The manner in
which the Friars can have recourse to benefactors who have money.
14. In eo vero casu quando antequam
ipsa pecunia in licitum rei habende vel utende commertium sit conversa,
concedentem pecuniam mori contigerit, si concedens in concedendo dixerit vel
expresserit quod persona deputata pecuniam ipsam in necessarium usum fratrum
expenderet, quicquid de ipso concedente vivendo vel moriendo contingeret, sive
concedens hujusmodi heredem reliquerit sive non, possint fratres ad personam
deputatam, non obstante concedentis morte vel heredis contradictione, pro illa
pecunia expendenda recurrere sicut poterant ad ipsum dominum concedentem. Quia
vero puritatem ipsius ordinis intima cordis affectione zelamur, cum in
predictis casibus ad determinatam necessitatem, ut predicitur, per aliquem
pecuniam concedi contigerit, concedens pecuniam rogari possit a fratribus, quod
si quid de ipsa pecunia habita necessitate determinata supererit, consentiat
ipse concedens quod residuum prefate pecunie in res alias pro aliis ipsorum
fratrum predictis necessitatibus convertatur; quo non consentiente predictis
ipsum residuum, si quod fuerit, restituatur eidem. Caveant tamen fratres quod
sollicite se coaptent ut non plus scienter concedi consentiant, quam
verisimiliter extimari possit rem necessariam pro qua pecunia ipsa conceditur
valituram. Et quia in predictorum seriosa expositione a dante vel recipiente de
facili posset errari, ut clarius utilitati dantium, puritati ordinis aliquorum
simplicium, saluti animarum hinc et inde securius consulatur intellectum illum,
qui satis in hoc casu a sane intelligente percipitur presentis ac in eternum
valiture constitutionis serie lucidamus volentes illum ad communem deduci
notitiam, videlicet quod semper quando pecunia fratribus ipsis mittitur vel
offertur nisi expresse per mittentem vel offerentem aliud exprimatur, predictis
modis prorsus oblata intelligatur et missa. Non enim verisimile est aliquem
elemosine sue sine expressione modum illum velle prefigere, per quem et donans
merito vel illi quorum necessitatibus intendi per donum hujusmodi providere vel
effectu doni vel sue conscientie puritate fraudentur.
|