Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Nicolaus PP. III
Exiit qui seminat

IntraText CT - Text

  • The Rule oblidges the non-use of money. How this is to be observed.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

The Rule oblidges the non-use of money. How this is to be observed.

13. Ceterum cum in eadem regula sit sub precepti districtione prohibitum ne fratres recipiant per se vel per alios denarios vel pecuniam ullo modo, idque fratres in perpetuum servare cupiant et velut injunctum necesse habeant adimplere, ne ipsorum puritas in hujusmodi observatione precepti maculetur in aliquo vel fratrum conscientie aliquibus aculeis stimulentur, articulum istum propter detrahentium morsus profundius, quam nostri predecessores fecerint assumentes, ac ipsum clarioribus determinationibus prosequentes dicimus in primis, quod fratres ipsi a mutuis contrahendis abstineant; cum eis mutuum contrahere, ipsorum statu considerato, non liceat, possint tamen ipsi, pro satisfactione pro eorum necessitatibus facienda, que pro tempore accurrerint cessantibus elemosinis, de quibus satisfieri commode tunc non posset citra cujuslibet obligationis vinculum dicere, quod per elemosinas et alios amicos fratrum ad solutionem hujusmodi faciendam intendunt fideliter laborare. Quo casu procuretur a fratribus, quod ille qui dabit elemonsinam per se vel per alium non nominandum ab ipsis, si fieri poterit, sed ab eo potius juxta suum beneplacitum assumendum, hujusmodi satisfactionem faciat in totum vel in partem, prout sibi Dominus inspirabit. Si tamen ipse hoc nollet facere vel non posset, vel quia recessus ejus immineat, aut quia quibus hoc velit committere, notitiam non habet fidelium personarum, seu quacunque alia occasione vel causa, declaramus et dicimus quod in nullo regule puritats infringitur aut quomodolibet ipsius observantia maculatur, si fratres ipsi alicujus vel aliquorum sibi curent dare notitiam, vel aliquem seu aliquos nominare aut etiam presentare, cui vel quibus, si elemosinam facienti placuerit, committi possit executio predictorum; ac ipsius habeatur assensus super subrogationibus infrascriptis: ita tamen quod penes ipsum dantem domino, proprietate ac possessione ipsius pecunie cum libera potestate revocandi sibi pecuniam ipsam semper usque ad conversionem ipsius in rem deputatam plene, libere ac integre remanentibus, in ipsa pecunia nichil omnino fratres juris habeant nec administrationem seu dispensationem, nec contra personam nominatam ab eis vel non nominatam, cujuscunque conditionis existeret, in judicio vel extra actionem, persecutionem aut aliquod aliud jus qualitercunque persona predicta in commissione hujusmodo se haberet. Liceat tamen fratribus suas necessitates insinuare ac specificare vel exponere persone predicte ac eam rogare quod solvat. Possint etiam personam eandem exhortari ac inducere quod fideliter in re commissa se habeat; et anime sue saluti in commissa sibi executione provideat, ita tamen quod ab omni ejusdem pecunie administratione seu dispensatione et contra personam predictam actione seu persecutione, ut predictum est, fratres abstineant omnimodo. Si vero personam hujusmodi nominatam vel non nominatam a fratribus quominus per se possit exequi quod predicitur contigerit per absentiam, infirmitatem, voluntatem seu locorum distantiam, ad que ipse nollet accedere, in quibus esset solutio seu satisfactio facienda, vel occasionem aliam prepediri, liceat fratribus cum conscientie puritate quantum ad unam aliam personam subrogandam ad premissa in nominando et aliis, si ad primum dantem non possint, vel nolint habere recursum, cum ista persona facere, sicut supra proxime declaramus eis licere. Cum prima duarum enim personarum ministerium per viam subrogationis, ut dictum est, communius et generalius videtur posse in predictorum executione sufficere, cum predicta satisfactio presumatur posse celeriter expediri. Si tamen interdum propter locorum distantium, in quibus esset satisfactio facienda et conditiones seu circumstantias alias casus emergeret, in quo videretur plurium personarum subrogandarum ministerium oportunum, liceat ipsis fratribus in hoc casu juxta nogotii qualitatem servato modo predicto plures personas assumere, nominare seu presentare ad istud ministerium exequendum. Et quia oportet et expedit fraturm necessitatibus non solum illis pro quibus jam esset solutio seu satisfactio facienda, ut supra proxime dictum est, sed etiam imminentibus, sive tales necessitates ingruentes immineant que brevi tempore expedire valeant, sive tales licet pauce comparative, quarum provisio necessario tractum habet, ut in libris scribendis, ecclesiis seu edificiis ad usum habitationis ipsorum construendis, libris et pannis in locis remotis emendis, et aliis similibus, si qua occurrerint, cum moderamine supradicto salubriter provideri; sic in istis necessitatibus clare distinguimus, sic in eis fratres posse tute et sana conscientia procedere declaramus, videlicet ut in ingruenti vel imminenti necessitate, que brevi tempore vel que interdum ex aliquibus circumstantiis non sic brevi, ut supra in proximo casu dictum est, valeat expediri, tam quoad dantem elemonsinam quam quoad nominatum vel substitutum in omnibus, et per omnia sicut in articulo solutionis pro necessitatibus preteritis faciende supra proxime declaravimus procedatur. In ea vero necessitate quantumcunque presentialiter ingruenti, que tamen ex qualitate sui , ut predicitur, tractum temporis habet innexum, quia in eo casu verisimile est quod tum ratione distantie locorum, quam expeditio necessitatis ipsius ex sui conditione requireret, tum etiam circumstantiarum ipsius necessitatis ratione pensata frequenter casus acciderent, in quibus ad expeditionem necessitatis hujusmodi oporteret quod per diversas manus et personas transiret pecunia necessitati hujusmodi deputata, quarum omnium personarum impossibile quasi esset dominum principalem pro ipsa necessitate pecuniam deputantem seu etiam substitutum ab eo, et tertium etiam ab ipso substituto si casus talis accideret, postea subrogatum habere notitiam, declaramus et dicimus quod in hoc articulo preter dictos duos modos in necessitatibus preteritis et ingruentibus que possint brevi tempore, vel interdum non brevi, ut supra exprimitur, expediri, ut prediximus observandos, ad conservandam ipsius regule ac professorum ejus omnimodam puritatem, quod si presto sit elemosine hujusmodi elargitor vel ejus nuncius, qui possit hoc facere, expresse illi predicatur a fratribus quod sibi placeat ut dominio talis pecunie cum libera potestate revocandi sibi pecuniam ipsam penes ipsum semper, usque ad conversionem ipsius in rem deputatam libere remanente, ut in aliis duobus casibus superius dictum est, per quotcunque manus pecunia seu elemosina ipsa tractetur, sive personas ab eo vel a fratribus nominatas, totum suo consensu, voluntate ac autoritate procedat, quo assensum suum prebente predictis secure fratres re empta vel acquisita de illa pecunia per quemcunque juxta modum annotatum superius uti possunt. Ad majorem autem predictorum omnium claritatem hac in perpetuum valitura provisionis serie declaramus quo fratres prefatis modis, ut predicitur, circa pecuniam in supportandis eorum preteritis et ingruentibus necessitatibus observatis non intelliguntur nec dici possunt per se vel interpositam personam pecuniam recipere contra regulam, vel professionis sui ordinis puritatem, cum manifeste pateat ex premissis ipsos fratres non solum a receptione, proprietate, dominio sive usu ipsius pecunie, verum etiam ac contractatione qualibet ipsius et ab ea penitus alienos.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License