Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nicolaus PP. III Exiit qui seminat IntraText CT - Text |
|
|
My personal knowledge of the Rule and the Intention of its Author 5. Nos autem, qui a tenereis annis ad ordinem ipsum affectus nostros ereximus, in illis succrescendo cum aliquibus ejusdem confessoris sociis, quibus ejus vita et conversatio nota erat super ipsa regula et sancta ipsius beati Francisci intentione frequenti collatione tractavimus; et tandem cardinalis ac postmodum ejusdem ordinis per dictam Sedem gubernator, protector et corrector effecti conditiones predicti ordinis ex imminenti nobis cura palpavimus; in apostolatus officio tam de pio intentione confessoris predicti quam de iis que regulam ipsam et ejus observantiam continunt ex predictis longa etiam experientia informare nostros ad ordinem prefatum convertimus cogitatus; et tam ea, que per eosdem predecessores nostros approbata et declarata esse noscuntur, quam etiam ipsam regulam et ea contingentia maturitate plena discussimus, nonnulla in presenti serie statuimus, declaravimus, certius approbavimus, approbata firmavimus, edidimus et concessimus, plura etiam ordinando seriorius et clarius, que infrascriptis articulis plenius exprimuntur.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |