Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Nicolaus PP. III
Exiit qui seminat

IntraText CT - Text

  • Let the Friars beware of transgressing this obligation even in appearances.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Let the Friars beware of transgressing this obligation even in appearances.

11. Preterea loca empta de elemosinis diversis et oblata seu concessa fratribus sub quacumque forma verborum, licet fratres sibi cavere debeant quod in hujusmodi verbis statui suo incompetentibus non utantur a diversis, seu pro indiviso possidentibus seu certas partes in ipsis locis habentibus in quibus ipsi possidentes pro indiviso, seu certas partes habentes nihil sibi in oblatione seu concessione hujusmodi reservarint; similiter in jus et dominium ac proprietatem nostram et ecclesie predicte eadem auctoriate suscipimus. Loca vero seu domus pro habitatione fratrum a singulari vel collegio ipsis fratribus ex integro concedenda seu etiam offerenda, si talia de voluntate conferentis fratres inhabitare contigerit, perseverante tantum voluntate concedentis inhabitent; ac illa libere preter ecclesiam et oratoria ad ecclesiam destinata et cimiterium, que tam presentia quam futura in jus et proprietatem nostram et predicte Romane ecclesie simili modo et auctoriate recipimus, mutata concedentis voluntate ac ipsis fratribus patefacta dimittant. In quorum locorum dominio seu proprietate nihil nobis vel prefate Romane ecclesie retinemus omnino, nisi ea specialiter de nostro seu ipsius Romane ecclesie recipiantur assensu; et si in eisdem locis reservaverit sibi dominium in concedendo concedens propter inhabitationem fratrum, tale dominium in jus ecclesie sepedicte non traseat sed potius plene liberum remaneat concedenti.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License