This
Constitution is to have perpetual validity and is to be published. Those who
oppose it are to be excommunicated.
26. Cum igitur ex predictis et aliis
per nos cum multa maturitate discussis regula ipsa licita, sancta, perfecta et
obervabilis, nec ulli patens discrimini evidenter appareat, illam et omnia
suprascripta per nos statuta, ordinata, concessa, disposita, decreta, declarata
etiam et suppleta de Apostolice postestatis plentudine approbamus, confirmamus
et volumus existere perpetue firmitatis, in virtute obedientie districte
precipientes quod hec constitutio, sicut cetere constitutiones vel decretales
epistole, legatur in scolis. Et quia sub colore liciti nonnulli contra fratres
ipsos et regulam in legendo, exponendo atque glosando possent virus sue
iniquitatis effundere ac ipsius constitutionis intellectum ipsum in diversas ed
adversas sententias producentes suis ad inventionibus depravare, et oppinionum
diversitas ac distorsio intellectus multorum pios animos posset involvere et a
religionis ingressu multorum corda subtrahere, talium detrahentium vitanda
perversitas cogit nos viam ipsis ad predicta precludere et certum procedendi
modum hanc constitutionem legentibus prefinire. Itaque sub pena
excommunicationis et privationis officii ac beneficii districte precipimus ut
presens constitutio, cum ipsam legi contigerit, sicut prolata est, sic
fideliter exponatur ad litteram, concordantie, contrarietates seu diverse vel
adverse opiniones a lectoribus seu expositoribus nullatenus inducantur, super
ipsa constitutione glose non fiant, nisi forsan per quos verbum vel verbi
sensus seu constructio vel ipsa constitutio quasi grammaticaliter ad litteram
vel intelligibilius exponatur, nec intellectus ipsius per legentem depravetur
in aliquo seu distorqueatur ad aliud, quam littera ipsa sonat. Et ne Sedem
predictam contra detractores hujusmodi oporteat ulterius laborare, universis ac
singulois cujuscunque preminentie, conditionis aut status districte precipimus
ne contra predictam regulam et statum predictorum fratrum seu contra premissa
per nos statuta, ordinata, concessa, disposita, decreta, declarata, suppleta,
approbata et etiam confirmata dogmatizent, scibant, determinent, predicent seu
prave loquantur publice vel occulte. Sed si quid penes aliquem in his
ambiguitatis emerserit, hoc ad culmen predicte Sedi Apostolice deducatur, ut ex
auctoritate Apostolica sua in hoc manifestetur intentio, cui soli concessum est
in his statuta condere et condita declarare. Glosantes vero in scriptis
constitutionem ipsam aliter quam eo modo, quem diximus, doctores insuper sive
lectores, dum docent in publico, ex certa scientia et deliberate intellectum constitutionis
hujusmodi depravantes, facientes quoque commentum, scripturas seu libellos ac
ex certa scientia et deliberate determinantes in scolis seu predicantes contra
predicta vel aliqua seu aliquod predictorum, non obstantibus aliquibus
privilegiis vel indulgentiis aut litteris Apostolicis, quibuscunque
dignitatibus, personis, ordinibus aut locis religiosis vel secularibus
generaliter vel singulariter sub quacunque forma vel expressione verborum
consessis, que nolumus alicuibus in premissis quomodolibet suffragari,
excommunicationis sententie, quam ex nunc in ipsos proferimus, se noverint
subjacere; a qua per neminem nisi per Romanum Pontificem possint absolvi.
Insuper tam istos, contra quos per nos excommunicationis est prolata sententia,
quam alios, si qui fuerint, contra premissa vel eorum aliquod venientes ad
nostram et Sedis memorate volumus deduci notitiam, ut quos provisus modus
equitatis non arcet a vetitis compescat rigor Apostolice ultionis. Nulli ergo
omnino hominum liceat hanc paginam nostre declarationis, ordinationis,
concessionis, dispositionis, suppletionis, approbationis, confirmationis et
constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis, etc. usque
incursurum.
Dat. Suriani, XVIIII kalendas septembris, pontificatus
nostri anno secundo.
|