Obligation of
the Rule in General
6. In primis quia, sicut
intelleximus, ab aliquibus hesitatur an fratres ejusdem ordinis tam ad consilia
quam ad precepta Evangelii teneantur, tum quia in regule predicte principio
habetur: Regula et vita Minorum fratrum hec est scilicet Domini Nostri Jesu
Christi sanctum Evangelium observare vivendo in obedientia, sine proprio et in
castitate, tum ex eo quod in eadem regula continetur sic: finito vero anno
probationis recipiantur ad obedientiam promittentes vitam istam semper et rulam
observare, tum etiam quia in fine ipsius regule continentur hec verba:
paupertatem et humilitatem ac sanctum Evangelium Domini nostri Jhesu Christi,
quo firmiter promissimus, obervemus. Licet felicis recordat. Gregorius papa
nonus predecessor noster hunc articulum et nonnullos alios ejusdem regule
declaraverit, quia tamen ejus declaratio propter aliquorum insurgentium in
fratres et regulam mordaces insultus, et multorum postea emergentium casuum
considerando eventus in aliquibus obscura, in aliquibus semiplena, et in multis
etiam contentis in ipsa regula insufficiens videbatur: nos obscuritatem ac
insufficientiam hujusmodi perfecte interpretationis declaratione amovere volentes
et cujuslibet ambiguitatis scrupulum in eisdem de singulorum mentibus plenioris
expositionis certitudine amputare, dicimus quod cum in principio regule non
absolute sed cum quadam modificatione vel determinatione seu specificatione
ponatur: Regula et vita Minorum fratrum hec est scilicet Domini Nostri Jesu
Christi sanctum Evangelium observare vivendo inobedientia, sine proprio et in
castitate: que tria eadem regula multum arte prosequitur et nichilominus alia
nonnulla subnectit precipiendo, prohibendo, consulendo, monendo, hortando et
sub aliis verbis ad aliquem modorum reducibilibus predictorum, de intentione
regule liquere valet apertius ut illud quod in professione quasi absolute
subnecti videtur: promittentes vitam istam semper et regulam observare, et quod
in fine subjungitur: et sanctum Evangelium Domini Nostri Jhesu Christi, quod
firmiter promisimus, obervemus: totum ad ipsius regule modificatum vel
determinatum seu specificatum principium reducatur, videlicet ad observantiam
Evangelii, ut predicitur, per ipsam regulam in illis tribus modificatam vel
determinatam seu specificatam; cum non sit verisimile ipsum sanctum verbum ab
ipso semel cum quadam modificatione vel determinatione, seu specificatione
prolatum; licet quasi succintorie repetitum voluisse in sui repetitione data
sibi per eum modificatione vel determinatione seu specificatione sine certa
causa carere, et utriusque juris argumenta nos doceant, ea, que in principio,
ad medium et ad finem; illa vero, que in medio, ad finem atque principium, et
ea que in fine, ad utrumque vel eorum alterum sepe referri. Et dato quod
absolute diceretur omnino: “Promitto sanctum Evangelium observare," nisi
professor hujusmodi intenderet se ad omnium consiliorum observantiam obligare,
quod vix aut nunquam posset ad litteram observare; propter quod talis promissio
illaqueare profitentis animum videretur, clare videretur, promissionem
hujusmodi ad alium intellectum absque intentione promittentis non debere
perstringi, nisi ut observantia Evangelii sit, sicut tradita reperitur a
Christo, videlicet quod precepta ut precepta et consilia ut consilia a
promittentibus observentur. Quem intellectum etiam in eisdem verbis habuisse
idem beatur Franciscus in serie sui processus in regula patenter ostendit; cum
aliqua Evangelica consilia indicat ut consilia sub verbis monitionis,
exhortantionis et consilii, nonnulla vero sub prohibitione ac verbo precepti:
per quod patet quod non fuit loquentis intentio, quod fratres ex professione
hujusmodi regule ad omnia consilia sicut ad precepta Evangelica tenerentur; sed
solum ad illa consilia, que in eadem regula preceptorie vel inhibitorie seu sub
verbis equipollentibus sunt expressa. Unde non ad fratrum ejusdem ordinis
conscientias plenarie serenandas declaramus quod ex professione ejusdem regule
fratres ipsi ad ea tantum Evangelica observanda consilia sunt astricti que in
ipsa regula preceptorie vel inhibitorie seu sub verbis quipollentibus
exprimuntur. Ad nonnulla vero alia per Evangelium data consilia eo magis
secundum exigentiam sui status tenentur plus quam ceteri Christiani, quo per
statum perfecitonis, quem per professionem hujusmodi assumpserunt, se
obtulerunt holocaustum Domino medullatum per contemptum omnium mundanorum. Ad
omnia autem, que in ipsa regula continentur, tam precepta quam consilia quam
cetera, ex voto professionis hujusmodi non aliter tenentur quam eo modo, quo in
regula ipsa traduntur, ut scilicet teneantur ad eorum observantiam, que in
eadem regula ipsis sub verbis obligatoriis inducuntur: ceteroum vero observantiam,
que sub verbis monitoriis, exhortatoriis, informatoriis et instructoriis seu
quibuscunque aliis continentur eatenus magis condecet de bono et equo eos
prosequi, quo imitatores tanti Patris effecti Christi semitas arctius
elegerunt.
|