How last
testiments should be formulated and interpreted in their regard.
15. Ad hec quia fratribus ipsis
interdum in ultimis voluntatibus sub diversis modis nonnulla legantur, nec
expresse quid de his agendum sit in regula vel predecessorum nostrorum
declarationibus continetur, ne in ipsis dubitare contingat imposterum
providendo legantibus, et fratrum conscientiis precavendo declaramus, ordinamus
et dicimus quod si testator modum secundum quem fratribus eorum conditione
inspecta recipere non liceret exprimat in legando, ut si legaret fratribus vineam
vel agrum ad excolendum, domum ad locandum, vel similia verba in similibus
proferret aut modos similes in relinquendo servaret, a tali legato et ejus
receptione per omnem modum fratres abstineant. Si vero modum licitum fratribus
in legando testator expresserit, ut si diceret: lego pecuniam pro fratrum
necessitatibus expendendam, vel domum, agrum, vineam et similia ad hoc quod per
certam personam vel personas idoneas distrahantur et pecunia de rebus ipsis
accepta in edificio vel alia fratrum necessaria convertatur, aut in legando
similibus modis, vel verbis utatur, in hoc casu illud in omnibus et per omnia
consideratis eorum necessitatibus et moderaminibus supradicits quantum ad
fratres servari decernimus, quod per nos est superius in concessis pecuniariis
elemosinis declaratum. Ad que legata solvenda tam heredes testatorum quam
executores se liberales exhibeant, quam prelati et etiam seculares, quibus de
jure vel de consuetudine provisio ista competeret, cum expedierit se ex officio
suo promptos exhibeant ad pias voluntates deficientium adimplendas. Nam et nos
etiam per modos licitos et fratrum regule congruos intendimus providere quod
nec pia defunctorum destituatur intentio, et heredum cupiditas legitimis
ictibus feriatur ac ipsi fratres pauperes opportunis auxiliis non fraudentur.
Si vero fratribus ipsis generaliter aliquid absque modi expresione legetur, hoc
in legato sic indeterminate relicto in omnibus et per omnia intelligi ac
servari volumus et in perpetuum presenti constitutione jubemus quod supra in
pecunia seu elemosina fratribus indeterminate oblata vel missa voluimus ac
expressimus observari, videlicet ut sub modo licito fratribus intelligatur esse
relictum ita quod nec legans merito nec fratres ipsi effectu relicti
fraudentur.
|