The Rule
oblidges the abidication of the jus domini and the retention of the usus
facti.
9. Nec per hoc quod
proprietatem usus et rei cujuscumque dominium a se abdicasse videtur, simplici
usui omnis rei renuntiatum esse conicitur qui inquam usus non juris sed facti
tantummodo nomen habens quod facti est tamen in utendo prebet utentibus nichil
juris, quinimmo necessarium rerum tam ad vite sustentationem quam ad officiorum
sui status executionem, excepto quod de pecunia infra subjungitur moderatus
usus secundum eorum regulam et veritatem omnimodam concessus est fratribus;
quibus rebus fratres licite uti possunt, durante concedentis licentia, et juxta
quod in presenti serie continetur. Nec hiis obviare dinoscitur quod civilis
providentia in humanis rebus humane consituit, videlicet non posse usum vel
usufructum a dominio perpetuo separari; que ne dominium dominis semper
abscedente usu redderetur inutile, temporalem utilitatem tantum in constituendo
prospiciens ista decrevit. Retentio namque dominii talium rerum cum concessione
usus facta pauperibus non est infructuosa domino cum sit meritorio ad eterna et
professioni pauperum opportuna, que tanto sibi censetur utilior, quanto
commutat temporalia pro eternis. Profecto non fuit confessoris Christi regulam
instituentis intentio; quinimmo contrarium in ipsa conscripsit, contrarium
vivendo servavit; cum et ipse temporalibus ad necessitatem usus fuerit et in
pluribus locis in regula usum talem licere fratribus manifestet: dicit namque
in regula quod clerici faciant divinum officium, ex quo habere poterunt
breviaria: ex hoc patenter insinuans, quod fratres sui habituri essent usum
breviarii et librorum, qui sint ad divinum officium opportuni; in alio quoque
capitulo dicitur quod ministri et custodes pro necessitatibus infirmorum et
aliis fratribus induendis per amicos spirituales sollicitam curam gerant
secundum loca et tempora et frigidas regiones, sicut necessitati viderint
expedire; alibi etiam exhortans fratres per congruum laboris exercitium ad
otium evitandum dicit, quod de mercede laboris pro se et suis fratribus
corporis necessaria recipiant; in alio quoque capitulo continetur quod fratres
vadant pro elemosina confidenter. Habetur etiam in eadem regula, quod in
predicatione, quam fratres faciunt, sint examinata et casta eorum eloquia ad
utilitatem et edificationem populi annunciando eis vitia et virtutes, penam et
gloriam. Sed constans est, quod hec supponunt scientiam; scientia requirit
sutdium, exercitium vero studii communiter haberi non potest sine usu librorum:
ex quibus omnibus satis claret ex regula ad victu, vestitum, divinum cultum et
sapientiale studium, necessariorum rerum usum fratribus esse concessum.
|