Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Clemens PP. V
Exivi de Paradiso

IntraText CT - Text

  • Prohiben. cippi. Fr. nequeunt recurrere ad pecun. nisi pro causis expressis a Nicol. III. Cautelae observandae a Fr. circa pecuniam tam cum deponitur. quia, circa depsotatam, & circa depositar.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Prohiben. cippi. Fr. nequeunt recurrere ad pecun. nisi pro causis expressis a Nicol. III. Cautelae observandae a Fr. circa pecuniam tam cum deponitur. quia, circa depsotatam, & circa depositar.

9. Porro cum dictus Sanctus volens Fratres suos super omnia a denariis seu pecunia esse totaliter alienos, praeceperit firmiter Fratribus universis, ut nullo modo denarios vel pecuniam recipiant per se, vel per interpositam personam: istumque articulum declarans, praedecessor noster, casus & modos posuerit, quibus servatis a Fratribus non possint dici, nec debent per se, vel per alium pecuniae receptores, contra regulam vel sui Ordinis puritatem. Dicimus Fratres teneri cavere summopere quod pro aliis causis & sub modis aliis, quam ponat dicti praecedessoris nostri declaratio, ad dantes pecunia, sive deputatos nuncios non recurrant, ne (si secus ab ipsis attentatum fuerit) trangressores praecepti & regulae merito possint dici: nam ubi alicui generaliter prohibetur, quod expresse non conceditur intelligitur denegatum. Quocirca quaestus omnis pecuniae, ac oblationum, pecuniarum receptio in Ecclesia, vel alibi, cippi vel trunci ordinati ad offerentium, vel donantium pecunias reponendas: necnon & quicumque recursus ad pecunias, seu habentes ipsas, qui per declarationem ipsam non conceditur: haec inquam omnia sunt eis simpliciter interdicta. Cum etiam recursus ad amicos spirituales expresse tantum in duobus casibus secundum regulam concedatur: videlicet pro necessitatibus infirmorum, & Fratribus induendis: idque pie & rationabiliter considerata necessitate vitae, ad alias necessitates Fratrum pro tempore occurrentes (cessantibus eleemosynis) seu etiam ingruentes, saepe dictus praedecessor noster duxerit extendendum: attendant Fratres praefati, quod pro nullis causis aliis quam praedictis vel similibus in via, vel alibi recurrere licet eis ad amicos hujusmodi, sive sint dantes pecunias seu deputati per ipsos, sive nuntii vel depositarii, seu alio quovis nomine appellentur: etiamsi concessi per eadem declarationem modi circa pecuniam integre servarentur. Denique cum idem Confessor summe affectaverit, suae regulae professores totaliter esse abstractos ab affectu & desiderio terrenorum, & specialiter a pecunia in regula sepius repetita: curare Fratres vigilanter necesse est, quod cum ex causis praedictis & modis ad habentes pecunias deputatas pro ipsorum necessitatibus recurrere opportebit ad tenentes ipsas, quicumque hi fuerint principales vel nuntii, in omnibus sic se gerant, quod se cunctis ostendant in dictis pecuniis (sicut nec habent) penitus nihil habere. Quapropter praecipere quod & qualiter pecunia expendatur, computumque exigere de expensa, eam quomodocumque repetere sive deponere, aut deponi facere, capsulam pecuniae, vel ejus clavem deferre, hos actus & consimiles sibi Fratres illicitos esse sciant: praedicta enim facere ad solos Dominos pertinet, qui dederunt, & eos quos ipsi deputaverunt ad hoc ipsum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License