Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nicolaus PP. III Exiit qui seminat IntraText CT - Text |
|
|
Episcopus servus servorum Dei. Exiit qui seminat seminare semen suum de sinu Patris in mundum veste scilicet humanitatis indutus Dei Filius Jhesus Christus verbum evangelicum saturus in singulos probos et reprobos, insipientes et gnaros, studiosos et desides, et juxta prophetam colonus futurus in terra semen suum doctrinam evangelican sine deletu despersit in omnes, qui omnia tracturus ad se omne salvare venerat, qui tandem se ipsum Deo Patri pro salute omnium in redemptionis humane pretium immolavit. Licet tamen hoc semen in singulos communicativa Dei caritate dispersum aliud ceciderit secus viam super corda scilicet demonum suggestionibus pervia, aliud inter spinas corda scilicet divitiarum sollicitudinibus lacerata, et ideo unum pravis affectibus conculcatum, aliud aridum, quia gratia carebat humore, reliquum legitur inordinatis sollicitudinibus suffocatum, aliud tamen mite cor et docile terra bona suscepit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |