Of work and
spiritual labors.
19. Continetur quoque in regula quod
fratres, quibus gratiam dedit Dominus laborandi, laborent fideliter et devote
ita quod excluso otio anime inimico sancte orationis et devotionis spiritum non
extinguant. Quia vero ex verbo isto fratres ipsos de otiositate vite et de
regule transgressione improbe notare interdum hactenus aliqui sunt conati, nos
morsus hujusmodi nepharios reprimentes declaramus quod consideratis verbis predictis
et forma seu modo loquendi, sub quibus fratres ad hujusmodi exercitium
inducuntur, non videtur ea fuisse instituentis intentio quod vacantes studio
vel divinis officiis et ministeriis exequendis manuali labori seu operationi
subjiceret vel ad hoc illos artaret, cum exemplo Christi et multorum Sanctorum
Patrum labor iste spiritualis tanto illi preponderet quanto que sunt anime
corporalibus perferuntur. Ad alios vero, qui se in predictis spiritualibus
operibus non exercent (nisi tales aliorum fratrum licitis servitiis occupentur)
ne otiose vivant, verba predicta declaramus extendi, nisi et tales tam
excellentis et notabilis contemplationis et orationis existerent quod merito
propter hoc non essent a tanto bono et pio exercitio subtahendi. Fratres enim quantumcunque
studio vel divinis ministeriis non vacantes, sed aliorum fratrum studio vel
aliis divinis officiis et ministeriis vacantium servitiis inherentes, cum ipsis
eisdem, quibus serviunt sustentari merentur, quod astruitur illa equa lege
sancitum, qua strenuus pugnator ille David juste decrevit, videlicet quod
descendentium ad prelium et remanentium ad sarcinas portio equaretur.
|