On the authority
of the Testament of St. Francis.
24. Ceterum sancte memorie confessor
Christi Franciscus mandasse dicitur circa ultimum vite sue, cujus mandatum
ipsius dicitur testamentum: quod verba ipsius regule non glosentur, et ut
verbis utamur ejusdem, quod sic vel sic intelligi debeat non dicatur, adiiciens
quod fratres nullo modo aliquas litteras ab Apostolica Sede petant et aliqua
quedam interserens que non possent sine multa dificultate servari, propter quod
fratres hesitantes an tenuerentur ad observantiam testamenti prediciti
dubitationem hujusmodi per eundem predecessorem Gregorium IX petierunt de
ipsorum conscientiis amoveri. Qui, sicut asseritur, attendens periculum
animarum et difficulatates, quas propter hoc possent incurrere, dubietatem de
ipsorum cordibus amovendo dixit fratres ipsos ad ipsius mandati observantiam
non teneri, quod sine consensu fratrum et maxime ministrorum, quos universos
tangebat, obligare nequivit, nec sucessorem suum quomodolibet obligavit, cum
non haberet imperium par in parem. Nos autem circa presentem articulum nihil
duximus innovandum.
|