Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Clemens PP. V Exivi de Paradiso IntraText CT - Text |
|
|
Fratres non tenentur ad omnia consilia Evangelica. Tenentur Fratres ad omnia, quae pertinent ad tria vota. 4. Cum igitur in primis ex eo quod in dictae regulae principio habetur: Regula, & vita Fratrum Minorum haec est: scilicet Domini nostri Jesu Christi santum Evangelium observare, in obedientia vivendo, sine proprio, & in castitate. Item infra: Finito vero anno probationis, recipiantur ad obedientiam promittentes vitam istam semper & regulam observare. Item circa finem regulae: Paupertatem, & humilitatem, & sanctum Evangelium Domnini Nostri Jesu Christi, quod firmiter promisimus, observemus: fuit haesitatum, an Fratres ejusdem Ordinis ad omnia, tam praecepta, quam consilia Evangelii, ex professione suae regulae teneantur: quibusdam dicentibus, quod ad omnia: aliis autem asserentibus, quod ad sola tria illa consilia, videlicet, vivere in obedientia, in castitate, & sine proprio, & ad ea, quae sub verbis obligatoriis ponuntur in regula, obligantur. Nos circa hunc articulum praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, ipsumque articulum quoad aliquid clarium prosequentes, dictae haesitationi duximus respondendum, quod cum votum determinatum cujuslibet habeat cadere sub certo, vovens regulam non potest dici teneri ex vi voti hujusmodi ad ea consilia Evangelica, quae in regula non ponuntur, & quidem beati Franicsci conditoris regulae haec probatur fuisse intentio, ex hoc quod quaedam Evangelica consilia in regula posuit, aliis praetermissis. Si enim per illud verbum: Regula & vita Fraturum Minorum haec est &c. intendisset eos ad omnia consilia evangelica obligare, superflue & nugatorie quaedam eorum, suppressis ceteris, in regula expressiset. Cum autem natura termini restrictivi hoc habeat, quod sic exludit ab ipso extranea, quod cuncta ad ipsum pertinentia concludit: declaramus & dicimus, quod dicti Fratres non solum ad illa tria nude & absolute accepta ex professione suae regulae obligantur, sed etiam tententur ad ea omnia implenda, quae sunt pertinentia ad tria praedicta, quae regula ipsa ponit. Nam si ad haec tria praedicta tantum praecise & nude promittentes se servare regulam vivendo in obedientia, castitate, & sine proprio, & non etiam ad omnia contenta in regula, quae hae tria modificant, arctarentur pro nihilo & vane professentur haec verba: Promitto semper hanc regulam obsrvare: ex quo ex his verbis nulla obligatio nasceretur. Nec tamen putandum est, quod beatus Franciscus professores hujus regulae, quantum ad omnia contenta in regula modificantia tria vota, seu ad alia in ipsa expresa intenderit aequaliter esse obligatos; quin potius aperte discrevit, quod quoad quaedam ipsorum ex vi verbi transgressio est mortalis, & quoad quaedam alia, non: cum ad quaedam ipsorum verbum apponat praecepti, vel aequipollentis eidem, & quad aliqua verbis aliis sit contentus. 5. Item quia praeter ea, quae expresse verbo praecepti, ac exhortationis, seu moniti ponuntur in regula: talia nonnulla verbo imperativi modi negative vel affirmative apposito inseruntur, hactenus extitit dubitatum an tenerentur ad ista, ut ad habentia vim praecepti. Et quia, ut intelleximus, non minuitur hoc dubium, sed augetur ex eo quo faelicis recordationis Nicolaus Papa III. praedecessor noster noscitur declarasse, quod Fratres ipsi ex professione suae regulae sunt adstricti ad ea consilia evangelica, quae in ipsa regula praeceptorie vel inhibitorie, seu sub verbis equipollentibus exprimuntur; & nihilominus ad eorum omnium observantiam, quae ipsis in eadem regula sub verbis obligatoriis indicuntur; supplicaverunt praedicti Fratres, ut ad ipsorum conscientias servanda declarare, quae horum censeri debeant praeceptis aequipollentia, ac obligatoria dignaremur. Nos itaque, qui in sinceris horum conscientiis delectamur, attendentes quod in his, quae animae salutem respiciunt, ad vitando graves remorsus conscientiae pars securior est tenenda: dicimus quod licit Fratres non ad omnium, quae sub verbis imperativi modi ponuntur in regula, sicut ad praeceptorum, seu praeceptis aequipollentium observantiam teneantur: expedit tamen ipsis Fratribus ad observandam puritatem regulae, & rigorem, quod ad ea, sicut ad aequipollentia praeceptis se noverint obligatos, quae hic inferium adnotantur. Ut autem haec, quae videri possint aequipollentia praeceptis ex vi vebi, vel saltem ratione materiae de qua agitur, seu ex utroque sub compendio habeantur: declaramus, quod illud quod ponitur in regula de non habendo plure tunica, quam unam cum caputio, & alim sine caputio: item de non portandis calceamentis, & de non aequitando extra casum necessitatis: item quod Fratres vilibus induantur. Item quod jejunare a festo omnium Sanctorum usque ad Natale Domini, & in sextis feriis teneantur: Item quod Clerici faciant divinum officum secundum ordinem Sanctae Romanae Ecclesiae: Item quod Ministri, & custodes pro necessitatibus infirmorum, & Fratribus induendis sollicitam curam gerant: Item quod si quis Fratrum in inifrmitatem ceciderit, alii fratres debent ei servire: Item quod Fratres non praedicent in Episcopatu alicujus Episcopi, cum ab eo illis fuerit contradictum: Item quod nullus audeat penitus populo praedicare, nisi a Generali Ministro, vel aliis, quibus secundum declarationem praedictam id competit, fuerit examinatus, approbatus, & ad hoc institutus: Item quod Fratres qui cognoscerent se non posse praemissam regulam spiritualiter observare, debeant, & possint ad suos Ministros recurrere: Item quod omnia quae ponuntur in regula ad formam habitus tam Novitiorum, quam etiam professorum: necnon ad receptionis modum, ac professionem spectantia, nisi recipientibus quoad habitum Novitiorum (sicut dixit regula) secundum Deum aliter videatur. Haec (inquam) omnia sunt a Fratribus tamquam obligatoria servanda: Item ordo communiter sentit, tenet, & tenuit ab antiquo, quod ubicumque ponitur in regula hoc vocabulum, teneantur, obtinet vim praecepti: & observari debet a Fratribus sicut tale.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |