Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Clemens PP. V Exivi de Paradiso IntraText CT - Text |
|
|
Sum. Pontif. receperunt in se & Romana Eccl. dominium eorum quorum usum Fr. licet habere. Fr. Minor. non sunt capaces successionum cum in his transeat dominium ad haered. Fr. non possunt recipere annuos redditus nec possessiones nec eorum usum. 10. Proinde cum Vir sanctus paupertatis praemissae in regula modum exprimens dixerit in eadem: Fratres nihil sibi approprient, nec domum, nec locum, nec aliquam rem: sed tamquam peregrini & advenae in hoc seculo, in paupertate & humilitate Domino famulantes, vadant pro eleemosyna confidenter: sicque declaratum extitit per nonnullos praedecessores nostros Romanos Pontifices, hanc expropriationem intellige debere tam in speciali quam etiam in communi, propter quod & rerum concessarum omnium, oblatarum & donatarum Fratribus (quas & quarum usum facti, scilicet Ordini vel ipsius Fratribus licet habere) proprietatem & dominium in se & Romana Ecclesia receperunt, dimisso ipsis Fratribus in eis tantummodo usu facti simplicis. Ad nostrum fuerunt deducta examen quae in Ordine fieri dicebantur, & videbantur praedicto voto & puritati Ordinis repugnare: videlicet, ut ea prosequamur ex ipsis quae remedio credimus indigere, quod se institui haeredes non solum sustinent sed procurant: Item quod redditus annuos recipiunt interdum in tam notabili quantitate, quod Conventus habentes totaliter inde vivunt: Item quod cum ipsorum negotia etiam pro rebus temporalibus in curiis agitantur, assistunt advocatis & procuratoribus, & ad instigandum eosdem se ibidem personaliter representant: Item quod executiones ultimarum suscipiunt voluntatum, & gerunt, seque intromittunt quandoque de usuarum, vel male ablatarum dispositionibus seu restitutionibus faciendis: Item quod alicubi non solum excessivos hortos, sed etiam vineas magnas habent, de quibus tam de oleribus quam de vino multum colligiter ad vendendum: Item quod temporibus messium vel vindemiarium sic copiose granum & vinum mendicando vel aliunde emendo colliguntur a Fratribus, & in cellariis & granariis reconduntur, quod per anni residuum & absque eorum mendicatione possunt transigere vitam suam: Item quod Ecclesias vel alia aedificia faciunt vel procurant fieri in quantitate & curiositate figurae, & formae, ac sumptuositate notabiliter excessiva, sic quod non videntur habitacula pauperum, sed magnatum: Paramenta etiam Ecclesiastica in plerisque locis tam multa habent, & tam notabiliter pretiosa, quod excedunt in his magnas Ecclesia Cathedrales: equos insuper & arma eis oblata in funeralibus recipiunt indistincte: tamen communitas Fratrum & specialiter Rectores ipsius Ordinis asserebant, quod praedicta, seu plura ex ipsis in Ordine non fiebant, quod & si qui reperiuntur rei in talibus rigide puniuntur: necnon contra talia ne fiant, sunt facta pluries ab antiquo statuta in Ordine multum stricta. Cupientes igitur nos ipsorum Fratrum providere conscientiis, & cuncta dubia (quantum possibile nobis est) de ipsorum pectoribus removere, ad praedicta, modo, qui sequitur respondemus. Cum enim ad veritatem vitae pertineat, ut id quod exterius agitur, interiorem mentis dispositionem & habitum representet: necesse habent Fratres, qui se expropriatione tanta a temporalibus abstraxerunt, ab omni eo, quo dictae expropriationi esset, vel posset videri contrarium, abstinere. Quia igitur in successionibus transit non solum usus rei, sed & dominium suo tempore in haeredes: Fratres autem praefati nihil sibi in speciali acquirere, vel eorum Ordini possunt, etiam in communi: declarando dicimus, quod sucessionum hujusmodi, quae etiam ex sui natura indiferenter ad pecuniam, & etiam ad alia mobilia, & immobilia se extendunt (considerata sui puritate voti) nullatenus sunt capaces: nec licet eis valorem haereditatum talium, vel tantam earum partum, quod praesumi possit hoc in fraudem fieri, quasi sub modo & forma legati sibi dimissi facere, vel sic dimissa recipere: quin potius ista sic fieri ab ipsis simpliciter prohibemus. Cumque annui redditus inter immobilia censeantur a jure, ac hujusmodi redditus obtinere paupertati & mendicitati repugnet, nulla dubitatio est, quod praedictis Fratribus redditus quoscumque sicut & possesiones vel earum etiam usum (cum eis non reperiatur concessus) recipere vel habere (conditione considerata ipsorum) non licet. Amplius, cum non solum quod malum esse dignoscitur, sed & omne quod speciem habet mali, sit a viris perfectis specialiter evitandum: ex talibus autem assistentiis in curiis, & instigationibus, cum de rebus agitur in ipsorum commoda convertendis, creduntur verisimiliter ex his, quae foris patent (de quibus habent homines foris judicare) in ipsis rebus Fratres assistentes aliquid quaerere tamquam suum: nullo modo debent hujusmodi voti & regulae professores se talibus curis, & litigiosis actibus immiscere: ut & testimonium habeant ab his qui foris sunt, & puritati satisfaciant voti sui, evitetur per hic scandalum proximorum. Verum etiam cum dicti Ordinis Fratres non solum a receptione, propietate, dominio, sive usu ipsius pecuniae, verum etiam contrectatione qualibet ipsius, & ab ea sint penitus alieni, quemadmodum saepe dictus praedecessor noster in delaratione hujusmodi regulae plane dixit: cumque dicti Ordinis professores pro nulla re temporali possint in judicio expetire, praedictis Fratribus non licet nec competit, quin potius considerata sui puritate status debent scire sibi interdictum, quod hujusmodi executionibus & dispositionibus se exponant, cum haec saepius absque litigio & contrectatione vel administratione pecuniae nequeant expedire. Verumtamen in his exequendis dare consilium ipsorum statui non obsistit, cum ex hoc ipsis circa bona temporalia nulla jurisdictio sive actio in judicio, sive dispensatio tribuatur.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |