How and in what
manner the Friars should conduct themselves in regard to movable goods.
16. Quia vero dominium librorum et
aliorum mobilium, quibus tam ordo quam fratres utuntur, que tamen non sint
dominii aliorum, ad prefatam ecclesiam specialiter spectare dinoscitur, que
libros et mobilia interdum contingit seu expedit vendi vel etiam commutari,
fratrum utilitatibus vel eorum conscientiis providere volentes eadem auctoriate
concedimus ut commutatio talium rerum et ad eas res, quarum usum fratribus
licet habere, de generalis et provintialium ministrorum in suis
administrationibus coniunctim vel divisim auctoritate procedat, quibus etiam de
dispositione usus talium rerum concedimus ordinare. Si vero res hujusmodi
extimato pretio vendi contingat, cum fratribus ipsis per se vel per alium
recipere pecuniam regula prohibente non liceat, ordinamus et volumus quod talis
pecunia seu pretium recipiatur et expendatur in rem licitam, cujus usum
fratribus licet habere per procuratorem a prefata Sede vel a cardinali
gubernationem per ipsam Sedem gerenti ejusdem ordinis deputandum juxta modum in
superioribus necessitatibus preteritis et ingruentibus ordinatum. De vilibus
autem mobilibus vel parum valentibus liceat ex presenti nostra concessione fratribus
pietatis seu devotionis intuitu vel pro alia honesta et rationabili causa,
obtenta super hoc prius superiorum suorum licentia, juxta quo inter fratres in
generali vel provintialibus capitulis tam de ipsis rebus vilibus seu parum
valentibus, et earum valore quam prefata licentia, scilicet a quibus et
qualiter sit habenda, extiterit ordinatum, intra et extra ordinem aliis
elargiri.
|