
electionem praefici: in Provinciis Hiberniae etiam ultramarinis irrefragabiliter,
in Romania vero, vel Graecia quando Minister dictae Proviniciae moreretur, vel
obsolveretur citra Mare; illa vice servetur absque dolo, partialitate, &
fraude (super quo eorum conscientias oneramus) quod super hoc dictus Minister
cum dictorum proborum Consilio duxerit ordinandum.
16. In destitutione vero
dictorum Ministrorum Provincialium servari volumus, quod super hoc hactenus de
ipso Ordine extiterit observatum. Ceterum si contigerit eosdem Ministro
Generali carere, per Vicarium Ordinis fiat super hoc, quod faciendum fuerit per
eumdem Ministrum usquequo provisum fuerit de Generali Ministro.
17. Porro si quid de
hujusmodi Ministro Provinciali secus attentari forte contigerit, illud ipso
facto sit irritum, & inane.
Nulli igitur omnino hominum liceat hanc
paginam nostrarum delarationum, dictorum, commissionis, mandati,
constitutionum, judicationum, & voluntatum infringere, vel ei ausu
temerario contraire: si quis autem hoc attentare praesumperit, indignationem Omnipotentis
Dei, ac beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
|