Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nicolaus PP. III Exiit qui seminat IntraText CT - Text |
|
|
The Rule oblidges the abidication of the jus domini and the retention of the usus facti. 9. Nec per hoc quod proprietatem usus et rei cujuscumque dominium a se abdicasse videtur, simplici usui omnis rei renuntiatum esse conicitur qui inquam usus non juris sed facti tantummodo nomen habens quod facti est tamen in utendo prebet utentibus nichil juris, quinimmo necessarium rerum tam ad vite sustentationem quam ad officiorum sui status executionem, excepto quod de pecunia infra subjungitur moderatus usus secundum eorum regulam et veritatem omnimodam concessus est fratribus; quibus rebus fratres licite uti possunt, durante concedentis licentia, et juxta quod in presenti serie continetur. Nec hiis obviare dinoscitur quod civilis providentia in humanis rebus humane consituit, videlicet non posse usum vel usufructum a dominio perpetuo separari; que ne dominium dominis semper abscedente usu redderetur inutile, temporalem utilitatem tantum in constituendo prospiciens ista decrevit. Retentio namque dominii talium rerum cum concessione usus facta pauperibus non est infructuosa domino cum sit meritorio ad eterna et professioni pauperum opportuna, que tanto sibi censetur utilior, quanto commutat temporalia pro eternis. Profecto non fuit confessoris Christi regulam instituentis intentio; quinimmo contrarium in ipsa conscripsit, contrarium vivendo servavit; cum et ipse temporalibus ad necessitatem usus fuerit et in pluribus locis in regula usum talem licere fratribus manifestet: dicit namque in regula quod clerici faciant divinum officium, ex quo habere poterunt breviaria: ex hoc patenter insinuans, quod fratres sui habituri essent usum breviarii et librorum, qui sint ad divinum officium opportuni; in alio quoque capitulo dicitur quod ministri et custodes pro necessitatibus infirmorum et aliis fratribus induendis per amicos spirituales sollicitam curam gerant secundum loca et tempora et frigidas regiones, sicut necessitati viderint expedire; alibi etiam exhortans fratres per congruum laboris exercitium ad otium evitandum dicit, quod de mercede laboris pro se et suis fratribus corporis necessaria recipiant; in alio quoque capitulo continetur quod fratres vadant pro elemosina confidenter. Habetur etiam in eadem regula, quod in predicatione, quam fratres faciunt, sint examinata et casta eorum eloquia ad utilitatem et edificationem populi annunciando eis vitia et virtutes, penam et gloriam. Sed constans est, quod hec supponunt scientiam; scientia requirit sutdium, exercitium vero studii communiter haberi non potest sine usu librorum: ex quibus omnibus satis claret ex regula ad victu, vestitum, divinum cultum et sapientiale studium, necessariorum rerum usum fratribus esse concessum.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |