On avoiding
suspicious familiarity with women.
23. Denique quia continetur in regula
supradicta quod fratres non ingrediantur monasteria monacharum preter illos
quibus a Sede predicta concessa fuerit licentia specialis, quamquam hoc de
monasteriis pauperum monialium inclusarum fratres attentius intelligendum esse
crediderint, cum earum Sedes prefata curam habeat specialem, et intellectus hujusmodi
per constitutionem quandam tempore data regule vivente adhuc beato Francisco
per provinciales ministros fuisse credatur in generali capitulo declaratus,
iidem fratres certificare nichilominus postularunt an hoc de omnibus
generaliter, cum regula nullam excipiat, an de solis monasterriis intelligi
debeat monialium predictarum. Nos utique generaliter id esse prohibitum de
quarumlibet coenobiis monialium respondemus, et nomine monasterii volumus
claustrum, domos et officinas interiores intelligi, pro eo quod ad alia loca
ubi homines seculares conveniunt, possunt fratres illuc causa predicationis vel
elemosine petende accedere, quibus id a superioribus suis pro sua fuerit
maturiate vel ydoneitate concessum, exceptis semper predictarum monasteriis
inclusarum; ad que nulli datur accendi facultas sine Sedis ejusdem licentia
speciali: quod etiam ipsum idem predecessor Gregorius nonus in eo casu dicitur
respondisse.
|