This is an
observable, possible, licit, meritorious, and perfect form of evangelical
poverty.
10. Patet itaque sane intelligentibus
ex predictis regulam quoad abdicationem hujusmodi non solum observabilem,
possibilem et licitam, sed meritoriam et perfectam; et eo magis meritoriam quo
per ipsam professores ipsius magis a temporalibus propter Deum, sicut
predicitur, elongantur. Ad hec cum fratres ipsi nihil sibi in speciali
acquirere vel donatur, ea si secus non exprimat offerentis, concedentis
verisimiliter fuisse credatur intentio, ut rem hujusmodi oblatam, concessam vel
donatam perfecte concedat, donet et offerat, a se abdicet, ac in alios
transferre cupiat propter Deum; nec sit persona, in quam loco Dei congruentius hujusmodi
rei dominium trasferatur quam sedes prefata vel persona Romani pontificis
Christi vicarii, qui Pater est omnium et fratrum Minorum nihilominus specialis,
ne talium rerum sub incerto videatur esse dominium, cum patri filius suo modo,
servus domino, et monachus monasterio res sibi oblatas, concessas vel donatas
acquirant; omnium utensilium et librorum, ac eorum mobilium presentium et
futurorum, que et quorum usum facti scilicet ordini, vel fratribus ipsis licet
habere, proprietatem et dominium, quod etiam felicis recordationis Innocentius
papa IV predecessor noster fecisse dinoscitur, in nos et Romanam ecclesiam
apostolica auctoritate recipimus et ad nos et ipsam ecclesiam plene et libere
pertinere hac presenti Consitutione in perpetuum valitura sanximus.
|