The Poverty
oblidged by the Rule will always be observable.
8. Nec quisquam ex his insurgat
erronee quod taliter propter Deum proprietatem omnium abdicantes tanquam
homicide sui vel tentatores Dei vivendi discrimini se committant: sic enim
seipsos committunt Divine providentie in vivendo ut viam non contempnant
provisionis humane, quin vel de hiis que offeruntur liberaliter vel de hiis que
mendicantur humiliter vel de hiis que conquiruntur per laboritium
substententur; qui triplex vivendi modus in regula providetur expresse.
Profecto si juxta promissum Salvatoris nunquam deficiet fides Ecclesie, per
consequens nec opera misericordie subtrahentur, ex quo Christi pauperibus omnis
ratio diffidentie cujuslibet videtur esse sublata. Et quidem ubi (quod non est
aliquatenus presumendum) hec cuncta deficerent, sicut nec ceteris sic nec ipsis
fratribus jure poli in extreme necessitatis articulo ad providendum
substentationi nature via omnibus extrema necessitate detentis concessa
precluditur, cum ab omni lege extrema necessitate sit excepta. Non autem talem
abdicationem proprietatis omnimode renuntiationem usus rerum cuiquam videatur
inducere; nam cum in rebus temporalibus sit considerare precipuum proprietatem,
possessionem, usum fructum, jus utendi et simplicem facti usum, et ultimo
tanquam necessario egeat, licet primis carere possit vita mortalium, nulla
prorsus potest esse professio, que a se usum necessarie sustentationis
excludat, verum condescens fuit ei professioni, que sponte devovit Christum
pauperem in tanta paupertate securi, omnium abdicare dominium et rerum sibi
concessarum necessario usu fore contentam.
|