Of preaching to
the people.
20. Verum quia expresse continetur in regula
quod frratres non predicent in episcopatu alicujus episcopi, cum ab eo illis
fuerit contradictum, nos in hoc et deferentes regule et nihilominus
auctoritatem Apostolice plentitudinis conservantes dicimus quod predictum
verbum ad litteram, sicut regula ipsa protuli, observetur, nisi per Sedem
Apostolicam circa hoc pro utilitate populi Christiani sit concessum vel
ordinatum aliud vel in posterum condeatur seu etiam ordinetur. Et quia in eodem
capitulo regule immediate subjungitur quod nullus fratrum populo penitus audeat
predicare, nisi a ministro generali fuerit examinatus et etiam approbatus ac ab
eo predicationis officium sibi concessum, nos et statum preteritum ipsius
ordinis in paucitate sui et modernum in ampliato fratrum numero ac utilitatem
animarum ut condecet advertentes concedimus, quod nedum generalis examinare,
approbare predicaturos fratres in populis ac illis concedere licentiam
predicandi, quatenus persone ydoneitatem et predicationis officium licentia
ipsa respicieret, prout in regula continetur, verum etiam provintiales ministri
hoc possint in capitulis provincialibus cum diffinitoribus, quod etiam hodie
observari dicitur et in fratrum privilegiis contineri: quam quidem licentiam
prefati ministri revocare, suspendere valeant et artare, sicut et quando id eis
videbitur expedire.
|