Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Nicolaus PP. III
Exiit qui seminat

IntraText CT - Text

  • Obligation of the Rule in General
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Obligation of the Rule in General

6. In primis quia, sicut intelleximus, ab aliquibus hesitatur an fratres ejusdem ordinis tam ad consilia quam ad precepta Evangelii teneantur, tum quia in regule predicte principio habetur: Regula et vita Minorum fratrum hec est scilicet Domini Nostri Jesu Christi sanctum Evangelium observare vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate, tum ex eo quod in eadem regula continetur sic: finito vero anno probationis recipiantur ad obedientiam promittentes vitam istam semper et rulam observare, tum etiam quia in fine ipsius regule continentur hec verba: paupertatem et humilitatem ac sanctum Evangelium Domini nostri Jhesu Christi, quo firmiter promissimus, obervemus. Licet felicis recordat. Gregorius papa nonus predecessor noster hunc articulum et nonnullos alios ejusdem regule declaraverit, quia tamen ejus declaratio propter aliquorum insurgentium in fratres et regulam mordaces insultus, et multorum postea emergentium casuum considerando eventus in aliquibus obscura, in aliquibus semiplena, et in multis etiam contentis in ipsa regula insufficiens videbatur: nos obscuritatem ac insufficientiam hujusmodi perfecte interpretationis declaratione amovere volentes et cujuslibet ambiguitatis scrupulum in eisdem de singulorum mentibus plenioris expositionis certitudine amputare, dicimus quod cum in principio regule non absolute sed cum quadam modificatione vel determinatione seu specificatione ponatur: Regula et vita Minorum fratrum hec est scilicet Domini Nostri Jesu Christi sanctum Evangelium observare vivendo inobedientia, sine proprio et in castitate: que tria eadem regula multum arte prosequitur et nichilominus alia nonnulla subnectit precipiendo, prohibendo, consulendo, monendo, hortando et sub aliis verbis ad aliquem modorum reducibilibus predictorum, de intentione regule liquere valet apertius ut illud quod in professione quasi absolute subnecti videtur: promittentes vitam istam semper et regulam observare, et quod in fine subjungitur: et sanctum Evangelium Domini Nostri Jhesu Christi, quod firmiter promisimus, obervemus: totum ad ipsius regule modificatum vel determinatum seu specificatum principium reducatur, videlicet ad observantiam Evangelii, ut predicitur, per ipsam regulam in illis tribus modificatam vel determinatam seu specificatam; cum non sit verisimile ipsum sanctum verbum ab ipso semel cum quadam modificatione vel determinatione, seu specificatione prolatum; licet quasi succintorie repetitum voluisse in sui repetitione data sibi per eum modificatione vel determinatione seu specificatione sine certa causa carere, et utriusque juris argumenta nos doceant, ea, que in principio, ad medium et ad finem; illa vero, que in medio, ad finem atque principium, et ea que in fine, ad utrumque vel eorum alterum sepe referri. Et dato quod absolute diceretur omnino: “Promitto sanctum Evangelium observare," nisi professor hujusmodi intenderet se ad omnium consiliorum observantiam obligare, quod vix aut nunquam posset ad litteram observare; propter quod talis promissio illaqueare profitentis animum videretur, clare videretur, promissionem hujusmodi ad alium intellectum absque intentione promittentis non debere perstringi, nisi ut observantia Evangelii sit, sicut tradita reperitur a Christo, videlicet quod precepta ut precepta et consilia ut consilia a promittentibus observentur. Quem intellectum etiam in eisdem verbis habuisse idem beatur Franciscus in serie sui processus in regula patenter ostendit; cum aliqua Evangelica consilia indicat ut consilia sub verbis monitionis, exhortantionis et consilii, nonnulla vero sub prohibitione ac verbo precepti: per quod patet quod non fuit loquentis intentio, quod fratres ex professione hujusmodi regule ad omnia consilia sicut ad precepta Evangelica tenerentur; sed solum ad illa consilia, que in eadem regula preceptorie vel inhibitorie seu sub verbis equipollentibus sunt expressa. Unde non ad fratrum ejusdem ordinis conscientias plenarie serenandas declaramus quod ex professione ejusdem regule fratres ipsi ad ea tantum Evangelica observanda consilia sunt astricti que in ipsa regula preceptorie vel inhibitorie seu sub verbis quipollentibus exprimuntur. Ad nonnulla vero alia per Evangelium data consilia eo magis secundum exigentiam sui status tenentur plus quam ceteri Christiani, quo per statum perfecitonis, quem per professionem hujusmodi assumpserunt, se obtulerunt holocaustum Domino medullatum per contemptum omnium mundanorum. Ad omnia autem, que in ipsa regula continentur, tam precepta quam consilia quam cetera, ex voto professionis hujusmodi non aliter tenentur quam eo modo, quo in regula ipsa traduntur, ut scilicet teneantur ad eorum observantiam, que in eadem regula ipsis sub verbis obligatoriis inducuntur: ceteroum vero observantiam, que sub verbis monitoriis, exhortatoriis, informatoriis et instructoriis seu quibuscunque aliis continentur eatenus magis condecet de bono et equo eos prosequi, quo imitatores tanti Patris effecti Christi semitas arctius elegerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License